Metz, Archives municipales, COLLECTION SALIS, n° 140

<< < / > >>

NuméroChLor759

GenreBulle

Date06/04/1148

LieuTrèves (lat : Remis )

DiocèseRennes

Supportparchemin

Fiabilité de l'actenon suspecté

Sceau Lacs

Etat de la traditionoriginal

AuteurPape Eugène III

BénéficiaireAbbaye  de  Rennes (Notre-Dame-en-Saint-Melaine)

Regeste

Eugen III. bestätigt den von Honorius II. einer Streitsache zwischen dem Kloster S. Melaine de Rennes und den Kanonikern der Kirche der hl. Maria zu Vitré zugunsten des ersteren gefâllten Schiedsspruch und nimmt das Kloster mitsamt der genannten ihm unterstehenden Kirche in Schutz

Texte

Eugenius episcopus servus servorum Dei. Dilectis filiis Guilielmo abbati sancti Melanii Redonensis ejusque fratribus salutem et apostolicam benedictionem. Sicut ex tenore litterarum predecessoris nostri felicis memorie Honorii pape cognouimus, inter Roaldum prepositum aliosque canonicos sancte Marie Vitriacensis et Herveum predecessorem tuum super eadem ecclesia fuit controuersia agitata et postmodum in presentia ejusdem predecessoris nostri rationabiliter terminata. Tempore vero nostro quidam clerici eandem controuersiam renouantes in nostro conspectu querimoniam deposuerunt. Nos autem ex litteris iam dicti predecessoris nostri causam ipsam ejusque determinationem cognoscentes silentium eis imposuimus et diffinitionem, que im a) presentia ejusdem predecessoris nostri super eadem causa facta fuerat, ratam manere censuimus. Ut ergo ab hac et ab aliis prauorum molestiis quieti tam os quam successores vestri liberius Domino servire ualeatis, monasterium vestrum cum prefata sancte Marie ecclesia aliisque vestris possessionibus sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti patrocinio communimus. Prohibentes, ut nulli hominum liceat illud temere perturbare aut ejus possessiones auferre, sed omnia integra conserventur vestris vestrorumque successorum usibus profutura, salva sedis apostolice auctoritate et diocesani episcopi canonica justitia. Si qua igitur in futurum ecclesistica secularisue persona huius nostri scripti paginam sciens contra eam temere venire temptauerit, secundo tertioue commonita, satisfactione congrua emendauerit, potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine dei et nostri lesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco justa servantibus sit pax domini nostri Jesu Christi, quatinus hic fructum actionis percipiant et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant.Datum Remis per manum GUIDONIS sancte Romane ecclesie diaconi cardinalis et cancellarii, VIII. idus aprilis, indictione XI, incarnationis dominice anno MCXLVIII, pontificatus vero domni Eugenii III pape anno IIII.

Responsable

Non relu

Comment citer cette notice

Acte n°759 dans Chartes originales conservées en France (1121-1220) , Christelle BALOUZAT-LOUBET, Jean-Baptiste RENAULT, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2013. (Telma). En abrégé, citer : « ChLor n°759»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux2/charte268314/. Date de mise à jour : 08/11/13.