Paris, Bibliothèque Nationale, NOUVELLES ACQUISITIONS LATINES 2547, n° 17
NuméroChLor738
GenreBulle
Date07/12/1138
Lieu non identifié
DiocèseMetz
Supportparchemin
Fiabilité de l'actenon suspecté
Sceau Lacs
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche230 mm
Hauteur à droite230 mm
Largeur en haut255 mm
Largeur en bas255 mm
AuteurPape Innocent II
BénéficiaireEtienne, évêque de Metz
Regeste
Texte
l. 2-ricense monasterium a longis retro temporibus nobile extitit et gloriosum et ornamentis ac possessionibus plurimis decoratum atque Romanorum pontificum privi-
l. 3-legiis et scriptis imperatorum [libenter] donatum. Ceterum vestra fraternitas, sicut credimus, non ignorat idem cenobium ad jus beati Petri specialiter pertinere et sub sanctae
l. 4 Roman ecclesiae tutela et protectione consistere. Propter quod si sedis apostolic vos filios esse cognoscitis et ejus cupitis patrociniis confoveri, eumdem locum manu tenere
l. 5 a pravorum hominum incursibus debetis omnimodis defensare. Quod utique monasterium sicuti frequentes clamores [...] dux Simon per se et per subadvocatos suos
l. 6 illicitis usurpationibus et oppresionibus dissipat et confundit et Dei timore postposito ad nihilum mente studiosius elaborat. Ipse namque presbiteros et alios clericos
l. 7 ad eundem locum pertinentes duris exactionibus gravat ab eis frumentum.et denarios exigendo et, quod deterius est, in eorum morte omnia qu apud eos invenit auferendo.
l. 8 In hospitationibus per se et venatores suos eosdem potissimum opprimit, multotiens capit, ut dicitur, sacerdotes qui majori ejusdem loci altari deserviunt et eos ut
l. 9 se redimant tirannica crudelitate compellit ; cogit etiam ministeriales monasterii super ejusdem loci homines facere talias, quod ad ipsum minime pertinet.
l. 10 Ob cujus [...] occasionem gravaminis homines domos suas et possessiones coguntur relinquere et ad alia loca transire. Advocati etiam ab eodem duce
l. 11 in singulis curtibus constituti ipsius audacia, adeo injustis exactionibus bona miserorum hominum auferunt, ut in exilium [ire] cogantur. In Vosago vero cum
l. 12 nullus adocatus vel forestarius nisi de familia aecclesi constituti debeat, de familia sua quemlibet intrudere non [timescit]. Donum seu concessionem
l. 13 de [forestis que] per abbatissam sol[ent] fieri ipse sibi usurpat et cuicumque [suorum] concedit. Prebendam quoque Vincei [et multones] de singulis [curtibus nec non]
l. 14 medietatem [exequiae] (que ) de forestis proveniunt, qu ad sustentationem sororum perti[nent, au]fert et impudenter suis usibus applicat. Homines quoque monasterii per foresta-
l. 15-rios suos prout dicitur crudeliter vexat id quod intendunt injustis probationibus comprobando, nec illis juxta decretum felicis memoriae predecessoris nostri papae Calixti se sa-
l. 16-cramento excusare permittitur, ad quem convincendum testes legitimi desunt. Insuper etiam quod, cum in Romaricensi burgo nil plus juris habere dux ipse
l. 17 noscatur, nisi justitiam eorum qui mulieres rapiunt et qui ignem apponunt [et] monetariorum sese infra locum monetae [ope]rientium alia sibi non compe-
l. 18-tentia jura usurpat. Qu nimirum et multa alia qu idem dux ad perditionem su anim malitiose contra interdictum nostrum operatur cum in destruc-
l. 19-tionem predicti coenobii et in injuriam apostolic sedis redundet inulta de cetero [manere] pati non possumus, nec debemus. Ba propter ipsum excom-
l. 20-municationis vinculo innodamus [et in] allodiis et castellis suis, preter infantium baptisma et tnorientium penitentias, divina prohibuimus
l. 21 officia celebrari. Presentium itaque auctoritate vobis mandamus atque precipimus quatenus eamdem sententiam donec de supradictis prefato mo-
l. 22-nasterio satisfecerit per parrochias vestras faciatis firmiter observari, scientes quia, si quis vestrum [jam dicto] duci communicare presumpserit, pari
l. 23 sententiae subjacebit. Data Laterani, XVI kalendas januarii.
Responsable
Non relu
Comment citer cette notice
Acte n°738 dans Chartes originales conservées en France (1121-1220) , Christelle BALOUZAT-LOUBET, Jean-Baptiste RENAULT, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2013. (Telma). En abrégé, citer : « ChLor n°738»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux2/charte268293/. Date de mise à jour : 27/02/14.