Dijon, AD Côte-d'Or, G 225

<< < / > >>

Numéro795

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrepancarte

Date912(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseLangres

RégionBourgogne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditioncopie

Hauteur à gauche259   mm

Hauteur à droite262   mm

Largeur en haut291   mm

Largeur en bas284   mm

AuteurGundradus, abbé  de  SAINT-BENIGNE  de  DIJON

BénéficiaireRathier, prévôt  de  SAINT-ETIENNE  de  DIJON

Regeste

Gundradus, abbé de Saint-Étienne de Dijon, échangent des serfs habitant à Potangey et Echirey avec Rathier, prévôt. Ce dernier reçoit aussi quelques pièces de vigne.

Fac-similé

Texte

l.1 Placuit atque convenit inter monasterii Sancti Benigni abate et Ratherium ecclesiȩ Sancti Stephani prepositum et monacos inibi degentium
l.2 necnon et canonicos in eadem ecclesiȩ Sancti Stephani Deo famulantium, ut quasdam mancipia pro communi utilitate inter se commutari
l.3 deberent. Quod et fecerunt. Dedit igitur in primis jamdictus Godradus, venerabilis abbas monasterii Sancti Benigni ex proprietate ipsius loci dua
l.4 mancipia quae comanebant in villa quȩ dicitur Postengiacus ad partem sancti Stephani atque canonicorum ejus, jure ereditaria perpetu-
l.5-aliter ad habendum. Hecontra in recompensatione hujus meriti, dedit prefatus Ratherius jam pretaxate ecclesie prepositus per consilium
l.6 et ortamentum ejusdem loci canonicorum ex proprio patrocinio ipsius ecclesie, ad partem sancti Benigni, atque monachorum ejus IIIa mancipia his
l.7 nominibus que morabantur in villa que nuncupatur Iscoriacus, firmissima lege finetenus, ad possidendum. Ut autem ȩȩ commu-
l.8-tationes in invicem conscriptȩ omni tempore meliorem et valentiorem optineant vigorem, discernendo decrevimus eam
l.9 unacum nostris manibus bonorum hominum subtus corroborari ut quicquid pars alteri contuli parti, firmiter deiceps teneat
l.10 et possideat, et secundum suum libitum ut lex eorundem prejudicat ordinare presumat. Vuarnierius decanus, Vuitbertus, Achemboldus,
l.11 Vulfemannus, atque Rodericus, presbiteri, necnon et ceteri fratres inibi Deo et protomatyris Christi Stephani devote et benigne famulantes,
l.12 dignum fore duximus notificare omnibus nostro in loco degentibus maximeque illis quos viscera paternȩ pietatis habere dignoscimus.
l.13 Qualiter veniens pius et venerabilis pater domnus Ratherius ejusdem congationis Fronimius primicerius, necnon et fax omnibus ad bona
l.14 currentibus ante nostros obtutus, humiliterque deprecatus est nostram serenitatem, ac benignissimam fraternitatem, ut ei quasdam vineolas
l.15 quȩ pertinebant ad nostram mensam causa beneficii adsensum per instrumentum literarum concederemus. Ad cujus hutillimam
l.16 deprecationem aures nostras communiter accomodavimus atque non honerosam, sed potius facillimam, ejus postulationem devote suscepimus,
l.17 dignum fieri judicavimus quod flagitabat et ad effectum perducere hȩc que petebat. Quod et fecimus. Dedimus jam prenominatu
l.18 spirituali patri nostro atque preposito domno Ratherio, pro communi totius nostrae congraegationis hutulitate, et ut haberet unde potius
l.19 et melius inter nos conversare nobisque quos fovere, et aministrare, utpote piissimus rector et a quȩ necessaria adesse videntur,
l.20 debet, servire quevisset, quasdam petiolas vinearum que nobis pro absolutione peccaminum predecessorum nostrorum largite fuerunt. Et ut
l.21 ipse nobis ex suis daret ut de jure riquum letaremur, eo scilicet tenore, ut quamdiu ei vita comes fuerit inde fructum legatus
l.22 et in melius ea quȩ dirupta, et poene adnihilum redacta, esse videntur restaurat, et secundum suum vale inmeliorat, et annis
l.23 singulis in diebus anniversariorum illorum quibus fuerunt caritatem absque ulla retardatione fratribus ostendat, et in futuro ipse
l.24 aliquam mercedem piȩtatis pro se et pro illis pro eorum expiatione hȩc obtulit ab ipso Domino recipiat. Sunt autem ipse petiolȩ vinearum
l.25 sitȩ in comitatu Oscarense, et in villa que dicitur Copiacus, est vineola quȩ fuit Achini, et in Patriniaco, illa que fuit Rotberti,
l.26 et in Campoluvino, alia petiola, in Polliaco vero, alia quȩ fuit Alexandri, in Funtanas, alia illarum, quam Genulfus dedit,
l.27 in eademquaque villa, alia quam Vuilelmus fratribus lagitus est, et in Aqueducto una ex ipsis habetur, has illi quemadmodum
l.28 superius insertum est concessimus, ut quamdiu advixerit, teneat et possideat, et post illius excessum cum omni in meli-
l.29-oratione ad jus et dominium fratrum absque cujuspiam hominis vetatione revertatur. Si quis vero eas ab eorum mensa temere
l.30 abstraere conaverit, maledictione ȩterne judicis subjaceatur, et in juditium non ad premium sed ad supplicium
l.31 resurgatur, cum Datan quoque et Abiran catillatores, necnon cum Juda proditore Domini pȩnas alti inferni sustineat,
l.32 et perpetualiter damnatus ibi finetenus, lugeat. Et ut hec nostra largitio firmiorem obtineat vigorem, manu
l.33 propria eam firmavimus, et cunctis fratribus nostrae congationis firmandam tradidimus.

Bibliographie

PERARD, Recueil de plusieurs pièces curieuses servant à l’histoire de Bourgogne, Paris, 1664, p. 60-61.

CHEVRIER (Georges), CHAUME (Maurice), Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon, prieurés et dépendances des origines à 1300, t. 1 : VIe-Xe siècle, Dijon, 1986, t. 1, p. 176-177, n° 162.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°795 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°795»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte795/. Date de mise à jour : 24/11/14.