Paris, Bibliothèque Nationale, NOUVELLES ACQUISITIONS LATINES 2547, n° 29
NuméroChLor745
GenreBulle
Date27/12/1191
LieuRome (Latran) (lat : Laterani )
DiocèseToul
Supportparchemin
Fiabilité de l'actenon suspecté
Sceau Lacs
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche210 mm
Hauteur à droite225 mm
Largeur en haut220 mm
Largeur en bas220 mm
AuteurPape Célestin III
BénéficiaireClémence abbesse, abbé de Remiremont
Regeste
Texte
l. 2 salutem et apostolicam benedictionem. Cum nobis immineat et nos [ad] id obnoxios reputemus [et ut] ecclesiarum omnium profectibus
l. 3 intendamus et ipsarum dispendia circa temporalia quoque quantum cum Deo possumus evitemus, eis precipue locis hujus
l. 4 provisionis gratiam exhibere [d]ebemus, in quibus regularis ordo secundum Deum diligentius observatur et que sunt soli Romane
l. 5 ecclesie speciali ratione sub[je]cta. Conquestionem autem uni[versita]tis vestre recepimus quod cum [red]ditus tenues habeatis,
l. 6 quidam clerici occasione causarum quas contra vos se nonnun[quam] habere proponunt, litteras [apostoli]ce sedis ad remotos ju-
l. 7-dices extra fines Treverensis archiepiscopatus impetrant, [et si]c vos per diversas provincias non sine magno expensarum
l. 8 gravamine aliquando etiam ad homines incogniti ydiomatis et ignote lingue attrahunt per quod et in spiritua-
l. 9-libus defectum [et in tempo]ralibus monasterium vestrum grave sustinet detrimentum, ne itaque de cetero hujus
l. 10 modi [...] specialem contra hoc indulgentiam vobis duximus [conc]edendam. Auctoritate
l. 11 igitur sedis apostolice vobis [ind]ultum esse noveritis quod si quando de rebus que infra archiepiscopatum predictum
l. 12 continentur occasion litterarum a sede apostolica indultarum extra ipsum archiepiscopatum [a]quibuslibet vos contigerit
l. 13 convocari, liceat vobis [i]psorum auditorium qui vos citare curaverint, non [a]d[i]re, nec pro vobis aliquem
l. 14 mittere causa subeundi judicii responsalem, nullo vobis penitus prejudicis generando eo quod ab eis [...
l. 15 ...] ipsorum judicium declinatis. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam indulgentie nostre
l. 16 [infr]ingere vel [ei] ausu temerario contra ire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem
l. 17 omnipotentis Dei et beatorum [Petri et Pa]uli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Laterani, VI kalendas
l. 18 januarii, pontificatus nostri anno primo.
Responsable
Non relu
Comment citer cette notice
Acte n°745 dans Chartes originales conservées en France (1121-1220) , Christelle BALOUZAT-LOUBET, Jean-Baptiste RENAULT, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2013. (Telma). En abrégé, citer : « ChLor n°745»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux2/charte268300/. Date de mise à jour : 27/02/14.