Dijon, AD Côte-d'Or, G 209
Numéro896
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1120(fiabilité :texte)
Lieunon identifié
DiocèseLangres
RégionBourgogne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau pendant perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche185 mm
Hauteur à droite182 mm
Largeur en haut380 mm
Largeur en bas394 mm
AuteurJoceran, évêque de LANGRES
BénéficiaireChapitre de SAINT-ETIENNE de DIJON
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 et ad memoriam posterorum bonorum predecessorum laudes et bene gesta recitantur, exemplo karitatis et imitatione justiciȩ, de illis precipue que apud religiosos et fidei domesticos nostris temporibus benigne
l.3 conferuntur, dignum duximus justa consuetudinem antiquorum et nos fideliter indagare, et perfectioribus instrumentis, pia deliberatione tractare. Ego igitur Jocerannus, divino nutu Lingonensis ȩcclesiȩ
l.4 episcopus, cum de statu et provectu ejusdem matris basilicȩ, unacum reverentissimo totius cleri comitatu, in plenaria sinodo generaliter tractaremus, venerunt ad nos Divionensis ȩcclesiȩ
l.5 Sancti Stephani regulares canonici, domnus Gualo prior, et religiosi alii, rogantes et obsecrantes, ut sicut ad nostrum episcopale jus pertinebat, de ȩcclesia beati Martini de Campania, quam de jure
l.6 ȩcclesiȩ suȩ antiquitus fuisse diu reclamaverant, et de aliis rebus quas in nostro episcopatu nostra et fidelium nostrorum dispensatione adquisierant, auctoritatis nostrȩ litteras faceremus et proprii sigilli nostri
l.7 impressione formatas confirmaremus. Quorum juste peticioni archidiaconorum nostrorum et ejusdem sacri conventus consilio libenter adquiescentes, ȩcclesiam illam beati Martini de prato quȩ dicitur in Campania
l.8 cum capella sua que est in Superiori Fontanarum villa, salvo jure Lingonensis ȩcclesiȩ, illis reddimus et concedimus. ȩcclesiam quoque de Gemellis cum capella sua que est in villa de Picamgis, et
l.9 ȩcclesiam de Ormentiaco que est in confinio ipsius Lingonicȩ civitatis, cum duabus capellis suis, quarum una de Roseriis, altera de Mardoo episcopi villa esse cognoscitur, salvis nichilominus
l.10 Lingonensis ecclesie consuetudinibus illis donamus, et perpetuo jure confirmamus, et per istius carte instrumentum archidiaconis nostris confirmandam tradimus.
l.11 S. Guilenci archidiaconi. S. Guarnerii archidiaconi. S. Ayrardi archidiaconi.
l.12 S. Gocelmi archidiaconi. S. Guidonis archidiaconi.
l.13 Acta sunt hec anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo vicesimo, Calixto summo pontifice, Loduico Francorum rege, Joceranno Lingonensis ȩcclesiȩ pontifice.
l.14 Ego Durannus, Lingonensis ecclesie notarius ad vicem Fulconis primiscrinii et ejusdem ecclesie archicancellarii, scripsi, dictavi et recitavi.
l.15 [sceau].
Responsable
Renault
Comment citer cette notice
Acte n°896 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°896»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte896/. Date de mise à jour : 25/11/14.