Paris, Bibliothèque Nationale, NOUVELLES ACQUISITIONS LATINES 2529, n° 18
NuméroChLor728
GenreBulle
Date15/05/1216
LieuOrvieto (lat : apud Urbem Veterem )
DiocèseBesançon
Supportparchemin
Fiabilité de l'actenon suspecté
Sceau Lacs
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche220 mm
Hauteur à droite230 mm
Largeur en haut240 mm
Largeur en bas240 mm
AuteurPape Innocent III
BénéficiaireDoyen de Besançon (Saint-Etienne)
Regeste
Texte
l. 2 Johannis Bisuntinensis salutem et apostolicam benedictionem. Succensa velut ignis impietas tanto contra ecclesias et personas ecclesia-
l. 3-sticas validius inflammatur quanto rariores qui eas eruant invenit objectores ; quare nos qui disponente
l. 4 Domino licet immeriti earum curam tenemur gerere generalem ibi fortius resistere cogimur ubi persecutorum
l. 5 immanitas periculosius excandescit et objectus debilior invenitur. Cum igitur, sicut dilecte in Christo filie
l. 6 abbatissa et conventus Romaricensis nobis flebiliter intimarunt, flante turbine aquilonis persecutionum fornax
l. 7 adversus eas et earum ecclesiam septuplum quam succendi soleat succendatur et jugiter invalescat cum ex sexus fragilitate imbeccilior
l. 8 sit eis potentia repugnandi, ne antequam ecclesiam ipsam omnino exhauriat et exurat, ei succurrere intendentes et persecutoribus
l. 9 etiam consulere nichilominus arbitrantes ne a fornacis quam succendunt voragine cum Chaldeis perpetuo incendantur, discre-
l. 10-tioni vestre per apostolica scripta precipiendo mandamus, quatinus ecclesiam et personas predictas pro viribus defendentes, quotiens ab
l. 11 pis fueritis requisiti, quoslibet qui eis in personis vel rebus presumpserint molestias vel injurias irrogare, ut ab eorum indebita
l. 12 molestatione desistant et de illatis injuriis satisfactionem eis exhibeant competentem, monitione premissa per censuram ecclesiasticam
l. 13 appellatione remota, ratione previa compellatis. Quod si non omnes hiis exequendis potueritis interesse duo vestrum ea nichilo-
l. 14-minus exequantur. Datum apud Urbem Veterem III nonas maii, pontificatus nostri anno nono decimo.
Responsable
Non relu
Comment citer cette notice
Acte n°728 dans Chartes originales conservées en France (1121-1220) , Christelle BALOUZAT-LOUBET, Jean-Baptiste RENAULT, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2013. (Telma). En abrégé, citer : « ChLor n°728»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux2/charte268283/. Date de mise à jour : 27/02/14.