Dijon, AD Côte-d'Or, 7 H 1651
Numéro878
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date14/04/1112(fiabilité :édition)
Lieunon identifié
DiocèseLangres
RégionBourgogne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau pendant perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche231 mm
Hauteur à droite233 mm
Largeur en haut274 mm
Largeur en bas272 mm
AuteurGuillaume, comte d'AUXERRE - NEVERS
BénéficiaireAbbaye de MOLESMES
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 de perpetratis peccatis futurum Dei Judicium pertimescens, obtemperans etiam canonicis decretis, quibus precipitur,
l.3 ne laicus aliquis aliquod ȩcclesiasticum possideat, volens quoque honorare et amplificare ȩcclesiam Molismensem in
l.4 honore beatȩ Dei genitricis Mariȩ nostris temporibus, juxta sanctorum Patrum exempla in religione fundatam, trado et
l.5 concedo eidem ȩcclesiȩ per manus donni Guidonis abbatis ipsius cenobii secundi, ȩcclesiam Sancti Aniani Tornodorensis oppidi,
l.6 et capellam Sancti Petri cum ceteris capellis, et cuncta ad ipsam parrochiam pertinentia, omnes videlicet decimationes,
l.7 oblationes quoque et sepulturas, sicut canonici in eadem ȩcclesia antea obtinebant, laudante et concedente, et hoc
l.8 ut facerem me rogante donno Lamberto in episcopatu Lingonensi electo. Hoc autem feci, sub presentia donni Richardi
l.9 Albanensis episcopi, tunc sedis apostolicȩ legati, qui etiam se confessus est audisse, quod bonȩ memoriȩ donnus Robertus Lingo-
l.10-nensis episcopus, id ipsum Molismensi cenobio concesserit. Nam antecessores mei hoc donum jam predicto jam fece-
l.11-rant monasterio, quod ego nunc [ex mea] parte confirmo omnino, tam pro mea scilicet anima, quam pro patris
l.12 mei Rainaudi et matris meȩ [Agnetis], et avunculorum, Guilelmi comitis et episcopi Roberti, avi quoque mei Guilelmi comitis
l.13 animabus, quatinus beatȩ Dei genitricis Mariȩ precibus et meritis adjuvemur. In dominica autem Ramis palmarum, hoc
l.14 idem donum feci in capitulo Molismense, sub presentia Blesensis comitissȩ, aliorumque multorum, et nunc denuo
l.15 confirmo, ut ratum et inviolabile in perpetuum maneat. Hujus igitur nostrȩ largitionis et concessionis testes exi-
l.16-stunt idonei, Hugo comes Trecarum, Argalo de Sillenniaco, Galterius Fortis, Richardus de Moncellis,
l.17 Birruerius de Nivernis, Guilelmus de Montenesio, Guido Bisuncio, Iterius de Merlenniaco.
l.18 [sceau].
Bibliographie
LAURENT (J.), Cartulaires de Molesmes, ancien diocèse de Langres (916-1250). Recueil de documents sur le Nord de la Bourgogne et le Midi de la Champagne, 2 vol., Paris, 1907-1911 (Collection de documents publiés avec le concours des Antiquités de la Côte-d'Or, 1), t. 2, 1, p. 198-200, n° 217B.
Responsable
Renault
Comment citer cette notice
Acte n°878 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°878»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte878/. Date de mise à jour : 25/11/14.