Dijon, AD Côte-d'Or, 7 H 642
Numéro885
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date03/08/1115(fiabilité :édition)
LieuAuxerre(lat :apud Autissiodorum)
DiocèseLangres
RégionBourgogne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau pendant perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche422 mm
Hauteur à droite425 mm
Largeur en haut242 mm
Largeur en bas239 mm
AuteurHugues II, évêque d'AUXERRE
BénéficiaireAbbaye de MOLESMES
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 plurima sepius elabuntur. Dignum ducimus ea maxime quȩ pie fidelibus commoda disponuntur, ne memoria care-
l.3-ant litteris annotari. Titulatis igitur verbis, pie factum Guiberti militis de Castrocensorio, cunctis audientibus elu-
l.4-ceat, et memoriale hoc non sileatur in evum. Viguit enim in ejus pectore caritas illa copiosa que proximum ut se di-
l.5-ligere jubet. Claret hoc in divisione sui alodii Nantriaci, dum illud Deo et beate Mariȩ Molismensi ȩcclesiȩ,
l.6 ad usum monachorum ibidem Deo servientium divisit per medium. Dedit namque eis tocius ville medietatem,
l.7 ejusdemque potestatis, in hominibus, mansionibus, terris, pratis, nemoribus, justicia, et in omnibus redditibus, et totum
l.8 atrium cum atrio pertinentibus. Hoc uxor ejus Regina, et filii ejus Acelinus et Hugo, hilari animo concesserunt, ut cohe-
l.9-redes ȩternȩ hereditatis fieri mererentur. Post obitum vero Guiberti, Acelinus Ierosoliman profecturus ejusdem alodii suam
l.10 partem totam eidem ȩcclesiȩ contulit. Accepit tamen inde, nummerorum XXti et VII libras de ȩcclesiȩ beneficio.
l.11 Testes fuerunt: Hugo Grossus, Gaufredus frater ejus, Raynaudus, Guillelmus frater ejus. Deinde plurimo evoluto tempore, Hu-
l.12-go frater Ascelini Clamiciaco graviter sauciatus, Molismum adductus monachus factus, tocius suȩ partis Nantriaci
l.13 et potestatis ejusdem, heredem Molismi ȩcclesiam fecit, sicque Deo disponente, totam villam cum alodio ad-
l.14-epta est ecclesia. Sed Ascelinus pro calumpnia ab eo diu facta in parte illa quȩ fratris fuerat, Nivernen-
l.15-sium, decem libras ab ȩcclesia accepit, et a Guidone tunc Molismensi abbate Autisiodorum ductus, coram Hugone ejusdem
l.16 urbis antistite, et domino Guillelmo Nivernensi comite, multisque aliis, hȩc prefata munera, nichil omnino
l.17 sibi retinens, exceptis quibusdam servis, jure hereditario ab eo possessis, cum pasnagio porcorum
l.18 eorumdem servorum, et forastagio, ȩcclesiȩ predicte perpetuo habenda in pace concessit, et ut episcopali sigillo hȩc
l.19 confirmarentur, rogans obtinuit. Episcopus vero tunc ex his decretum hoc constituit. Ego Hugo Dei gratia Au-
l.20-tisiodorensis episcopus, hec predicta beneficia Guiberti, Ascelini, Hugonis, sicut hec pagina protestatur, Molis-
l.21-mensi ȩcclesiȩ perpetuo habenda, laudo, concedo, et sigillo meo confirmo, apponens etiam hic quicquid in
l.22 episcopatu nostro juste possidet, scilicet ȩcclesias Nantriaci, Grissennonis, Sancti Moderati, Lucheiaci, Luxi-
l.23-aci, Naalliaci, cum appendiciis earum, electione digna sacerdotum in ipsis, salvo tamen episcopali jure. Qui-
l.24-cumque autem ex his aliquid imminuerit, aut vi extorserit, donec satisfecerit, anathematis
l.25 gladio feriatur. Huic concessioni Ascelini, et episcopi confirmationi Hugonis, presentes adfuerunt:
l.26 Guillelmus Nivernensis comes, Ulgerus prepositus, Hugo decanus, Gaufredus cantor, Rogerus archidiaconus,
l.27 Jonas lector, Hato, Herveus, Johannes; ex militibus: Milo de Nuderiis, Hugo de Merlenniaco,
l.28 Joscelmus de Monteeneison, Briarius, Rainaldus de Almarescha; ex parte Ascelini: Norgaudus de Mon-
l.29-te et frater ejus Aymericus, Hugo Grossus, et multi alii. Actum est hoc apud Autissiodorum die transla-
l.30-tionis Sancti Stephani, anno incarnati Verbi MoCoXVo, indictione VIII, epacta XXIII, Paschali papa
l.31 existente, Ludovico rege Francorum.
l.32 [sceau].
Bibliographie
QUANTIN (M.), Cartulaire général de l'Yonne, 2 vol., Auxerre, 1854-1860, t. 2, p. 45-47, n° 41.
Responsable
Renault
Comment citer cette notice
Acte n°885 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°885»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte885/. Date de mise à jour : 25/11/14.