Lons-le-Saunier, AD Jura, 1 H 10

<< < / > >>

Numéro965

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrebulle

Date28/12/1089(fiabilité :texte)

LieuRome(lat :Rome)

DiocèseBesançon

RégionFranche-Comté

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau bulle perdue

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche605   mm

Largeur en haut530   mm

Largeur en bas535   mm

AuteurPape Urbain II

BénéficiaireAbbaye  de  BAUME-LES-MESSIEURS

Regeste

Urbain II, pape, confirme toutes les possessions de l'abbaye de Baume-les-Messieurs.

Fac-similé

Texte

/01 / URBANUS, EPISCOPUS, SERVUS SERVORUM DEI, UGONI KARISSIMO FILIO, BALMENSI ABBATI, EJUSQUE SUCCESSORIBUS LEGITIMIS IN PERPETUUM. Potestatem ligandi atque solvendi in cȩlis
l.2 et in terra beato Petro ejusque successoribus, auctore Deo, principaliter traditam illis ȩcclesia verbis agnosit quibus Petrum est dominus allocutus: quecumque ligaveris super terram erunt ligata et in cȩlis , et
l.3 quȩcumque solveris super terram, erunt soluta et in cȩlis. Ipsi quoque et proprie firmitas et alienȩ fidei confirmatio, eodem Deo auctore, prestatur, cum ad eum dicitur: rogavi prout non defici
l.4 at fides tua, Petre, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos oportet. Ergo nos qui, licet indigni, Petri residemus in loco, prava corrigere, recta firmare, et in omni ecclesia ad in-
l.5-terni arbitrium judicis, sic disponenda disponere ut de vultu ejus judicium nostrum prodeat et oculi nostri videant equitatem. Tuis igitur, karissime fili Ugo Bisontinique archiepiscopi
l.6 Ugonis piis petitionibus annuentes tibi tuisque legitimis successoribus Balmense cenobium regendum ac disponendum presenti decreti nostri pagina confirmamus, cunctaque tam
l.7 in monasteriis quam in ecclesiis ad idem Balmense cenobium pertinentia, videlicet: monasterium Sancte Marie Grandisfontis, cum omnibus apendiciis suis; monasterium Sancti Petri Gaude, cum omnibus
l.8 apendiciis suis; monasterium Sancte Marie infra urbem Bisomticam, quod vocatur Jusanum, cum apendiciis suis; monasterium Sancti Eugendi Etice, cum omnibus apendiciis suis; monasterium Sancti Laugteni
l.9 cum omnibus apendiciis suis; ecclesiam Sancti Johannis Balme, cum capella Crancet; ecclesiam Sancti Gervasii Victoris, cum apendiciis suis; ecclesiam Sancti Nicolai Carneti; ecclesiam Labiniaci, Montis-
l.10-huin, Caveriaci, Cavaniaci, Brariaci, cum apendiciis suis; ecclesiam Sancti Desiderati Ledonis, Sisentiaci, Larnaci, Deexnensis, cum apendiciis earum; ecclesiam Dunblensem, cum
l.11 apendiciis suis; ecclesiam de Vuars, Montis Tolose, Asnensis, Montis Alacris, Neblensis Castri, cum apendiciis earum; ecclesiam Sarmacie, Sabonaria, Aleferacte, Cortunne,
l.12 Mulnet, Ver, Biviliaci, Sancti Mauricii et Sancti Germani Grausoni, Baensis, Ballimontis, Montis Rolenis, Esciconis, Rancinaci, Gelaerengis, Beneventi, cum omnibus apen-
l.13-diciis earum; ecclesiam Bellevavre, Ciensis Ville, cum capella castri, sancti Reneberti, sancti Stephani de Ponte, Donnipetri de Arrilico, Vuistrivici, cum apendiciis earum; ecclesiam Polonia-
l.14-ci, cum capellis scilicet Castri, Mairiacis, Platani, Sancti Sabini, et cum omnibus apendiciis suis; ecclesiam Aquensis, Solciaci, Spinctensis, cum apenticiis earum. Preterea per presentem
l.15 nostri privilegii paginam apostolica auctoritate statuimus ut quecumque nunc idem cenobium posidet, sive in crastinum largitione principum, concessione pontificum vel oblatione fidelium,
l.16 legitimis modis poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Decernimus ergo ut nulli omninino hominum liceat idem cenobium temere
l.17 perturbare, aut ei subditas possessiones auferre, minuere vel temerariis vexationibus fatigare, set omnia integra conserventur eorum pro quorum sustentatione
l.18 concessa sunt usibus profutura, salva Bisuntini archiepiscopi canonica reverentia. Sane si quis in crastinum archiepiscopus aut episcopus, inperator aut rex, princeps aut dux, comes aut vicecomes aut judex
l.19 aut persona quelibet, magna vel parva, potens aut inpotens, hujus nostri privilegii paginam sciens, contra eam temere venire temptaverit, secundo tertiove commonitus, si non satisfactione congrua emendaverit, a Christi et ecclesie cor-
l.20-pore eum auctoritate potestatis apostolice segregamus. Conservantibus autem pax a Deo et misericordia presentibus ac futuris seculis conservetur. Amen.
l.21 [rota]. [benevalete].
l.22 Datum Rome, Vo kalendas januarii, per manum Johannis sanctȩ Romanȩ ecclesiȩ diaconi cardinalis, anno dominicȩ incarnationis MoLXXXVIIIIo, indictione XIIIa, anno pontificatus domni Urbani papȩ secundi secundo.
l.23 [sceau].

Notes

1

Bibliographie

JAFFE-LOEWENFELD, n° 5416.

MABILLON (Dom Jean), RUINART (Dom Thierry), Iter litterarium in Alsatiam et Lotharingiam, in Ouvrages posthumes, 3 vol., Paris, 1724, t. 3, p. 355.

MIGNE (abbé Jacques-Paul), Patrologia Latina 151 (Urbanus II), Paris 1858, p. 311.

PROST (B.), Essai historique sur les origines de l'abbaye de Baume-les-Moines, in Mémoires de la Société d'Emulation du Jura, 1871, p. 21, p. 124-127, n° 7.

Responsable

M.J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°965 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°965»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte965/. Date de mise à jour : 24/11/14.