Bar-le-Duc, AD de la Meuse, 16 H 5, n° 44

<< < / > >>

NuméroChLor44

GenreCharte

Date1185

Lieu non identifié

DiocèseToul

Supportparchemin

Fiabilité de l'actenon suspecté

Sceau Courroie de cuir

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche695   mm

Hauteur à droite695   mm

Largeur en haut505   mm

Largeur en bas505   mm

AuteurPierre de Brixey, évêque  de  Toul

BénéficiaireAbbaye d'Evaux

Regeste

l'évêque de Toul rapporte sous forme de pancarte une série de donations faites à l’abbaye cistercienne d’Evaux (à Saint-Joire; Meuse, Commercy, Gondrecourt-le-Château)

Fac simile

Texte

/01/ In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Henricus Dei gratia Leucorum episcopus, universis ecclesie fidelibus, gratia vobis et pax a Deo multiplicetur. Quoniam litterarum scriptis atque monimentis commendantur ea que /02/ ab oblivionis vulnere illesa esse cupiuntur voluimus palam scripto fieri ea que subinferuntur, ne vel oblivione dispereant vel aliquorum morsibus invidorum minuantur. (Arnulfus de Risnel) Notum itaque sit /03/ tam posteris quam presentibus quod dominus Arnulphus de Risnello concessit Sancte Marie et fratribus de Vallibus de terra que pertinet sue advocationi in Ornensi quantum due carruce laborare possunt et quicquid /04/ ejusdem terre excoluerunt et excolere poterunt et de feno XIIIIcim carratas et animalibus suis vana pascua a facta scissione herbarum usque ad medietatem martii, sed ultra, nisi ejus laude, eadem /05/ pascua habebunt. De hoc dono testes sunt Anscherus de Vineis, Petrus filius Johannis, Bovo Puer. ¶ (Arnulfus de Risnel) Idem quoque Arnuphus concessit prefate ecclesie apud Wudiola Wadiola de terra que est de Gondricort et de Valcolor quan-/06/-tum una carruca elaborare poterit et ibi nisi ejus laude vel heredum suorum nisi unam tantum carrucam habebunt. Contradidit etiam predictis fratribus terram que adjacet a nemore quod est juxta Sirianifontem /07/ infra antiquam viam altam que tendit versus Brezuncort et aliam que venit versus Jarmaium. De prato vero quod est secus Lizevillam a veteri quodam institutione cujusdam molendini, sicuti vallis /08/ adjacet, usque ad propinquiorem viam antiquam que est juxta Sirianifontem, quantum pro prato excolere et adquirere poterunt, similiter donavit. Duabus vero grangiis videlicet de Wadiolis et de Columbe cu-/09/-ria concessit pascua ad pascenda animalia sine dampno a secationis tempore usque marcio mediante. De hominibus suis quos tenet et heredes sui vel quisquis de ipsis teneat, si quisquam ad conversionem /10/ ierit, prefati fratres ad grangias suas que sunt in Ornensi a Vallibus et a villa que Demengia vocatur usque ad Risnellum eosdem sine laude ipsius non habebunt. Hec divisio in tempore Richardi abbatis facta est. /11/ Testes : Radulphus Cacabus, Rainerus miles, Gerardus prior Vallium, Simon conversus. ¶ (Wiardus de Gundricort) Dominus etiam Wiardus Gundricurie, laude filii suis Theobaldi, pro salute anime sue et antecessorum suorum terram quandam /12/ ecclesie predicte in elemosina contulit (mot exponctué) confinio grangie Fonteneti contiguam, sub certis limitibus disterminatam, scilicet a prato usque ad summitatem montis quousque collis aquam dimittit et ab antiqua divi-/13/-sione usque ad semitam que de Warc ascendit versus Dolosam. Duos autem jornales sancte Marie Lauduni et quicquid infra metas supradictas calumpniatum fuerit, aut penitus liberare aut monachis tandumdem /14/ terre juxta estimationem calumpnie promisit restaurare. Dona etiam cetera que predecessores ejus eidem ecclesie fecerant in campo et nemore et aqua in pasturis et omnibus usibus per totam Orneis et universo /15/ territorio Gundricurie et Rignelli, fratre suo Hugone presente, et id ipsum concedente concessit et ea libertate qua anterius domus Vallium illa tenuerat, perpetualiter habenda permisit. Querelam preterea super campo de /16/ Olfeichin omnes que alias remisit nichil de cetero adversus monachos querimonie retinens, sed benivolentiam ipsis et rebus eorum tutamentum se laturum promisit. Donum hoc propter firmitatem et stabilimentum /17/ rei, manu sua super altare ipse Wiardus obtulit. Testes sunt : Theobaldus prior, Ulricus archidiaconus, Hugo frater ejus et Hugo nepos ejus. ¶ (Wiardus de Gundricort) Item similiter Wiardus dedit prefate ecclesie laude et assensu filii sui Theobaldi et filia-/18/-rum suarum Odoardis et Halydis pasturas in omni Ornensi quas nunc habebant, nisi a peracta secatione usque ad medium marcii, jure perpetuo possidendas. Quod si dampnum aliquod hominibus suis intule-/19/rint sine placito restituetur. Concessit etiam prefatis heredibus suis faventibus omnia que in carta domini Ebali de Monteforti habentur et precipue Savelimontem, in quo fratres ligna non incindent, nec ho-/20/-mines sui nisi ad ignem faciendum et edificia construenda. Homines vero sui numquam ibi arabunt, numquam fodient ligonibus neque seminabunt. Concessit et terram Planiloci de qua inter eos /21/ querimonia orta est, sicut carta habetur et cetera omnia que in cartis ejus habentur et in cartis domini Walterii de Gondricort et omnium antecessorum suorum et universa denique que /22/ tenere noscuntur et possidere. Hujus rei testes sunt : Winericus abbas de Crista, Willermus abbas de Murvaut, Hato de Nanteia, Radulphus Chauderons. Actum est in anno incarnationis Domini M° C° LXX° VIII°. /23/ ¶ (Willermus de Moilen) Notum etiam sit universis quod dominus Willermus de Moilen, in spe sue salutis, fratribus ecclesie Vallium passagium de Sancto Desiderio et de tota terra sua libere perpetualiter concessit. Contigit autem ut dominus Hato de Perta /24/ per longum tempus calumpniosa infestatione pro passagio de Perta et de Sancto Verano predictos fratres molestaret. Qui tandem resipiscens et anime sue consulens saluti querelas quas juste vel injuste (A inuste) pretendebat fratribus /25/ suis Pagano et Hugone et matre Helvidi simulque conjuge et heredibus suis concorditer omnibus in idipsum concordantibus absolute remisit et de cetero prefate ecclesie filiis antedictum passagium de Perta et de Sancto Verano vel /26/ ubicumque in tota perteis exigebatur a cunctis perpetuo redditibus et questibus liberum in elemosina concessit qui pro hoc XXXta solidos habuit. Testes sunt : Radulphus, abbas de Altofonte, Wido presbiter de Perta, Hodreus presbiter, Ohlo miles. /27/ ¶ (Hugo Hescuruns) Audientium quoque memorie commendamus quod Hugo Escuruns heredibus suis assentientibus dedit ecclesie de Vallibus per totam terram suam pasturas vacuas in omnibus usibus et glandem. Habuit inde ipse Hugo equum /28/ unum precii librarum IIIIor. Testis fuit Gerardus prior Vallium et Sergantus prepositus de Gondricort. ¶ (Radulphus Chauderons) Radulphus similiter Chauderons et fratres ejus, assensu Seifridi Tullensis advocati et fratrum illius, dederunt ecclesie de Vallibus quicquid /29/ tenent de alodio Hudolaincurt intra fines Urmanzum. Testes sunt : Milo abbas de Crista et Acelinus presbiter de Sancto Georgio et Gerardus presbiter de Mandres et Bovo qui dicitur Puer et Stephanus de Dohorvilla. /30/ ¶ (Walterus de Chivillum) Noverit etiam universitas fidelium quod Walterus miles de Chevellum, assensu uxoris sue perpetualliter fratribus de Vallibus vanas pasturas donavit in territorio de Bures, hac tamen condicione ut fratres taliter sua pec-/31/-cora custodiant, ne sibi vel suis hominibus dampnum faciant, quod si forte fecerint, dampnum absque ulla emendatione restaurabitur. Testes : Rainaudus Warescons, Gerardus presbiter ; Petrus presbiter de Chevellum. /32/ ¶ (Wirricus de Gondricort) Simili modo Wirricus de Gondricort perpetuo donavit eisdem fratribus pasturas suas de Bures. Testes : Theobaldus abbas et Hugo Niger. Facte sunt iste due presentes donationes anno ab incarnatione Domini M° C° septuagesimo quinto. /33/ ¶ (Odo de Roseriis) Item notum sit quod domnus Odo de Roseriis qualecumque jus, quod ex secaturis pratorum que sunt apud Ormanzum proveniebat, Sancte Marie de Vallibus possidendum in perpetuum absque ulla diminutione pro salute sua libe-/34/-raliter concessit. Necnon et usuaria per totam terram suam in pratis, in aquis et nemoribus et pasturis, assensu domni Arnulfi de Risn(el) et domni Ebali eadem lege donavit. Preterea domnus Watrinus de Velenes et uxor ejus /35/ Janrez de Gondricort, assensu predicti Warini dederunt usuaria in omni terra sua de Boneio eisdem fratribus. Dedit etiam predictus Wariinus et fratres ejus id quod ad eos de terra de Boneis quam tenemus pertinebat. Testes : Wal-/36/-terus Flaes, Warinus frater ejus, Hugo de Lineio. ¶ (Hugo Cheleis) Sciendum est quoque quod domnus Hogo Cheleis contulit ecclesie Sancte Marie de Vallibus et in manu abbatis tradidit falces de Ormencon decimas de Vacolor et passagium /37/ pasturas de Bonei et omnes remisit querimonias quas adversus prefatam domum habebat. Concessit etiam onmia que fratres possessione hominum ejus tenent aut ab eis adquirere poterunt. Hujus rei testes sunt /38/ Hugo Niger, Odo clericus de Savinnei, Tecelinus miles, Vivianus Rufus. ¶ (Wiardus Foace) Notum etiam facimus universis quod domnus Wiardus cognomento Foace, laude conjugis sue Ivate et Bauduini filii sui, pari /39/ consensu donavit ecclesie de Vallibus pasturas in territorio de Buris et de Torralis et de Donnoremigio et in omnibus locis ad ipsum pertinentibus per totam Orneis in pratis et nemoribus et planis et aquis usu-/40/-aria simili libertate perpetualiter concessit. Preterea quod infra curiam grangie ipsorum calumpniabatur, remisit, et si quid alibi inter terminos possessionis monachorum eo die quo hec facta sunt habe-/41/-bat, liberaliter et absolute concessit, ut deinceps ipsorum sit et ipsis maneat. Si in depascendo eorum peccora dampnum intulerint sine juris faciendi subdola exactione reddetur estimatio dampni. Pratum quod /42/ juxta calciatam est inter curtem et rivulum fratres si voluerint, clausura munire licebit. Actum anno ab incarnatione Domini M° C° LX° V°. Testes : Remmundus abbas de Jauviler, Hugo Tempez, Hato Escuruns. /43/ ¶ (Bauduinus Foace) Item scripto mandare curavimus quod dominus Bauduinus Foace laude et assensu matris sue Ivate et sororis sue Teceline et Ode conjugis sue dedit ecclesie Sancte Marie de Vallibus ad integrum pratum sui juris quod est juxta /44/ portam de Ormanzun. Testes : Rodulphus, monachus Morimundi, Richerus sacerdos de Velenes, Filippus capellanus Barri. ¶ (Rainerus de Ambunvilla) Similiter noverint omnes quod domnus Rainerus de Ambumvilla laude uxoris sue cum /45/ nondum haberet heredem, contulit in elemosina ecclesie Sancte Marie de Vallibus pasturas suas, perpetuo jure possidendas in territorio de Bu et de Bures. Sane si peccora fratrum in pascendo fortuito casu aliquod dampnum fecerint /46/ absque ulla occasione restaurabitur. Testes : Theodericus de Monceuns, miles ; Vivianus Rufus et Sergant. Actum anno ab incarnatione Domini M° C° LXX° V°. ¶ (Rogerus de Rivo) Item notum sit omnibus quod Rogerus miles , filius Wiardi militis de /47/ Rivo, terram que in confinio de Ormanzun jacet, quam contra abbatem et fratres de Vallibus clamabat, pro nepote suo filio Garneri de Rivo, cujus advocatus erat, in presentia domni Gaufridi Joniville, laude et assensu uxoris pre-/48/-dicti Gargeri et filii ejus, guerpivit et ibidem fientiavit quod finem factum et statuta ulterius non infringeret atque pro eodem fine XL solidos habuit. Quod totum domnus Gaufridus post fidem Rogeri firmiter permansurum /49/ manucepit et Galterus de Maceriis de eodem obses fuit. Testes : Lambertus decanus, magister Jocelinus, magister Hugo de Tullo. ¶ (Rodulphus et alii de Donnomartino) Noverint etiam omnes quod Radulfus et Haibertus, frater ejus, de Donnomartino et Alber-/50/-tus de Jovivilla sororius eorum donaverunt perpetualiter ecclesie Vallium usuaria et vanas pasturas suas quas habent in territorio de Sauderum et Robaucort et in terra sancti Stephani de Buincurt et de Ruferreis. Similiter /51/ autem fecit Lebaudus et frater ejus de Donnomartino de pasturis Ruferreis. Testes Radulfi et Hayberti sunt : donnus Winericus abbas de Escureio, Adam sacerdos de Maiseriis, Lebaudus de Donnomartino. Testes Alberti sunt : /52/ Johannes Adenez, Letardus de Robaucurt. Testes Lebaudi sunt : Radulfus et Haybertus frater ejus de Donnomartino, Radulfus de Jonivilla. Inde habuerunt Rodulfus, Haybertus XL solidos, Albertus XXX agnos, Lebaudus quindecim solidos. /53/ ¶ (Pratum de Mari) Similiter per scripturam confirmare censuimus quod fratres de Vallibus tenuerunt longo tempore et absque calumpnia alicujus in territorio Sirifontis pratum quoddam quod vocatur pratum de Mari. Cum igitur tempore deter-/54/-minato censum predicti prati reddere voluissent ministro domni Rafulfi Chauderon, a quo illud fratres tenebant, minister ejusdem militis accipere voluit, sed fraudulenter quasdam objectiones obtendere cepit sicque pluribus /55/ annis tam ipse quam domnus ejus per violentiam et contra justiciam pratum tenuerunt et ecclesiam Christi possessione sua privaverunt. Denique mortuo ministro suo miles jamdictus delictum suum recognovit et quod /56/ injuste tenuerat coram testibus idoneis fratribus reddidit, salvo tamen censu duorum nummorum proveniensium qui reddendi sunt octo dies ante festum sancti Johannis vel post, ministro suo apud Sirumfontem sine occasione. Actum /57/ est hoc assensu uxoris supradicti militis omniumque filiorum suorum qui tamen tales essent quod laudare potuissent. Hujus rei sunt testes : Richuinus prior, Hugo de Terral, Serganz prepositus. Similiter autem Wiar-/58/-dus de Monceps ad quem prati hujus medietas pertinebat, ipsam medietatem predictis fratribus reddidit et sicut Radulfus Chauderons, sic iste, perpetuo possidendum concessit sub trecensu tamen duorum nummorum /59/ provenensium qui nummi dandi sunt ministro predicto Sirifontis et in hunc modum, sicut alii duo denarii supradicti et sic IIIIor nummos debet solummodo pratum istud. Testes : Fridericus de Mosterol, /60/ Henricus conversus de Miroaut, Hugo conversus Vallium. ¶ (Wiardus de Ambunivilla) Rationis judicio ducti universi, notum facere et scripto confirmare judicavimus querelam inter ecelesiam de Vallibus et Wiardum de Ambonvilla pa-/61/-catam atque inter eos Deo propicio pacem domno Gaufrido de Jonivilla mediante hoc modo reformatam. Commotus quidem fuerat ipse diuturna querela contra illam super terris et pasturis in confinio grangie de Ormanzum /62/ et in finibus ville de Robaucort, qua de causa violentia magna fatigaverat illam in longitudinem dierum. Tandem aliquando precibus et monitis amicorum recepit consilium ut faceret pacem et statuto die /63/ venit et universa que in causa erant et querela que seu juste seu injuste ecclesie tollere et sua facere moliebatur in finibus predictis perpetua pace concessit et contra omnes homines eidem ecclesie garantire promi-/64/-sit. Fecit hoc assensu conjugis sue, liberis suis adhuc infra etatem existentibus. Actum est hoc anno ab incarnatione domini M° C° LX° in manu Bernardi abbatis. Testes : Gaufridus de Jonivilla, Bartholemeus de Gannuri (il y a un signe d’abréviation sur ce mot), Galterus de Brolio. /65/ ¶ (Wiardus de Monceis) Iterum notum facimus universis quod dominus Wiardus de Monceps perpetualiter remisit fratribus Vallium quicquid clamabat in illa medietate alodii de Viler que eorumdem fratrum esse dinoscitur. Porro in alia me-/66/-dietate ejusdem alodii quam monachi de Donnamaria possident ubi, dum Wiardus clamat adhuc ibi in quantum ad ipsum pertinet, predictis fratribus perpetuo jure concessit glandem ad pastum porcorum, vanas /67/ etiam pasturas et usuaria ad pascenda animalia sua, non solum in eodem loco, verum etiam et in omnibus locis ubi aliquid habet per totam Orneis. Sed et in territorio de Foucheres hoc idem concessit preter glandem /68/ et fainam quod propter gravamen hominum suorum concedere voluit, nisi forte contigerit porcos supradictorum fratrum per devia oberrare, inibi pastoribus ignorantibus occurrere. Porci itaque quam ticius fie/69/ri posset inde removebuntur, et fratres nullam propter hoc justiciam facere cogentur. Sed et si ista aut cetera animalia sua in pascendo aliquod dampnum intulerunt predicto militi vel hominibus suis. Statutum est ab utraque /70/ parte quod dampnum restituetur absque justicia et emendatione. Testes : domnus Willermus abbas de Miroaut, Johannes provisor ejusdem domus, Emmanricus clericus de Marcei, Theodericus sacerdos de Giun[.]ncort. /71/ ¶ (Vivianus) Similiter autem Vivianus nepos hujus Wiardi quicquid est Wiardo clamaverat in parte hujus alodii que ad fratres Vallium pertinet aquitavit. Hoc vero fecit in Purificatione beate Marie in capitulo Vallium, tempore quo iste Vivianus pugnaturus erat ad /72/ Nanceium cum adversario suo. ¶ (Hugo Li Haste) Item ad noticiam omnium scripto commendamus quod Hugo li Haste, laude uxoris et filie et generi sui, remisit omnes querelas quas habebat contra fratres Vallium pro alodio de Vilers. Hoc tamen modo quod tunc parcientur cum illo alo-/73/-dium istud, quando partem suam recuperaverit quam monachi de Donnamaria possident, sicut ipse dicit. Testes : Willermus prior, Alo, Godefricus, monachi de Ragiscurt, Falco de Limelvilla, Vivianus. Actum est hoc anno ab incarnatione /74/ Domini M° C° LXX° V°. Quod ego Petrus, Leucorum per Dei misericordiam episcopus, sigilli mei auctoritate, confirmo ut quicumque hoc et alia suprascripta infringere presumpserit, excommunicationis jaculo, nisi resipuerit, feriatur. Amen.

Responsable

Laura Gili

Comment citer cette notice

Acte n°44 dans Chartes originales conservées en France (1121-1220) , Christelle BALOUZAT-LOUBET, Jean-Baptiste RENAULT, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2013. (Telma). En abrégé, citer : « ChLor n°44»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux2/charte267599/. Date de mise à jour : 15/09/14.