Bar-le-Duc, AD de la Meuse, 16 H 5, n° 11

<< < / > >>

NuméroChLor45

GenreNotice

Date1165

Lieu non identifié

DiocèseToul

Supportparchemin

Fiabilité de l'actenon suspecté

Sceau

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche382   mm

Hauteur à droite386   mm

Largeur en haut320   mm

Largeur en bas317   mm

AuteurHenri I de Lorraine, évêque  de  Toul

BénéficiaireAbbaye d'Evaux

Regeste

Henri, évêque de Toul, confirme aux moines de Vaux[-en-Ornois] les donations faites par Eble de Montfort

Fac simile

Texte

l. 1 IN NOMINE SANCTE ET INDIVIDUE TRINITATIS, PATRIS ET FILII ET SPIRITUS SANCTI. Heinricus Dei misericordia Leuchorum humilis episcopus, fidelibus in

l. 2 Christo renatis tam presentibus quam futuris, in seculum. Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam. Nos tamen post ipsum et per ipsum

l. 3 vigilias agere debemus supra gregem Domini nobis commissum, ne civitas Domini ab hostibus calumpniam patiatur, sed ex omni latere munita pru-

l. 4-denter fulciatur. Solliciti itaque pro monachis de Cistes, qui in episcopatu nostro locum qui dicitur Vallium inhabitant, ea quę a domino Ebalo

l. 5 de Monteforti eis collata sunt, sicut audivimus et vidimus, presenti scripto confirmamus et posteris notificadum transmittimus,

l. 6 situm loci monasterii que incolunt, que per manum nostram predictus Ebaldus fratribus ibidem Deo militantibus contulit. Predium etiam

l. 7 de Fontiniaco sicuti rivulus decurrens de Wahes separat, eisdem tribuit. Promisit etiam quod, si quis aliquid infra terminum rivuli

l. 8 constitutum possideret, eis liberum faceret. Usuarium etiam, fructum nemorum suorum, aquarum, pratorum libere consessit. Concessit etiam

l. 9 ut, si quis de familia sua miles vel rusticus tam de mobili quam immobili contradere aliquid vellet, vel ad conversionem eorum venire, ut

l. 10 liberes liceret. Hujus rei testes affuerunt : Rainaldus abbas Sancti Mansueti, Balduinus abbas de Crista, Albricus decanus Sancti protho-

l. 11-martyris Stephani, Hugo archidiaconus de Gundricurt, Haimo archidiaconus, Hugo Albus archidiaconus, Gobertus archi-

l. 12-diaconus, Hugo magister. Milites : Walterius de Gundricurt, Odo de Melanio, Heinricus de Chacenval et plures alii

l. 13 tam clerici quam laici. Preterea in die dedicationis celebrate a nobis, contulit eidem loco silvam superiorem, sicut vallis per viam

l. 14 quę occurrit vię veteri venienti de Domenjes, per quam itur ad Olmencuns. Hujus testes rei fuerunt : Balduinus

l. 15 abbas Cristę, Ulricus capellanus, Wido de Ganiunru. Dedit etiam stagnum de Morlencurt et viridarium de Mun-

l. 16-fort, quod postea recognovit in presentia comitis Theobaldi. Celebrata itaque dedicatione, prefati Ebali racionabile donum

l. 17 sacerdotali stola induti confirmavimus et ne aliquis temerarius temerario ausu ex supradicto dono aliquid excrustare

l. 18 presumeret, anathema subjunximus. Presenti etiam pagina tam data quam donanda confirmamus et sigilli nostri impres-

l. 19-sione signamus et hujus doni calumpniatores a Christi consortio separatos Sathanę commendamus.

Responsable

Michèle Courtois

Laura Gili

Comment citer cette notice

Acte n°45 dans Chartes originales conservées en France (1121-1220) , Christelle BALOUZAT-LOUBET, Jean-Baptiste RENAULT, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2013. (Telma). En abrégé, citer : « ChLor n°45»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux2/charte267600/. Date de mise à jour : 22/09/14.