Dijon, AD Côte-d'Or, 7 H 1691

<< < / > >>

Numéro872

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date29/06/1110(fiabilité :texte)

LieuTroyes(lat :Trecis publice in capitulo Sancti Petri)

DiocèseLangres

RégionBourgogne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau pendant perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche320   mm

Hauteur à droite327   mm

Largeur en haut250   mm

Largeur en bas247   mm

AuteurPhilippe, évêque  de  TROYES

BénéficiaireAbbaye  de  MOLESMES

Regeste

Philippe, évêque de Troyes, confirme les aumônes faites à l'église Saint-Quentin de Troyes et principalement de celles du comte Hugues.

Fac-similé

Texte

l.1 IN NOMINE SANCTE ET INDIVIDUE TRINITATIS PATRIS ET FILII ET SPIRITUS SANCTI, AMEN.
l.2 Quoniam sepefacta priorum vetustate solent aboleri nisi scripto firmentur, majorum id auctoritas
l.3 assuevit ut largiciones quȩ ȩcclesiis conferuntur litterarum corroborentur apicibus et tam presentium quam po-
l.4-sterorum memoriȩ scriptis inprimantur. Quapropter ego Philippus Dei gratia Trecensis ȩcclesiȩ episcopus, reverendi con-
l.5-fratris nostri Roberti primi Molismensis cenobii abbatis ceterorumque fratrum supplicationibus imploratus, impulsus
l.6 etiam prece comitis Hugonis qui Molismense cenobium precipuo diligebat amore dona et benefi-
l.7-cia quȩ vel idem comes, vel quilibet alii amore Dei et animȩ salute ȩcclesiȩ Sancti Quintini contulerant, as-
l.8-sensu et voluntate capituli nostri scriptis firmare et sigilli nostri auctoritate munire decrevi. Pre-
l.9-senti igitur scripto firmamus et corroboramus quecumque predicta Sancti Quintini ȩcclesia Trecis hactenus acquisivit,
l.10 vel deinceps acquisierit, in pratis, in vineis, in ortis, in possessionibus aliis, dona etiam comitis Hu-
l.11-gonis, vel aliorum ut eidem ȩcclesiȩ firma et illibata permaneant, et Deo ibidem servientes quiete et
l.12 absque inquietatione contradicionis ea possideant. Adicimus autem eis ex assensu capituli nostri
l.13 et predicti comitis instantia, ut si in his quȩ acquisierint aliquid fuerit unde decima debeatur, cum
l.14 in manus et possessionem eorum devenerit ab omni decima liberi sint et absoluti. Si quis vero a-
l.15-more religionis et salutis suȩ desiderio infra cimiterium predicti loci se sepelire expetierit a nul-
l.16-lo prohibeatur, salvo tamen jure sacerdotali. Hȩc nos eis concedimus, et ut rata et inconvulsa perma-
l.17-neant sigillo nostro munimus, ea tamen condicione ut memores nostri sint in orationibus suis, et cum
l.18 aliquis canonicorum nostrorum obierit, pro eo ab eis servicium fiat et missa celebretur. Actum est hoc Trecis pub-
l.19-lice in capitulo Sancti Petri, III kl. Julii, anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo decimo, indicti-
l.20-one III, epacta XXVIII, concurrente quinto. Ad hoc confirmandum testes subscripti adnotantur:
l.21 Raynaudus prepositus, Girardus archidiaconus, Drogo archidiaconus, Petrus archidiaconus, Goscelmus archidiaconus, Anselmus archidiaconus,
l.22 Odo precentor, Johannes decanus, Hugo decanus, Johannes capellanus. Si qua vero ecclesiastica secularisve persona
l.23 huic disposicioni nostre contraire voluerit correptus si non resipuerit anathematis eum gladio su-
l.24-bicimus, et ab ecclesie lumine sequestramus donec resipiscat.
l.25 [sceau].

Responsable

Renault

Comment citer cette notice

Acte n°872 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°872»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte872/. Date de mise à jour : 25/11/14.