Colmar, AD Haut-Rhin, FONDS DE PAIRIS CARTON 3, n° 5
NuméroChLor393
GenreCharte
Date1218
Lieu non identifié
DiocèseA déterminer
Supportparchemin
Fiabilité de l'actenon suspecté
Sceau
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche265 mm
Hauteur à droite265 mm
Largeur en haut227 mm
Largeur en bas227 mm
AuteurThiebaud I comte de Dabo, duc de Lorraine
BénéficiaireAbbaye de Pairis
Regeste
Texte
l. 2 et comes de Tagesborc, notum facio tam presentibus quam futuris, quod honesta facta conventione inter cenobium Parisiense et villam Tungenshaim, fratres Pari-
l. 3-sienses ecclesiam prefate ville que partim vetustate collapsa, partim incendio vastata erat, propriis impendiis ad integrum repararunt,
l. 4 tali condictione mediante ut curia eorum Lehann ab annuali annona que vulgo Banchory vocatur, in hiis que nunc possidet et que in futu-
l. 5-rum justo titulo adipisci potuerit, in omne evum libera et immunis ; omnesque pascue Tungenshaim eidem communis ad usus omnium animali-
l. 6-um, semper absque omni contradictione, pateant, et per omnia sint communes, nec quisquam ex eadem villa ullis eos injuriis vel ineptis ex
l. 7…. Debent autem hominibus de Tungenshaim ex predicta terra Lehann duo arietes annuatim prestari a festo sancti Galli usque
l. 8 ad festivitatem sancti Andree ; qui, si per eorum incuriam amissi fuerint, digno debent precio reconpensari. Communionem etiam omn-
l. 9-ium bonorum que per ipsos divina speratur gratia, fratres Parisienses prefate ville populo concesserunt. Hec etiam scriptura singulis annis in
l. 10 donatione ecclesie Tungenshaim a sacerdote qui ibidem celebraverit, debet coram omni populo recitari, ipsique sacerdoti qui hoc fecerit qua-
l. 11-tuor numi ab eo qui communie Lehann prefuerit, donabuntur. Verum ne quis posterorum hoc stautum quolibet modo presumat in-
l. 12-fringere, presentem paginam sigillo nostro et auctoritate testium roboramus. Nomina testium sunt hec : Baldemarus, miles,
l. 13 Rudegerus der baigeler, Ludewicus Gramaths, Rudegerus de Winsenheim, Johannes filius Nibelungi, Hesso Vinsterwalt, Burchardus
l. 14 de Menchann, Chuno Butrolf, Sifridus Staellm, Chuno villicus, Dietericus pulcher. Insuper omnis populus sepedicte ville huic rei testi-
l. 15-monium. […………] libenter se observaturos per omne tempus universari in commune sacramento fidei promiserunt.
l. 16 Actum [………………………..] epacta XXII, concurrente septimo.
Responsable
Non relu
Comment citer cette notice
Acte n°393 dans Chartes originales conservées en France (1121-1220) , Christelle BALOUZAT-LOUBET, Jean-Baptiste RENAULT, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2013. (Telma). En abrégé, citer : « ChLor n°393»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux2/charte267948/. Date de mise à jour : 08/11/13.