Dijon, AD Côte-d'Or, 11 H 251
Numéro891
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1119(fiabilité :édition)
LieuAutun(lat :apud Eduam)
DiocèseChalon/Saône
RégionBourgogne
Supportparchemin
Chirographieen haut
Sceau sceau pendant perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche259 mm
Hauteur à droite265 mm
Largeur en bas344 mm
AuteurChapitre de SAULIEU
BénéficiaireAbbaye de CITEAUX
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 consensu et consilio venerabilis Stephani Eduensis ȩcclesiȩ episcopi concesserunt Cisterciensis ȩcclesiȩ monachis totum fundum qui vocatur Crispiacus, in terris, in silvis, in pratis, in aquis.
l.3 Hunc fundum pro redemptione animarum suarum dederunt eis ex toto liberum, nichil sibi inde retinentes, excepto quod in silva quȩ vocatur Telei ad proprios usus neces-
l.4-saria accipient, eo tenore ut monachi illi annuatim duodecim sextarios annonȩ, medietatem scilicet frumentum, ac medietatem hordeum, in terra illa natum,
l.5 hisdem canonicis Sancti Andochii reddant, et solidos tres. Et ratum fuit coram domno Stephano antistite qui hujus rei auctor fuit, ut hanc annonam apud Crispiacum
l.6 in domo monachorum canonici illi annuatim recipiant, ad mensuram quȩ illo tempore quo hȩc conventio fuit facta, apud Bealnam tenebatur. Denarios autem in festi-
l.7-vitate sancti Simphoriani apud Crispiacum accipient. Decimam vero hujus terrȩ, tam Sancti Andochii quam sancti Nazarii canonici, voluntate antedicti episcopi monachis prescriptis
l.8 dimiserunt, quantum scilicet ad propriam illorum agriculturam pertinet. Nam si alii licentia monachorum terram illam non ad opus eorundem monachorum sed ad proprium coluerint,
l.9 ille decimam terrȩ accipiat, cujus juris esse cognoscitur. Hȩc facta sunt tempore domni papȩ Calisti secundi, et Hlodovuici regis Francorum ac Hugonis ducis Burgundiȩ.
l.10 Et hii sunt testes: domnus Stephanus Eduensis episcopus, Seguuinus decanus, Lambertus cantor, Arnulfus capellanus, Girardus de Arneto, Bertrannus de Monte Scotti, Lambertus prepositus de
l.11 Sedeloco, Petrus Carbonellus, Reinaldus de Monte Sancti Johannis, Tebertus prepositus sanctimonialium Sancti Andochii, Hugo de Muresaldo. Hȩc carta apud Eduam facta, corroborata
l.12 et confirmata est postea in capitulo Sedelocensis ȩcclesiȩ coram prescripto episcopo, et omnibus illius ȩcclesiȩ canonicis. Et ne idem canonici hȩc aliquando negare possent domnus Stephanus abbas
l.13 Cisterciensis cenobii in eodem capitulo omnes canonicos pro hujus rei signo est osculatus, et hii sunt testes: domnus Stephanus Eduensis episcopus, Walterius de Glana, Girardus de Arneto, Bonus
l.14 Homo capellanus de Monte Sancti Johannis, Hugo de Granciaco dapifer ducis, Lambertus prepositus, Reinaldus de Durnei. Et ne aliquando in posterum inter predictos
l.15 monachos et canonicos aliqua controversia de prescripto fundo Crispiaco eveniat, profitemur clericos monachis non dedisse mansos, rusticos, et redditus
l.16 quos in diversis villis tenent, qui hactenus ad prefatum fundum pertinuerant, sed tantum ipsum fundum Crispiacum sicuti supra notatum est in terris, in
l.17 silvis, in pratis, in aquis.
l.18 [sceau]. CIROGRAPHUM.
Responsable
Renault
Comment citer cette notice
Acte n°891 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°891»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte891/. Date de mise à jour : 25/11/14.