Amiens, AD Somme, 9 H 76
Numéro937
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1116(fiabilité :texte)
LieuCorbie(lat :Corbei?)
Diocèse?
RégionPicardie
Supportparchemin
Chirographieà gauche
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche620 mm
Largeur en bas230 mm
AuteurNicolas, abbé de CORBIE
BénéficiaireSeibrandus de MONTREUIL
Regeste
Texte
l.2 N[icolaus], Dei gratia abbas Corbeiȩ, et fratres ejusdem monasterii omnibus Christi fide-
l.3-libus tam futuris quam prȩsentibus salutem et prosperitatem. Quoniam multȩ
l.4 pactiones rodente vetustate vel debilitati memoriȩ subripi-
l.5-ente oblivione in diversis mundi partibus audivimus interci-
l.6-disse, ideo pactionem istam litterarum memoriȩ tradidimus, ut quȩ
l.7 scripta sunt rata permaneant, et adversariorum lites si quȩ
l.8 emerserint, facilius sopiantur. Notum sit itaque ut diximus prȩ-
l.9-sentiȩ vel posteritati fidelium quod quidam honestus vir de Mon-
l.10-steriolo Seibrandus nomine, a nobis impetravit sub census
l.11 redibitione terram sancti Petri et molendinum quȩ apud Fortas
l.12 in terra Bononiensi adjacent, et quȩ ȩcclesia Beati Petri antiquo
l.13 jure et canonica tenuerat possessione. Habet enim ȩcclesia nostra
l.14 in prefata villa reditus tam de terraceo quam de decima di-
l.15-midium modium siliginis et dimidium modium avenȩ habet quoque tria
l.16 curtilia unoquoque solidum persolvente et sextarium avenȩ et
l.17 de prato II solidos et de molendino singulis annis tres modios annonȩ unum videlicet frumenti et alterum siliginis, et tercium
l.19 misturȩ tam ordei quam avenȩ. Quȩ omnia prefato viro Seibran-
l.20-do tali concessimus conditione ut a festo sancti Remigii prȩsentis
l.21 anni ab incarnatione Domini MC sextidecimi usque in septem annos
l.22 quiete possideat, ipse vero singulis annis et in primo etiam festo
l.23 marcam argenti vel triginta solidos secundum arbitrium monachi in prȩ-
l.24-dicto festo sancti Remigii persolvet. His vero septem annis pactis tota
l.25 ex integro ȩcclesiȩ possessio sicut prenotata est nullo calumpniante
l.26 vel contradicente nobis ut ante fuerat deinceps permanebit.
l.27 Quapropter fratres dilectissimi tam clerici quam laici qui apud
l.28 Monsteriolum vel in vicinitate manetis vestram benignitatem de-
l.29-poscimus ut in assertione veritatis hanc cartulam roboretis nominum
l.30 vestrorum assignationibus. Ego N[icolaus], Dei gratia abbas, hanc cartam fieri jussi et
l.31 propria manu signavi [croix]. Signum Nicholai, camerii [croix]. Signum Tetuini [croix].
l.32 Signum Viderici [croix]. Signum Gerardi. Signum Rotgeri [croix]. Signum Syebrandi [croix].
l.33 Nomina conpatriotarum cum signis. Signum Rainsendis,
l.34 ejus uxoris. [croix] Haec sunt signa duorum filiorum ipsorum Rotberti et
l.35 Eustachii, [croix] [croix] favore quorum hoc sanccitum est cyrographum.
l.36 Acta sunt hȩc Corbeiȩ, anno ab incarnatione Domini MC
l.37 sextodecimo, indictione nona, epacta quintadecima con-
l.38-currente sexto. Signum Normanni, abbatis [croix].
l.39 Signum Hugonis, grammatici [croix]. CYROGRAPHUM.
Bibliographie
MORELLE (Laurent), Les chartes de l'abbaye de Corbie : 988-1196 : présentation et édition critique, Thèse de 3e cycle, Paris IV, 1988, 3 vol., t. 2, p. 219-224, n° 33.
Responsable
B.-M. Tock
Comment citer cette notice
Acte n°937 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°937»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte937/. Date de mise à jour : 29/03/12.