Besançon, AD Doubs, 1 H 17

<< < / > >>

Numéro943

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date28/10/1092(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseBesançon

RégionFranche-Comté

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche475   mm

Hauteur à droite490   mm

Largeur en bas435   mm

AuteurHugues III, archevêque  de  BESANCON

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-VINCENT  de  BESANCON

Regeste

Hugues III, archevêque de Besançon, achève l'œuvre de Hugues II, fondateur de l'abbaye Saint-Vincent, nomme le premier abbé et constitue la dot sur les biens de l'église de Besançon.

Texte

/01 / IN NOMINE SANCTE ET INDIVIDUȨ TRINITATIS. Universarum creaturarum creator Deus humano generi, a cȩlestibus lapso per primi parentis inobedientiam, paterna misericor-
l.2-dia vias restituit quibus ad illud unde deviarat redire posset, videlicet ad ineffabilis et incircumscriptȩ beatitudinis gloriam. Instituit ergo pater piissimus gratiam et meritum ad lapsi hominis reparatio-
l.3-nem ut quibus mereri non liceret sola sufficeret gratia ad ȩternae inmortalitatis retributionem. Omnes igitur fideles per bonorum exercicia operum incessanter debent laborare, quatenus ad propagandam domini vineam
l.4 insudantes promissi lucrum denarii mereantur recipere. Ad gratiam itaque Dei, ad meorum remissionem peccatorum, ego tercius HUGO, Bisontinȩ sedis indignus archiepiscopus, in ȩcclesia sacratissimi martyris VINCENCII
l.5 quȩ infra urbem eandem habetur, ACHARDUM, venerabilis vitȩ virum, primum abbatem constituo, benignissima illud adimplens affectione, ad quod antecessor meus bonȩ memoriȩ, secundus Hugo archiepiscopus, omni
l.6 aspiraverat studio. Cum enim, post ipsius ȩdificationem ȩclesiȩ, monachos in ea constituisset, morte preventus adimplere non potuit ut eis abbatem superposuisset. Primum ergo abbatem in ecclesia predicta constituens,
l.7 de bonis Sancti JOHANNIS Evangelistȩ et Beati Prothomartyris STEPHANI, scilicet de dominicatis mihi eclesiȩ illi concedimus credentes non alienari a matre quod adoptivȩ, quod suȩ spirituali filiȩ inpertimus. Non igno-
l.8-rantes etiam caput tanto sanius tantoque robustius firmari, quanto membra potencialius consistencia, nullius egestatis nulliusque adversitatis, conspicimus importunitate gravari. Habeat itaque ipsa abbatia apud
l.9 successores meos et apud me hujus dignitatis privilegium, quod nullus in ea habitans per ministros civitatis ad causam trahatur propter cujuslibet offensionis injuriam, sed abbas vel prior, si eis proclamacio facta
l.10 fuerit, proclamantibus faciant justiciam. Si autem abbas vel prior distulerint justiciam facere, in potestate ministrorum civitatis sit capitale et legem accipere. Concedimus ei preterea, quo tempore bannus archiepiscopi venditur,
l.11 in proprio cellario proprium vinum vendere et ementes illud, si ibidem bibant, sive alias deportent, inpune abire, et nulli ei deputari injuriȩ. Molendinum etiam quod in suburbio habetur secus Harenas et ejus censum decem
l.12 videlicet solidos in unoquoque anno in Nativitate Domini et pisces et domum et vineam molendinariorum et justiciam ipsorum et omnia penitus quȩ ad ipsum pertinent, habeat molendinum. Habeat insuper altare de Hembres cum apendiciis suis,
l.13 dimidium vivente Poncio et post obitum Poncii sacerdotis totum habeat, et in Vinnis capellam Sancte Columbȩ cum appendiciis suis. Habeat etiam in comitatu Portensi altare de Villari et capellam de Altaysun
l.14 cum appendiciis suis, et in eadem villa mansum Harberti. Concedimus ei preterea altare de Voreth cum appendiciis suis, capellam etiam de Castaniaco cum appendiciis suis, capellam de Vals cum appendiciis suis.
l.15 Si quis etiam de casatis nostris de casamento nostro racionabiliter eidem abbatiȩ voluerit inpertiri, tum apud nos et apud successores nostros inpertiri habeat potestatem. Unde igitur ego Hugo, Dei gratia potestatem
l.16 ligandi et solvendi habens, gladio pontificali interdico ne ego, ne quilibet mihi succedens, manum mittere ad hoc infringendum vel inpugnandum audeat donum. Si vero aliqua persona, diabolica instigatione preventa,
l.17 hoc destruere vel abolere voluerit, cum Daciano ejusque conplicibus perpetuo torqueatur incendio. Ut autem hec donacio in futuro firmior existat, manu propria firmavi et sigilli mei inpressione signavi et inferius
l.18 nostro devotissimo clero descripto corroborandam contuli. Signum Magnerii, decani Sancti Johannis. Signum Hugonis, decani Sancti Stephani. Signum Gerardi, decani Sancti Pauli. Signum Manegaldi, decani Sanctȩ Mariȩ Magdale-
l.19-nȩ. Signum Guilenci, archidiaconi. Signum Bernardi, magistri. Signum Stephani, cantoris. Acta V kalendas novembris, anno IIII ordinationis donni tercii Hugonis, Crisopolitani archiepiscopi, regnante
l.20 Heynrico tercio Romanorum inperatore augusto, anno ab incarnacione Domini millesimo nonagesimo II, indictione XV.
l.21 [monogramme] [sceau].

Notes

1

Bibliographie

Gallia Christiana in provincias ecclesiasticas distributa, Paris, 1715-1785 et 1856-1865, 16 vol., t. 15, col. 14, n° 12.

Chartes originales antérieures à 1121 conservées dans le département du Doubs, Nancy, 1978, (Cahiers du CRAL ; 33), p. 20-22.

Responsable

M.J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°943 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°943»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte943/. Date de mise à jour : 24/11/14.