Metz, AD de la Moselle, H 2157, n°
NuméroChLor154
GenreCharte
Date26/09/1209
Lieu non identifié
DiocèseA déterminer
Supportparchemin
Fiabilité de l'actenon suspecté
Sceau
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche196 mm
Hauteur à droite193 mm
Largeur en haut291 mm
Largeur en bas295 mm
AuteurThierry, doyen de Metz (Saint-Etienne)
BénéficiairePierre abbé, abbé de Chéhéry
Regeste
Texte
l. 2 decani Mettenses, notum facimus universis presentem paginam inspecturis controversiam que inter P. de Caherio, cisterciensis ordinis, et conventum ejusdem loci et
l. 3 D. Sancti Vincentii Mettensis abbates et etiam conventum loci ejusdem vertebatur, videlicet super decima vinearum quas ecclesia de Caherio apud villam que dicitur Chastel
l. 4 possidet in presentia nostra necnon et multorum qui aderant, tali conditione esse terminatam : pro decima siquidem vinearum quas ecclesia supradicta apud prenominatam
l. 5 villam tempore pacis hujus habebat duo modii vini ecclesie Sancti Vincentii singulis annis a fratribus Caherii persolventur. Si vero postmodum aliquas
l. 6 vineas de quibus decima spectet ad ecclesiam sancti Vincentii in prefata villa jam dicti fratres titulo emptionis acquisierint, decimam ex integro
l. 7 reddent earumdem. Quod si processu temporis alique vinee ecclesie Caherii in elemosinam fuerint collate, ex illis dimidiam tantum decime solvent
l. 8 porcionem, de decimis autem frugum quas in pretaxata villa ex labore suo habebunt dimidia pars a tociens dictis fratribus persolvetur, eisdem
l. 9 tamen a solutione totius minute decime penitus absolutis. In aliis etiam quibuscumque locis in quibus jus decimandi ad ecclesiam sancti Vincentii spec-
l. 10-tat, si ecclesia de Caherio aliquid adquisierit in agris seu pratis seu vineis et rebus aliis, eadem forma observabitur cum distinctione predicta
l. 11 inter illa que adquisita fuerint per emptionem, et ea que intuitu elemosine eis obvenerint. Nec est silentio pretereundum quod ecclesia Caherii
l. 12 XIIIcim et dimidium jugera vinearum in eadem villa tempore quo pax ista facta est possidebat. Ut igitur hec rata permaneant et nulla medio tempore
l. 13 valeant levitate rescindi, rei geste seriem litteris tradi fecimus, et ipsas litteras de consensu partis utriusque factas tam nostrorum impressione
l. 14 sigillorum et earumdem partium sygillis quam testium subscriptione communiri. Testes : abbas Morimundensis, R. Triumfontium, A.
l. 15 de Caladia, N. Castellionis, abbates Cisterciensis ordinis et E. cantor, W. custos, et R. canonicus majoris ecclesie Mettensis.
l. 16 Actum anno verbi incarnati MoCCoIX, VIo kalendas octobris, pontificatus domni Bertranni mettensis episcopi, anno tricesimo.
Responsable
Non relu
Comment citer cette notice
Acte n°154 dans Chartes originales conservées en France (1121-1220) , Christelle BALOUZAT-LOUBET, Jean-Baptiste RENAULT, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2013. (Telma). En abrégé, citer : « ChLor n°154»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux2/charte267709/. Date de mise à jour : 08/11/13.