Paris, Bibliothèque Nationale, NOUVELLES ACQUISITIONS LATINES 2547, n° 22
NuméroChLor741
GenreBulle
Date13/05/1147
LieuParis (lat : Parisius )
Supportparchemin
Fiabilité de l'actenon suspecté
Sceau Lacs
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche240 mm
Hauteur à droite240 mm
Largeur en haut205 mm
Largeur en bas200 mm
AuteurPape Eugène III
BénéficiaireMathieu I, duc de Lorraine
Regeste
Texte
l. 2-dunensi, B. Argentinensi et 0. Basiliensi, salutem et apostolicam benedictionem. Fraternitatem vestram ignorare non credimus quod Matheus
l. 3 dux Lotharingie pro rapinis, predis et indebitis exactionibus, quas in bonis et possessionibus Romaricensis monasterii
l. 4 inferre non desuit, excommunicationis fuit vinculo innodatus et terra sua a divinis oficiis interdicta. Tandem vero inter
l. 5 ipsum monasterium et eumdem ducem, ex mandata predecessoris nostri felicis memorie Lucii pape, pax et concordia
l. 6 est formata. Verumtamen idem predecessor noster, ipsius ducis instabilitatem considerans et ejusdem monasterii paci et tranquilli-
l. 7-tati providere desiderans, in litteris suis addidit ut, si prefatus dux Matheus factam concordiam observare et que postea
l. 8 prefati monasterii abstulit reddere noluerit vel in antea eam infringere presumpserit, tam ipse quam subadvoca-
l. 9-ti et ministeriales sui per quos in bona ejusdem monasterii tirannidem suam exercuerit et terre eorum supradicta excommunicationis (et)
l. 10 interdicti sententia teneantur. [Porro i]psius 1[oci] abbatissa lacrimabiliter nobis conquesta est quod ipse dux concordiam
l. 11 non observat, immo prediis, rapinis et exactionibus indebitis, tam in clericis quam in laicis, et multis aliis gravaminibus bo-
l. 12-na et possessiones ejusdem monasterii ausu sacrilego dirapit et devastat, sed nec jam dicti predecessoris nostri excommunicationis
l. 13 et interdicti sententia in vestris ;episcopatibus minime observatur. In [quo] Romane ecclesie dignitati plurimatum derogatur, quoniam sedis
l. 14 apostolice [interdicta] quasi contemptui apud vos haberi videntur. Nos itaque, quorum est officium ecclesiarum destructores et sacrile-
l. 15-gos digna animadversione punire, ne monasterium ipsum quod jam fere destructum est ipsius ducis et suorum tirannide omnino
l. 16 ad nichilum redigatur; auctoritate omnipotentis Dei et beati Petri apostolorum principis et nostra excommunicationis in personam ipsius
l. 17 ducis subadvocatos ei ministeriales suos et interdicti in terra sua sententiam innovamus, preter baptisma et peniten-
l. 18-tiam morientium et vobis ut eam observetis et per episcopatus vestros observari irrefragabiliter faciatis auctoritate apostolica pre-
l. 19-cipimus. Datum Parisius III idus maii.
Responsable
Non relu
Comment citer cette notice
Acte n°741 dans Chartes originales conservées en France (1121-1220) , Christelle BALOUZAT-LOUBET, Jean-Baptiste RENAULT, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2013. (Telma). En abrégé, citer : « ChLor n°741»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux2/charte268296/. Date de mise à jour : 27/02/14.