Nancy, AD Meurthe-et-Moselle, H 332, n°
NuméroChLor522
GenreCharte
Date
Lieu non identifié
DiocèseToul
Supportparchemin
Fiabilité de l'actenon suspecté
Sceau
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche204 mm
Hauteur à droite198 mm
Largeur en haut258 mm
Largeur en bas262 mm
AuteurThierry III, évêque de Metz
BénéficiaireAbbaye de Beaupré
Regeste
Texte
l. 2 et ad pacis confirmationem, ego Theodericus, Dei gratia Metensis electus, notum facio pre-
l. 3-sentibus pariter et sequuturis quod Bero, miles de Vico cum esset iturus Jherosolinam,
l. 4 dedit ecclesie de Belloprato duas sessas cum duobus hinnis et habuit inde in adju-
l. 5-torium peregrinationis su decem marcas argenti et quoniam prefata possessio ex
l. 6 parte sua sibi veniebat et de jure liberi patrimonii sui, in liberum alodium descenderat,
l. 7 fecit hoc assensu heredum suorum qui seu juste seu injuste aliquid ibi calumpniari
l. 8 posse videbantur et sic legitime peracto negocio, abiit viam suam in nomine
l. 9 Domini. Processu vero temporis non modici, filii predicti Beronis querelam posuerunt
l. 10 in sessis antedictis, quibus, cum ratiocinii et responsionis diem constituissem, mi-
l. 11-nime affuerunt. Quapropter ego senioribus de Vico qui huic negocio interfuerant, pre-
l. 12-cepi quatinus rei gest veritatem mihi certius reportarent. Qui in sacramento fidei, quia mihi promi-
l. 13-serant, adjurati ordinem rei responderunt et confirmaverunt modo quo prefati sumus. Quo /
l. 14 audito et cognito quod querimonie just nullus amplius pateret locus, constitui et
l. 15 confirmavi quatinus quod ecclesia tam legitime conquisierat, perpetua libertate possideret,
l. 16 amodo usque in sempiternum. Testes : Stephanus, abbas de Sancta Cruce ; Hugo, abbas de Salinis Val-
l. 17-libus ; Hugo, monachus et prepositus Sancti Gorgonii ; Ulricus Moncionis ; Drogo, capellanus
l. 18 ejusdem vill ; Poncius, senescalcus ; Albricus, miles et Boimundus et Jordamus ; Robertus ; Stephanus ;
l. 19 Durannus, villicus ; Willermus, eschivimus ; Deolimus, decanus ; Petrus, erarius ; Richerius de Bu.
Bibliographie
PARISSE Michel, Actes des princes lorrains. 2ème série : Princes ecclésiastiques. C : Thierri III, Ferri, Thierri IV (1163 - 1179), Nancy, 1978. - Edition complète du document aux pages 53-54, n°27.
EHRÉ Dominique, Beaupré, abbaye cistercienne lorraine, de sa fondation à 1346, mémoire de maîtrise, Nancy, 2009. - Analyse du document à la page 148, n°24.
Responsable
Non relu
Comment citer cette notice
Acte n°522 dans Chartes originales conservées en France (1121-1220) , Christelle BALOUZAT-LOUBET, Jean-Baptiste RENAULT, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2013. (Telma). En abrégé, citer : « ChLor n°522»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux2/charte268077/. Date de mise à jour : 17/02/14.