Besançon, AD Doubs, 1 H 17

<< < / > >>

Numéro944

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date28/10/1092(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseBesançon

RégionFranche-Comté

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche660   mm

Largeur en bas510   mm

AuteurHugues III, archevêque  de  BESANCON

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-VINCENT  de  BESANCON

Regeste

Hugues III, archevêque de Besançon, achève l'œuvre de Hugues II, fondateur de l'abbaye Saint-Vincent, nomme le premier abbé, constitue la dot sur les biens de l'église de Besançon et confirme les donations des particuliers.

Texte

/01 / IN NOMINE SANCTE ET INDIVIDUE TRINITATIS. Universarum creaturarum creator Deus humano generi, a celestibus lapso per primi parentis inobedientiam, paterna misericordia vias restituit quibus ad illud unde deviarat redire
l.2 posset, videlicet ad ineffabilis et incircumscripte beatitudinis gloriam. Instituit ergo pater piissimus gratiam et meritum ad lapsi hominis reparationem, ut quibus mereri non liceret sola sufficeret gratia ad eterne immortalitatis retributionem; omnes igitur
l.3 fideles per bonorum exercicia operum incessanter debent laborare, quatenus ad propagandam domini vineam insudantes, promissi lucrum denarii mereantur recipere. Ad gratiam itaque Dei, ad meorum remissionem peccatorum, ego tercius HUGO, Bisontine sedis
l.4 indignus archiepiscopus, in ecclesia sacratissimi martyris VINCENCII, quȩ infra urbem eandem habetur, ACHARDUM, venerabilis vite virum, primum abbatem constituo, benignissima illud adimplens affectione, ad quod antecessor meus bone memorie,
l.5 secundus Hugo archiepiscopus, omni aspiraverat studio. Cum enim, post ipsius edificationem ecclesie, monachos in ea constituisset, morte preventus adimplere non potuit ut eis abbatem superposuisset. Primum ergo abbatem in ecclesia predicta constituens,
l.6 de bonis Sancti Johannis Evuangeliste et Beati Prothomartyris Stephani, scilicet de dominicatis, michi ecclesie illi concedimus, credentes non alienari a matre quod adoptive, quod suȩ spirituali filie impertimus. Non ignorantes etiam caput
l.7 tanto sanius tantoque robustius firmari, quanto menbra potencialius consistentia nullius egestatis, nulliusque adversitatis, conspicimus importunitate gravari. Habeat itaque ipsa abbatia apud successores meos et apud me hujus dig-
l.8-nitatis privilegium, quod nullus in ea habitans per ministros civitatis ad causam trahatur propter cujuslibet offensionis injuriam, sed abbas vel prior, si eis proclamatio facta fuerit, proclamantibus faciant justiciam; si autem
l.9 abbas vel prior justiciam facere distulerint, in potestate ministrorum civitatis sit capitale et legem accipere. Concedimus preterea ipsi abbatie quo tempore bannus archiepiscopi venditur, in proprio cellario proprium vinum ven-
l.10-dere et ementes illud, si ibidem bibant, sive alias deportent, inpune abire, et nulli ei deputari injurie molendinum etiam quod in suburbio habetur secus Harenas et ejus censum decem videlicet solidos in unoquoque anno
l.11 in Nativitate Domini et pisces et domum et vineam molendinariorum et justiciam ipsorum et omnia penitus que ad ipsum pertinent habeat molendinum. Habeat insuper altare de Hembres cum appendiciis suis, dimidium vivente Pontio
l.12 et post obitum Pontii sacerdotis totum habeat et in Vinnis capellam sancte Columbe cum appendiciis suis; habeat etiam in comitatu Portensi altare de Villari et capellam de Altaysun cum appendiciis et in eadem villa mansum Harberti.
l.13 Concedimus ei preterea altare de Voreth cum appenditiis suis, capellam de Castaniaco cum appenditiis suis, capellam de Vals cum appenditiis suis; dimidium etiam altaris sancti Ferreoli cum appenditiis suis concedente Wilenco archidia-
l.14-cono et vicecomitissa cum infantibus suis, Odone videlicet et Stephano et Hugone, ejusdem archidiaconi nepotibus, et dimidium altare Bulli cum appenditiis suis concedente eodem archidiacono Wilenco. Concedimus preterea altare Loie cum
l.15 appenciis suis. Placuit etiam Stephano comiti, fratri meo, eidem ecclesie concedere quicquid habebat decime ibi et Monte Barrato. Dedi quoque altare Pontis cum appenditiis suis et altare Boleranni Montis et Rohe cum appenditiis suis. Altare
l.16 quoque Sancti Marcellini cum appenditiis suis et altare Fraxini cum appendiciis suis. Concedimus etiam Salinis domus cujusdam redditus laude Stephani comitis fratris mei, et unum mansum Vilete et unum mansum Fulcherens. Et terram Divis-
l.17-che quam ego et domnus Maynerius decanus emimus a Moranno et Waremberto fratre suo. Eidem ecclesie dedit Stephanus miles Monti Falconis totum alodium quod habebat ibidem. Theobaudus et Albricus fratres et Aymo nepos
l.18 eorum dederunt eidem ecclesie quicquid habebant in eodem loco. Wido cumsobrinus eorum et miles habebat ibidem terram quam dedit memorate ecclesiȩ et unum mansum Argire et partem quam habebat in molendino
l.19 Villarensi et quod in vita sua pro censu tenebat, concessit habere in proprium. Theobaudus predictus dedit unum mansum apud Altasum et quicquid alodii Villare habebat laude fratris sui Alberici. Henricus etiam dedit unum man-
l.20-sum prefate ecclesie apud Chancul. Dedit autem Hugo quicquid alodii eveniebat ei jure patrimonii apud Altasum mansum unum et ancillam unam, apud Vanisiam mansum unum et dimidium, et apud Thoyrey quartam partem mansi, et apud Avens
l.21 dimidium mansum et servos et ancillas ad se pertinentes et effectus est monachus Robertus Durnacensis unum mansum Lavirun et servos et ancillas ibidem manentes et apud Aldens mansum unum et ad Montem Martini vineam unam. Wido
l.22 [dedit] apud Ornens mansum unum, Wido, filius ejus, unum et Winiis unum et Oddo, quicquid habebat alodii in supradicta villa et molendinum unum et dimidium et batenterium. Et hapud Vals predicte ecclesie dedit Beraldus mansum
l.23 [Henrici et in eadem] villa dedit Allim[burgis] mansum Grimaldi et mater Leubaldi de Fonvens quicquid in ea villa habebat laudantibus filiis suis dedit. Et Richardus pater Galiciani dedit in villam que dicitur Bul man-
l.24-[sum unum cum servo et ancilla et dimidiam partem] decime ejusdem [ville, apud] Senagdam Andreas dedit unum mansum pro anima fratris sui [Aberardi, et Marcillus, frater Henrici de Rollens dedit mansum unum in villa que vocatur
l.25 Gismens, et] Hugo de Baenens quicquid habebat alodii in eadem villa et apud Massens mansum unum et apud Batenens tria jugera terrȩ. Robertus et Pontius frater ejus [dederunt in villa Chamborniaci quicquid alodii habebant]. Si quis autem
l.26 de casatis nostris de casamento nostro racionabiliter eidem abbatie voluerit inpertiri tum apud nos et apud successores nostros inpertiri habeat potestatem. Unde igitur ego Hugo Dei gratia potestatem ligandi et solvendi habens, [gladio pontificali inter]dico ne ego nec quilibet
l.27 michi succedens manum mittrere ad hoc infringendum vel inpugnandum audeat donum. Si vero aliqua persona diabolica instigatione preventa hoc destruere vel abolere voluerit cum Datiano ejusque complicibus perpetuo torqueatur incendio.
l.28 Ut autem hȩc donatio in futuro firmior existat, manu propria firmavi et sigilli mei inpressione signavi et inferius nostro devotissimo clero descripto corroborandam contuli. Signum Maynerii, decani Sancti Johannis. Signum Hugonis, decani Sancti Stephani.
l.29 Signum Gerardi, decani Sancti Pauli. Signum Manegaldi, decani Sancte Marie Magdalene. Signum Guilenci, archidiaconi. Signum Bernardi, magistri. Signum Stephani, cantoris. Acta V kalendas novembris, anno quarto ordinationis domni tercii Hugonis Crisopoli-
l.30-tani archiepiscopi, regnante Henrico tercio Romanorum inperatore augusto, anno ab incarnatione Domini M nonagesimo II, inditione XV.
l.31 [monogramme] [sceau].

Bibliographie

Gallia Christiana in provincias ecclesiasticas distributa, Paris, 1715-1785 et 1856-1865, 16 vol., t. 15, col. 14-15, n° 12.

Chartes originales antérieures à 1121 conservées dans le département du Doubs, Nancy, 1978, (Cahiers du CRAL ; 33), p. 23-27.

Responsable

M.J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°944 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°944»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte944/. Date de mise à jour : 29/03/12.