Paris, Bibliothèque Nationale, COLLECTION LORRAINE 977F, n° II/47

<< < / > >>

NuméroChLor704

GenreCharte

Date1202

Lieu non identifié

DiocèseMetz

Supportparchemin

Fiabilité de l'actenon suspecté

Sceau

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche187   mm

Hauteur à droite187   mm

Largeur en haut178   mm

Largeur en bas178   mm

AuteurVille  de  Metz

BénéficiaireAbbaye  de  Metz (Saint-Vincent)

Regeste

La communauté des habitants de Metz notifie la cession du droit de vanne pour le moulin de Courcelles

Texte

l. 1 Civium mettensium universitas omnibus ad quos littere iste pervenerint salutem in domino. Idcirco gesta hominum scripture

l. 2 testimonio committuntur ut ipsa rei veritas, que oblivione aut calumpnia periclitari poterat, in

l. 3 sua firmitate stabiliter teneatur. Noverint itaque universi quod Philippus de Morinville in multis

l. 4 offensis abbaciam Sancti Vincentii frequenti injuria molestavit, maxime autem in causa cujusdam

l. 5 molendini ejusdem abbacie, quod est apud Corceles, querelas contra eam et controversias excitavit. Tandem

l. 6 inspiratione divina reversus ad cor et cogitans satisf actione congrua transactas molestias ex-

l. 7-piare, hanc abbati memorate abbacie et monachis libertatem dedit ut in terra ipsius ad

l. 8 usum et commodum illius molendini, vennam libere faciant, habeant et possideant, nullam in

l. 9 perpetuum ab ipso vel ab heredibus ejus, quorum et assensu hoc factum est, recleamationem, prohibitionem

l. 10 aut qualemcumque querimoniam audituri. Quod si etiam occasione ejusdem venne, aut molendini

l. 11 terras ejus aqua influeret et dampnum faceret, nichil omnino de gravamine sive de dampno illo /

l. 12 abbati aut monachis imputaret, sed perpetuam eis pacem tam ipse quam heredes ejus servare debebunt.

l. 13 Si autem contra pactiones istas quas pro salute anime sue ipse idem Philippus, assensu heredum ejus

l. 14 statuit, venire aut ipse aut alius quisquam temptaverit, indignationem omnipotentis Dei et beati

l. 15 Martiris ejus Vincentii, necnon et domini nostri hujus civitatis episcopi excommunicationis sententiam se noverit

l. 16 incursurum. Acta sunt hec anno Dominice incarnationis MoCCoIIo. Indictione Va. Epacta XX.

l. 17 Va. Testes autem sunt hii : Wilermus Mettensis cancellarius, Bertrannus et Bertoldus archidiaconi,

l. 18 Nicholaus cantor et Deodatus, magister scolarum ecclesie Sancti Salvatoris, Henricus, Otto, Poncius, Ucgo, Hugo villicus de Porta Salie et Remigius de Sancto Martino et quamplures

l. 19 alie tam clerici quam laici.

Responsable

Non relu

Comment citer cette notice

Acte n°704 dans Chartes originales conservées en France (1121-1220) , Christelle BALOUZAT-LOUBET, Jean-Baptiste RENAULT, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2013. (Telma). En abrégé, citer : « ChLor n°704»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux2/charte268259/. Date de mise à jour : 08/11/13.