Lons-le-Saunier, AD Jura, Paquet 105 liasse 3 1er classement

<< < / > >>

Numéro959

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date22/01/1052(fiabilité :artem)

Lieunon identifié

DiocèseLyon

RégionFranche-Comté

Support

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche275   mm

Hauteur à droite270   mm

Largeur en bas200   mm

AuteurAbbaye  de  SAINT-CLAUDE

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-CLAUDE

Regeste

L'abbé et le chapitre de l'abbaye de Saint-Claude confirment au prêtre Aymon et à son frère Aschericus la précaire qu'ils tenaient déjà à Dortan.

Fac-similé

Texte

/01 / In Christi nomine, Lotsaldus, gratia Dei abbas, omnisque congregacio ex cenobio Sancti AUGENDI,
l.2 omnibus fidelibus sancte Dei ecclesie notum esse volumus quia adierunt presentiam nostran
l.3 fideles nostri Aymo presbiter et Aschiricus frater ejus, postulantes ac deprecantes ut sibi
l.4 renovaremus quandam precariam quam antecessores eorum Agiperio abbati adquisierant,
l.5 eo tenore ut et ipsi de sua hereditate partibus Sancti Augendi aliquid darent,
l.6 quod et fecimus. Dedimus itaque eis Aimoni videlicet presbitero et Aschirico et matri
l.7 illorum Rachelde et duobus filiis Aschirici, Barnardo et Aimoni, de terra Sancti Au-
l.8-gendi, in pago Lugdunensi, in agro Dortincense, in villa quam vocant Al-
l.9-binco, unum curtilum qui terminat a mane Sancti Augendi, a medio die terra Sancti
l.10 Stephani, a sero terra Sancti Johannis, a cercio via puplica, et alias res que ad
l.11 ipsum curtilum aspiciunt: hoc sunt campi, prata, silve, exarta, rivi,
l.12 fontes, aque aquarumque decursus, et omnia que at ipsum curtilum as-
l.13-picere videntur. Infra istas terminaciones vobis per precariam
l.14 concedimus, et matri vestre et filiis Aschirici supranominatis ad
l.15 restaurandum et meliorandum, dummodo ad vivitis usu fructua-
l.16-rio possideatis, et annis singulis in kalendis januarii, XII denariis persolvatis.
l.17 Post vestrum vero discessum, ipsȩ res cum omni melioratione in nostra revocentur do-
l.18-minatione. Dederunt vero Aymo presbiter et Ascherius frater ejus partibus Sancti
l.19 Eugendi de sua hereditate tres jornadas de terra in villa Mar-
l.20-chion; terminat una a mane terra Sancti Eugendi, a medio die similiter,
l.21 a sero pratum commune; alterum jugerum terminat a mane via publica,
l.22 a meridie terra de Albinco, a cercio et a sero terra Sancti Augendi; tercium jugerum
l.23 terminat a mane et a sero terra Sancti Augendi, a cercio terra Sancti Johannis, a me-
l.24-dio die terra Sancti Augendi. Infra istas terminationes terram quam diximus dederunt
l.25 eo tenore ut simul cum precaria teneant, et quando exierit, partibus Sancti Eu-
l.26-gendi hec terra remaneat. Signum Jotsaldi abbatis. Signum Nandradi. Signum Leutol.
l.27 Signum Ugoni. Subscripsit Umber. Subscripsit Vuarulfus. Subscripsit Rainol. Subscripsit Oddo.
l.28 Anno XII regnante Angrico rege, XI kalendas februariis. Ego Arcodus scripsi
l.29 die mercoris, luna XVII.

Notes

1

Responsable

M.J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°959 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°959»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte959/. Date de mise à jour : 24/11/14.