Metz, AD de la Moselle, H 768, n° 3
NuméroChLor152
GenreCharte
Date1232
Lieu non identifié
DiocèseNon déterminé
Supportparchemin
Fiabilité de l'actenon suspecté
Sceau
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche140 mm
Hauteur à droite140 mm
Largeur en haut130 mm
Largeur en bas130 mm
AuteurOlivier, abbé de Gorze
BénéficiaireJacques Cadaire, XX de X
Regeste
Texte
l. 2-daiere et ejus heredibus molendinum quoddam quod habemus apud Ar[naldivillam] ad trescensum conces-
l. 3-simus habendum in perpetuum. Est autem trescensus ille t[r]igint[a] [s]olidi Pruvinenses domino m[ona]-
l. 4-cho infirmorum ecclesie Gorziensis provisori annuatim infra oct[avas] beati Johannis Baptiste
l. 5 solvendi. Ut autem securior fuerit hec pactio et hujus trescens[us] solutio, predictus J[acobus] vi-
l. 6-neas suas de Hodiermaisnille ecclesie Gorziensis in contrava[d]ium dedit, ita quidem quod
l. 7 nisi census ille statuto termino solvatur, illius molendini emolumentum et illarum vi-
l. 8-nearum fructum, donec idem census solvatur, predicto infirmorum provisori absque ca-
l. 9-lumpnia licebit percipere et absque XXX. solidorum predicti census minoratione. Est etiam
l. 10 sciendum quod si predictus J[acobus] vel ejus heres molendinum istud et vineas istas vendere
l. 11 affectaverit, primo ad emendum ecclesie Gorziensis submonere tenetur, que quidem
l. 12 si ita submonita emere voluerit, tunc predicto J[acobo] vel ejus heredi, alii quem voluerit tan-
l. 13-tum tamen illi qui homo sit ecclesie Gorziensis vendere licebit, qui predictum molendinum ab e-
l. 14-adem ecclesia recipiat et pro vineis predictis aliud contravadium ad securitatem solutionis
l. 15 predicti census predicto molendino adjungat, modo tamen solutionis census qui prescriptus est ser-
l. 16-vato per omnia. Hoc autem molendinum et hec vinee non per partes heredibus dividentur, sed tantum
l. 17 heres unus ista successive possidebit, a manu ecclesie ea recepturus et censum predicto modo
l. 18 soluturus. Quoddam autem nemus situm juxta molendinum illud jamdicta ecclesia ad vennam molendini
l. 19 reparandam et de molendino portare garantiam eis concessit. Ut autem hoc ratum permaneat,
l. 20 factum istud in cyrographum fecimus sigillorum mei et capituli impressione corroborari.
Responsable
Non relu
Comment citer cette notice
Acte n°152 dans Chartes originales conservées en France (1121-1220) , Christelle BALOUZAT-LOUBET, Jean-Baptiste RENAULT, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2013. (Telma). En abrégé, citer : « ChLor n°152»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux2/charte267707/. Date de mise à jour : 08/09/14.