Dijon, AD Côte-d'Or, 1 H 16
Numéro820
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date16/01/1054(fiabilité :texte)
LieuDijon(lat :publice castro Divione)
DiocèseLangres
RégionBourgogne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau pendant perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche466 mm
Hauteur à droite462 mm
Largeur en haut303 mm
Largeur en bas305 mm
AuteurDuc de BOURGOGNE
BénéficiaireAbbaye de SAINT-BENIGNE de DIJON
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 Dei nostri inferioris Burgundiȩ dux. Si competentibus servorum Dei petitionibus nostra
l.3 principalis annuit clementia, non tantummodo prȩdecessorum nostrorum liberalia
l.4 imitamur facta, verum etiam indeficientia vitȩ ȩternȩ nobis lucramur prȩmia.
l.5 Quapropter tam prȩsentibus quam futuris notum volo esse, quia monachi Divio-
l.6-nensis monasterii nostram adeuntes mansuetudinem, rogaverunt obnixe concedi sibi
l.7 unam venalem tabernam secundum antiquam ipsius loci consuetudinem, de cujus lucri ad-
l.8-quisitione possent quoquomodo suam sustentare paupertatem. Quorum deprecationem,
l.9 ut multorum testimonio justam per omnia esse didici, et hoc ipsum Sancto BENIGNO
l.10 a patre meo rege Rotberto, et ab antecessoribus ejus Francorum regibus concessum
l.11 comperi, et ego concessi, tale scilicet super hoc statuens decretum, ut idem monachi
l.12 quandocumque voluerint, et quot vasa eis placuerit in quacumque taberna claustri sui
l.13 vendant vinum, proprium videlicet non alienum, aut ego vendam aut non vendam vinum
l.14 meum. Si autem ipsi a venditione cessaverint et ante triduum compererint banni mei
l.15 edictum, oboediant banno meo per tres anni terminos, quindecim dierum spatio.
l.16 Quattuor scilicet septimanas pro ducatu, et quindecim dies pro Divionensi comitatu,
l.17 quod tunc tenebam in mea manu. Si autem vendentibus eis proprium vinum banni mei
l.18 exierit edictum, quamvis alii homines a venditione vini cessent, ipsi tamen propter hoc
l.19 interdictum vendere non cessabunt. Hujusmodi ergo concessionis testamentum Sancto
l.20 BENIGNO precepi fieri in castro Divionensi et in domo mea propria, stipatus multitudine
l.21 populi militaris pariter et plebeii, adstantibus quoque monachis ipsius coenobii, statu-
l.22-ens per hoc et confirmans, ut nullus deinceps successorum meorum neque dux, neque comes, neque
l.23 episcopus, neque prepositus hanc largitionem a me factam tollere presumat. Si vero aliquis contra
l.24 hoc statutum quicquam fraudis machinari voluerit, non valeat evindicare quod inique conatus
l.25 fuerit, sed insuper ȩterna maledictione damnatus camerȩ nostrȩ talentum auri persolvat, et
l.26 Sancto BENIGNO centum librarum solutione satisfaciat. Ut vero ista auctorizabilis largitio
l.27 mea firma et stabilis maneat per succedentia sibi tempora, cartam hujus decreti propria
l.28 manu firmavi et corroboravi, et laudandam et confirmandam manibus omnium adstantium tradidi.
l.29 S. Rotberti ducis auctoris hujus largitionis. S.
l.30 S. S. Vuidonis. S. Vualterii vicecomitis filii ejus. S. Frotmundi
l.31 Jusseiensis. S. Balduini. S. Oddonis prepositi. S. Vuarini. S. Vuarnerii canonicorum prepositi.
l.32 S. Cuschilini. Fuerunt autem et monachi ibidem, sic nominati: Aduinus, Albericus, Gibuinus, Teodericus, Ainardus;
l.33 servi vero Sancti Benigni: Arembertus, Oddo major, Durannus, Girardus, item Girardus, Humbertus Cocquus,
l.34 Arnaldus filius ejus, Hugo.
l.35 Actum publice castro Divione, XVII kl. februarii, dominica die festivitate sancti Marcelli papȩ,
l.36 anno MLIIII dominicȩ incarnationis, regnante Heinrico Francorum rege, predicti ducis fratre.
l.37 [sceau].
Bibliographie
CHEVRIER (Georges), CHAUME (Maurice), Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon, prieurés et dépendances des origines à 1300, t. 1 : VIe-Xe siècle, Dijon, 1986, p. 117-118, n° 338.
CHASSEL (J.-L.), L'essor du sceau, in Bibliothèque de l’Ecole des Chartes, 155 (1997), p. 221-234. , p. 224-225.
Responsable
Renault
Comment citer cette notice
Acte n°820 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°820»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte820/. Date de mise à jour : 25/11/14.