Nancy, AD Meurthe-et-Moselle, H 341 - pièce non numérotée
NuméroChLor584
GenreCharte
Date1219
Lieu non identifié
DiocèseToul
Supportparchemin
Fiabilité de l'actenon suspecté
Sceau
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche280 mm
Hauteur à droite280 mm
Largeur en haut225 mm
Largeur en bas225 mm
AuteurHugues II, comte de Vaudémont
BénéficiaireAbbaye de Beaupré
Regeste
Texte
l. 2 me et fratres Belliprati graves et diuturne de pluribus rebus querele fuerunt. In primis de quibusdam
l. 3 terris quas Hugo venator, homo meus de Hullinvilla, eis, me non consenciente, dederat sed et de
l. 4 aliis terris quas homines mei quidam clamabant ab eisdem fratribus teneri nec tamen ab eorum antecesso-
l. 5-ribus illis collatas. Porcos etiam ipsorum dicebam in nemoribus meis pasci non debere, atque terras ipsorum
l. 6 que sunt apud Clusentanas gerbagia reddentes, ipsis contradicentibus, in quarterios censuales
l. 7 redigere volebam. Preterea terras ipsorum apud Sanctum Remigium et apud Oscort colere volebam et
l. 8 prata secare, nolentibus ipsis. Apud Ranseneriam quoque villam edificare ceperam, que grangie
l. 9 de Matricort vicinior equo gravamini eorum futura timebatur. De hiis igitur et omnibus aliis querelis quas
l. 10 ego contra ecclesiam Belliprati tunc habebam, cum ad diem statutum in presencia Gerardi fratris mei, Tullensis
l. 11 electi, ego quidem huic illinc autem abbas Belliprati et fratres sui convenissent, tandem post multa verba
l. 12 utrique cumpromisimus in Anselmum militem de Chastel. Dictum vero ejus tale fuit ut domus Belliprati teneret in
l. 13 pace a modo et usque in sempiternum omnes terras, prata et nemora omnia Hugonis venatoris et quicquid a-
l. 14-vus meus Hugo et pater meus Gerardus, comites Wadanimontis, contulerunt ecclesie Belliprati
l. 15 et sigillis suis confirmaverunt, et ad pastiones porcorum in omnibus nemoribus meis glandem
l. 16 et fagenam et cetera necessaria et alias pasturas ad omnia sua cujuslibet generis animalia in
l. 17 omni terra mea et jus emptionis et vendicionis in omnibus villis meis et ut terre ipsorum apud
l. 18 Clusentanas illis more solito gerbagia solvant. De terris vero et pratis eorum que sunt apud Sanctum Re-
l. 19-migium dictum fuit ut pratum illud de quo Walterus, miles de Sancto Germano, dotavit ecclesiam
l. 20 Belliprati, eidem ecclesie absolute maneat. Ceterorum autem pratorum et terrarum statim accipiat medietatem,
l. 21 aliam vero medietatem mihi dimittat, tali tamen paucto, quod post mortem meam ad eamdem domum absque
l. 22 contradicione revertetur. Porro in villa de Leranseneria, quia sita est in parochiatu de Matricort,
l. 23 habebunt fratres Belliprati patronatum ecclesie et totam decimacione ejus et quicquid spectat ad jus pa-
l. 24-tronatus. Sane gerbagia omnia que de toto territorio hujus ville provenient, dividentur in duas
l. 25 partes, quarum unam ego habebo, alteram fratres Belliprati. Hec igitur omnia et quicquid eatenus tenuerat
l. 26 eadem domus, in terris, pratis et nemoribus et omnimodis usuariis ego Hugo, comes Wadanimon-
l. 27-tis, concessi et laudavi et per sigilli mei apposicionem confirmavi, tam pro me quam pro antecessoribus
l. 28 et heredibus meis, ut participes simus omnium beneficiorum que fient in ecclesia Sancte Marie Belliprati a modo
l. 29 et usque in sempiternum. Laudaverunt hec omnia mecum filii mei Hugo, Gaufridus, Gerar-
l. 30-dus. Acta sunt hec omnia anno gratie M CC IX decimo.
Bibliographie
RENAULT Jean-Baptiste, Recueil des actes des comtes de Vaudémont (1107-1244), dans : Autour des comtes de Vaudémont. Lieux, symboles et images d’un pouvoir princier au Moyen Âge, Nancy, 2011, p.115-187. - Edition complète du document aux pages 169-170, n°42.
Responsable
Timothy Salemme
Comment citer cette notice
Acte n°584 dans Chartes originales conservées en France (1121-1220) , Christelle BALOUZAT-LOUBET, Jean-Baptiste RENAULT, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2013. (Telma). En abrégé, citer : « ChLor n°584»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux2/charte268139/. Date de mise à jour : 08/11/13.