Nancy, AD Meurthe-et-Moselle, G 520 - pièce non numérotée
NuméroChLor505
GenreCharte
Date1168
Lieu non identifié
DiocèseMetz
Supportparchemin
Fiabilité de l'actenon suspecté
Sceau
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche45 mm
Hauteur à droite50 mm
Largeur en haut240 mm
Largeur en bas245 mm
AuteurThierry III, évêque de Metz
BénéficiaireAbbaye de Metz (Saint-Arnoul)
Regeste
Texte
l. 2-positione pacis, qu per manum meam et per manum domni Alberti abbatis Gorziensis facta est inter ecclesiam Sancti Ar-
l. 3-nulfi Metensis et ecclesiam sancte Marie Morimundensis. Abbas siquidem Sancti Arnulfi querimoniam suam deposuit contra
l. 4 fratres Morimundi de quadam sessa, quam tenebant apud Medianumvicum, et causa diu ventilata tandem in
l. 5 curia nostra Deo prosperante terminata est. Venerunt igitur utreque partes, abbates scilicet utriusque cenobii, placitandi
l. 6 gratia coram nobis et diu de re tractato colloquio, cum pax provenire non posset, in manum meam et in manum
l. 7 abbatis Gorziensis posita est querela terminanda. Nos autem causas diligentius discernentes et secundum miseri-
l. 8-ricordiam (sic) et veritatem in re considerantes, fratribus Morimundi sessam ipsam cum omni integritate
l. 9 et libertate donavimus, assistente pariter et laudante abbate Sancti Arnulfi cum Girardo, preposito suo
l. 10 Sancti Clodulfi de Lai, ad cujus obedientiam sessa illa dudum pertinuisse dicebatur. Et hoc donum ne
l. 11 quis aliquo temeritatis ausu interrumpere presumat ulterius, sigilli nostri auctoritate premunimus
l. 12 et hanc compositionem concordie sub anathematis periculo precipimus ratam teneri per evum.
l. 13 Testes sunt : Lambertus, abbas de Belloprato ; Bruchardus et Ludovicus, monachi Sancti Arnulfi ; Fride-
l. 14-ricus de Plogosa, archidiaconus ; Jheronimus, magister ; Drogo capellanus de Vico ; Galterus de Wi-
l. 15-trineicurt, in cujus banno sessa eadem sita est ; Matheus de Jussei ; Holduinus de Moilen ;
l. 16 Pontius seneschalcus ; Boimundus de Vico et Albricus similiter.
Responsable
Non relu
Comment citer cette notice
Acte n°505 dans Chartes originales conservées en France (1121-1220) , Christelle BALOUZAT-LOUBET, Jean-Baptiste RENAULT, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2013. (Telma). En abrégé, citer : « ChLor n°505»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux2/charte268060/. Date de mise à jour : 17/02/14.