Metz, AD de la Moselle, H 915, n° 2
NuméroChLor285
GenreCharte
Date18/04/1203
Lieu non identifié
DiocèseMetz
Supportparchemin
Fiabilité de l'actenon suspecté
Sceau Lacs
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche527 mm
Hauteur à droite527 mm
Largeur en haut465 mm
Largeur en bas465 mm
AuteurUlric, prévôt de Worms
BénéficiaireAbbaye de Gorze
Regeste
Texte
l. 2 firmo debet effectui mancipari et ut hoc a malignantium invidia illesu sine macula permaneat, edoctum est auris prudentibus et provisum ut hoc lit-
l. 3-terarum et testium roboretur memoria, cui cum lapsu temporis novercari poterit calumpnia. Nos igitur, justa consideratione habita, pium patris et domini
l. 4 nostri Moguntie sedis electi, Wormatiensis episcopi, circa Gorzense ecclesiam affectu animadvertentes, sacram ejus donationem ecclesie videlicet in Peternsheim cum deci-
l. 5-mis et omnibus ad eam pertinentibus quam cenobio memorato, nostro et majoris ecclesie capituli consensu, integraliter contulit approbamus, salvo tamen jure
l. 6 kathedratici episcopi et evecture archidiaconi quod ecclesie Gorzensi in duabus partibus, sacerdoti vero in tercia parte solvendum relinquitur. Preterea de sacerdote ibi-
l. 7-dem instituendo, qui archidiacono curam pastoralem recipiat, domino abbati sicut juris fuit actenus, perpetualiter relinquitur ordinandum. De sti-
l. 8-pendio quoque per quod ipse sacerdos competenter et honeste valeat sustentari, abbas Petrus et ego Ulricus archidiaconus, sicut dominus episcopus in suo privi-
l. 9-legio nobis duobus ordinandum commisit juxta formam subscriptam statuimus, sicut in perpetuum stabile permaneat, hoc modo videlicet quod ecclesia Gor-
l. 10-zensis omnem decimam majorem et minutam ad ecclesiam in Peternsheim pertinentem decetero absque contradictione percipiat et quiete in perpetuum possideat li-
l. 11-beram et habeat potestatem sepeliendi quemlibet parrochiarium de ipsa parrochia qui aput prioratum de Peternsheim et ipsos monachos elegerit sepeli-
l. 12-ri. Sacerdoti vero omnia integra tam campestrium quam vinearum que sub nomine dotis tunc temporis sunt comprenhensa, manuale quoque oblatione in quibuscumque re-
l. 13-bus mobilibus ejus ei assignavilus, quecumque vero in mobilia, in pratis, pascuis, vineis, terris cultis et incultis, sacerdoti vel parrochie decetero fuerint legata
l. 14 cenobis prenominato sine altercatione remanebunt. Ut autem hec pia donatio rata et inconvulsa permaneat, presentem inde paginam scribi et nostro
l. 15 fecimus sigillo roborari. Ad majorem etiam cautelam et robur facti muniendum, sigillum nostri capituli in ipsius consensus testimonium huic privilegio
l. 16 est appensum. Acta sunt hec anno Domini M° C° III°, indictione Va, feliciter. Testes : Heinricus major decanus, Wernherus custos, Wernherus
l. 17 cantor, Baldemarus, Godebertus, Ruodegerus, Cunradus Nivhusensis custos, Heinricus de Bopardia, Heinricus subcustos, Eberhardus de
l. 18 Hirzberc, et plerique fratrum majoris ecclesie. Item Nivhusensis prepositus, Gernodus Sancti Pauli prepositus, Cunradus Sancti Andree prepositus, Philippus
l. 19 Sancti Martini prepositus. Laici : Gernodus et Gerhardus frater ejus, Sifridus filius Gernodi, Ingebrandus, Adelherus, Heinricus filius Ruckeri, Alber-
l. 20-tus comes, Albertus minister, Hartungus magister coquine, Heinricus Militellus, Winkelpost, Amella, Wacherpis, et quamplures alii ho-
l. 21-nesti viri tam clerici quam laici.
Responsable
Non relu
Comment citer cette notice
Acte n°285 dans Chartes originales conservées en France (1121-1220) , Christelle BALOUZAT-LOUBET, Jean-Baptiste RENAULT, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2013. (Telma). En abrégé, citer : « ChLor n°285»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux2/charte267840/. Date de mise à jour : 08/11/13.