Dijon, AD Côte-d'Or, 7 H 1105
Numéro886
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1116(fiabilité :texte)
Lieunon identifié
DiocèseLangres
RégionBourgogne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau non scellé
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche271 mm
Hauteur à droite277 mm
Largeur en haut193 mm
Largeur en bas187 mm
AuteurRicuin, évêque de TOUL
BénéficiaireAbbaye de MOLESMES
Regeste
Texte
l.2 venerando Molismensium abbati, ejusque dilectis in Christo fratribus. Beate conversationis vestre gratiam intuentes
l.3 cum affectum caritatis omnibus debemus, vobis tamen artiori caritatis vinculo conectimus, vestris studiosius famu-
l.4-lantes obsequiis, de quorum meritis et subsidio propensius confidimus. Unde et nos proposse nostro utilitatem vestram querere
l.5 satagimus, et ab aliis vobis bona conferri gaudemus. Igitur quedam dona que per manum nostram nuper ecclesie vestre
l.6 collata sunt, posteris contradimus, et ne deinceps molestiam ecclesia vestra patiatur, sigillo nostro firmamus. Insuper et hoc
l.7 notificamus, et presentibus indicamus, ut etiam posteris notum sit, quod Hugo de Bordimonte, Deo et beate Marie
l.8 de Molismo contradidit, quicquid possidebat in ecclesia de Branavilla, molendinum etiam ad Petrosam,
l.9 et bruillum suum quod vulgo dicitur Lifum pratum; interque etiam unum ex suis hominibus eidem ecclesie annuit
l.10 Albericum videlicet et ipsius omnem possessionem, ut hujus doni custos et provisor haberetur. Similiter
l.11 domnus Josbertus de Mosa eidem ecclesie concessit quod possidebat in ecclesia de Romens, et quod habe-
l.12-bat in burgo sancte Marie, et hominem jure de proprio Lanfridum scilicet, ipsiusque heredes horum donorum
l.13 custodem. Data, atque rata hec sunt donata, domno Hugone de Bormonte annuente, et uxore domni
l.14 Josberti et filiis ejusdem, videlicet Hugone et Rainero et Falcone, et Waltero. Divina igitur ut credimus inspira-
l.15-tione inspirati, quod in eis possidebant in manu nostra posuerunt, ita ut ecclesie Molismensi concederemus. Con-
l.16-tulerunt autem hec laude et assensu domni de Bormonte a quo ea tenebant. Concedimus itaque monachis, ut
l.17 in prefatis ecclesiis, nullus nisi per electionem et attractionem monachorum sacerdos ponatur, et duas partes tam
l.18 in majoribus quam in minutis decimis, et in omnibus que ad altare pertinent, tercia vero pars sacerdotis sit. Hec ta-
l.19-men absque participatione monachorum habeat babtismum puerorum, confessiones, peras peregrinorum, recon-
l.20-ciliationes mulierum. Hoc idem statuimus fieri in burgo sancte Marie, ut due partes monachorum, tercia sa-
l.21-cerdotis habeatur, et cetera sicut diximus. Hec in conspectu clericorum nostrorum et laicorum concessimus et sigilli nostri impressione
l.22 munivimus. Hec itaque ea conditione ordinata sunt, ut monachi singulis annis, pro unaquaque duarum ecclesiarum tres de-
l.23-narios persolverent thesaurario sancti Stephani, die festo ejusdem beati Stephani prothomartyris Christi. Quicumque igitur contraire et obsta-
l.24-re statuto nostro voluerit, semel aut bis ammonitus si satisfactione condigna non emendaverit, anathematizamus
l.25 cum et a limine sancte ecclesie sequestramus, dum in malignitatis sue proposito prestiterit. Signum Petri abbatis sancti Apri. S. Theo-
l.26-mari abbatis sancti Manseti. S. Stephani primicerii et archidiaconi. S. Berengerii decani sancti Stephani. S. Hugonis archi-
l.27-diaconi. S. Thizeleni archidiaconi. S. Hunaldi archidiaconi. S. Haymonis archidiaconi. S. Gosberti cantoris et archidiaconi. Testes:
l.28 domnus Hugo de Bormonte, Josbertus de Mosa, Albericus de Bormonte, Hugo frater ejus. Data per manum Alberici can-
l.29-cellarii, anno ab Incarnatione Domini MoCoXVIo, concurrente VIo, cum bissexto, epacta IIIIa,
l.30 indictione octava.
Bibliographie
LAURENT (J.), Cartulaires de Molesmes, ancien diocèse de Langres (916-1250). Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne, 2 vol., Paris, 1907-1911 (Collection de documents publiés avec le concours des Antiquités de la Côte-d'Or, 1), t. 2, 2, p. 495-496, n° 670.
DOUCHE (Lysiane), Actes de Pibon et de Ricuin, évêques de Toul, de 1069 à 1124, Nancy 2, mémoire de maîtrise, 1985, p. 276, n° 85.
Responsable
Renault
Comment citer cette notice
Acte n°886 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°886»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte886/. Date de mise à jour : 25/11/14.