Bar-le-Duc, AD de la Meuse, 11 F 60, n° fol. 3

<< < / > >>

NuméroChLor21

GenreCharte

Date1178

Lieu non identifié

DiocèseVerdun

Supportparchemin

Fiabilité de l'actenon suspecté

Sceau

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche128   mm

Hauteur à droite128   mm

Largeur en haut182   mm

Largeur en bas184   mm

AuteurArnoul de Chiny, évêque  de  Verdun

BénéficiaireConstantin, abbé  de  Verdun (Saint-Paul)

Regeste

Arnoul (de Chiny), élu de Verdun, à la demande de l'abbé de Saint-Paul, Constantin I, ratifie les mariages dans la familia de Saint-Paul de Leudo et Herembourge, fille de Baudouin de Villers, de la familia de l'évêché, les deux institutions se partageant les enfants issus de cette union.

Texte

l. 1 In nomine sancte et individue Trinitatis. Ego A[rnoldus], Dei gratia Virdunensis electus, Quia nostri officii pro-

l. 2-priam esse dinoscitur ecclesias quibus de gratia a Deo nobis collate electionis specialius inminemus rerum

l. 3 temporalium commoditate dilatare pocius quam minuere, eapropter generationi superventure nec non

l. 4 et presenti hac evidenti descriptione innotescimus quod dilecti filii nostri C[onstantini] abbatis Sancti Pauli peticioni juste

l. 5 annuentes, laude fidelium nostrorum clericorum et laicorum quorum intererat consentire communitatem

l. 6 ei fecimus de Erenburc filia Balduini de Villari et ejus liberis utriusque sexus quam duxerat uxorem Leu-

l. 7-do homo de familia ecclesie Sancti Pauli sub tali conditione ut pars media liberorum qui de ipsis nati fuerint

l. 8 nostris nostrorumque successorum serviciis debitum exhibeant famulatum alteram vero partem suo do-

l. 9-minio subditam ecclesia Sancti Pauli sorciatur in perpetuum. Quia vero labili mortalium memorie oblivio e vi-

l. 10-cino subjuncta dubia pro certis contestans litem sepius excitare quam pacem firmare consuevit ad tol-

l. 11-lendum incentivum discordie hanc presentem cartam communitatis facte modum continentem nostre-

l. 12-que ymaginis signo munitam ecclesie Sancti Pauli tradi fecimus quatinus si forte evolutione temporum

l. 13 res in dubium venerit. Hec presens descriptio perlecta ignorantes et dubios ad rei certitudinem de-

l. 14-ducat eorum qui viderunt et audierunt subnotatis nominibus. Testes Guillelmus Lignolum civitatis de-

l. 15-canus, Giraudus scabinus, Balduinus, Theodericus, Engolricus villicus Sancti Pauli, Johannes piscator

l. 16 et scabinus, Godefridus prior, Arnulfus prepositus. Ego Hugo cancellarius recognovi.

Responsable

Jean-Pol Evrard

Comment citer cette notice

Acte n°21 dans Chartes originales conservées en France (1121-1220) , Christelle BALOUZAT-LOUBET, Jean-Baptiste RENAULT, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2013. (Telma). En abrégé, citer : « ChLor n°21»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux2/charte267576/. Date de mise à jour : 11/03/15.