Dijon, AD Côte-d'Or, 1 H 1757

<< < / > >>

Numéro809

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1020(fiabilité :texte)

LieuSalmaise(lat :apud Sarmasi? castrum public?)

DiocèseLangres

RégionBourgogne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche392   mm

Hauteur à droite381   mm

Largeur en haut301   mm

Largeur en bas306   mm

AuteurWalon, Gautier son frère, comte d'AUXOIS, et alii

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-BENIGNE) - SALMAISE  de  DIJON

Regeste

Walon, comte [d'Auxois], Gautier, son frère, Garnier de Sombernon, Humbert, avoué [de Salmaise], et son frère Girard donnent à Saint-Bénigne la terre dont ils ont hérité aux portes du château de Salmaise.

Fac-similé

Texte

l.1 [chrisme] IN NOMINE PATRIS ET FILII ET SPIRITUS SANCTI. Servorum Dei est ȩcclesiam Christi facultatibus propriis [ditare] ampliare,
l.2 sublimare: nisi enim ditaretur, non esset unde pauperes Christi [recrearentur]: Facite, inquit [Christus], vobis
l.3 amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis recipiant vos in ȩterna tabernacula.
l.4 Hujus igitur tabernaculi gaudia ego Vualo vocatus comes et frater meus Walterus, et Warnerius Sembernonis
l.5 atque HUMBERTUS advocatus, seu frater ejus GIRARDUS, cogitantes, sive hoc quod etiam ipse Christus dicit: Date
l.6 helemosinam et ecce omnia munda sunt vobis, partem hereditatis nostrȩ, [sitam ante] portas castri Sarmasiȩ,
l.7 tradidimus sanctȩ MARIȨ sanctique BENIGNI martyris Christi, atque monachis supradicti martyris, ut abbas
l.8 monasterii Divionensis vel monachi sui liberam habeant facultatem de ipsis rebus quicquid voluerint faciendi.
l.9 Est autem monasterium jam supradictȩ matris Christi constructum super ipsam terram in honore ejusdem beatȩ Mariȩ
l.10 sanctique BENIGNI martyris Christi. Terminatur autem ipsa terra ante valvas ipsius monasterii, in latum, perticas agripennales
l.11 XIIcim; a parte aquilonis in longum, perticas XXXtaIIIIor; a parte orientis in latum, perticas XIIIIcim et dimidiam; a meridie
l.12 in longum, perticas XXXtaIIIIor et dimidiam. Si vero nos ipsi aut aliquis parentum nostrorum, concupiscentiȩ stimulis incitatus
l.13 contra hanc donationem venire temptaverit, evindicare non valeat quod repetit; sed convictus loco cui calumniam
l.14 inferre conatus est centum libras auri persolvat. Si autem in sua malicia perseverare voluerit [...] sciat se cum Juda
l.15 traditore anathemate esse damnandum. Et ut donatio ista firma stabilisque permaneat, manibus nostris subter-
l.16-firmavimus, fidelibusque nostris similiter firmari rogavimus.
l.17 Signum Vualonis quondam comitis, et uxoris ejus nomine Judith, et filiorum ejus Aymonis, atque Hugonis. Signum Vualterii, fratris ejus.
l.18 S. Vuarnerii, et uxoris ejus Istiburgis, et filiarum ejus Annȩ et Addilȩ.
l.19 Signum Humberti advocati, et uxoris ejus Ermentrudȩ, et filii ejus Hileranni. S. Girardi fratris ejus. S. Bertradȩ sororis ejus.
l.20 S. Tetbaldi nepotis ejus. S. Gothefridi. S. Gislerii. S. Arlebaldi. Item S. Arlebaldi clerici. S. Lezelini.
l.21 S. Aymonis, et Letaldi fratris ejus. S. Attonis clerici. S. Tezelini Rastelli. S. Hugonis. S. Aldonis.
l.22 S. Gozelini de Sembernon. S. Girardi. S. Girberti. S. Algerii.
l.23 Acta sunt hȩc apud Sarmasiȩ castrum publicȩ anno ab incarnatione Domini millesimo XX, regnante ROTBERTO Francorum
l.24 rege, anno XXV, indictione III.
l.25 EGO GIRBERTUS INDIGNUS LEVITA AD VICEM DOMNI BERALDI CANCELLARII ROGATUS SCRIPSI ET [ruche].

Bibliographie

CHEVRIER (Georges), CHAUME (Maurice), Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon, prieurés et dépendances des origines à 1300, t. 1 : VIe-Xe siècle, Dijon, 1986, p.63-64, n°272.

Responsable

Renault

Comment citer cette notice

Acte n°809 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°809»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte809/. Date de mise à jour : 24/11/14.