Dijon, AD Côte-d'Or, 1 H 11 n° 3

<< < / > >>

Numéro787

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date21/07/869(fiabilité :édition)

LieuPîtres(lat :apud Pistas villam)

DiocèseLangres

RégionBourgogne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche700   mm

Hauteur à droite710   mm

Largeur en haut574   mm

Largeur en bas578   mm

AuteurCharles II le Chauve, roi des FRANCS

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-BENIGNE  de  DIJON

Regeste

Charles le Chauve, roi des Francs, approuvant la restauration de l'abbaye Saint-Bénigne de Dijon entreprise par l'évêque Isaac, confirme à l'abbaye, l'ensemble de ses possessions.

Texte

l.1 [chrisme] [notes_tironiennes] IN NOMINE SANCTAE ET INDIVIDUAE TRINITATIS, KAROLUS, GRATIA DEI REX. SI REVERENDORUM PONTIFICUM PETITIONIBUS QUIBUS PRO SACRIS LOCIS SIBI COMMISSIS NOSTRAM SUPPLICAVERINT CLEMENTIAM AUREM LIBENTER ACCOMODAMUS EASQUE AD EFFECTUM PERDUCIMUS, REGIAM EXERCEMUS
l.2 consuetudinem et ob id eos in nostrae fidelitatis obsequiis devotiores efficimus et ad animae nostrae salutem nobis profuturum omnino confidimus. Comperiat igitur omnium fidelium sanctae Dei ecclesiae nostrorumque, praesentium ac futurorum, sollertia quia carissimus nobis
l.3 Isaac venerabilis Lingonensis matris ecclesiae episcopus ad nostram accedens altitudinem innotuit qualiter monasterium ubi sanctus Benignus martyr corpore requiescit, juxta Divionis castrum situm, quondam religiosorum turma monachorum refertum, nunc pessundatum et pene adnul-
l.4-latum divino cooperante adminiculo restruere et restaurare, et monachos ibi sub regula sancti Benedicti jugiter Deo militaturos statuere, et ad pristinum statum reducere, ac suae sepulturae locum ibi velit praeparare, humiliter efflagitans ut quasdam ejusdem potestatis
l.5 res et mancipia ad ipsum monasterium restaurandum et in usus ac stipendia monachorum inibi Deo famulaturorum deputaremus et deputando perpetim habendas confirmaremus, id est in eodem pago in prospectu ipsius monasterii terram dominicatam ubi possunt semi-
l.6-nari modii ducenti quinquaginta, vineas ubi possunt colligi vini modii quingenti, prata ubi possunt colligi feni carra quinquaginta, silvam ubi possunt saginari porci sexcenti, forestem piscium in aqua a ponto Divioni castri usque ad Floriacum, farinarios sex, terras apsas
l.7 ubi possunt seminari modii centum quinquaginta, colonicas decem, cum mercato et burgo, et in Lariaco colonicas decem, in Biciaco colonicas sex et dimidiam, in Colonicis colonicas sex, in Siliniaco colonicam unam, in Scontio colonicas quattuor et dimidiam, in Villari colonicas tres et fa-
l.8-rinarios duos, in Lentiniaco colonicam unam et dimidiam, in Girone colonicas duas, inter Corcellas et Flaviniacum colonicam unam, in Dicmise colonicam dimidiam, in Proviso colonicam dimidiam, in Camboio colonicam dimidiam, inter Marciniacum et Patriniacum colonicam
l.9 unam, in Quintiniaco colonicas duas, in Sarconico colonicam unam, in Cromaco colonicas duas, in Aguliaco cappellam cum manso uno et dimidio, in Rufiaco colonicam dimidiam, in Bargis colonicam unam, in Misciniaco colonicas tres, in Norgis colonicam unam, in Asiriaco
l.10 cappellam cum colonica una, in ipsa villa colonicas sex et dimidiam et farinarium unum et terram dominicatam ubi possunt seminari modii centum et prata ubi possunt colligi feni carra centum quinquaginta, in villa Karli mansum dominicatum cum ecclesia et quicquid ibi aspicit,
l.11 in Prunide mansum dominicatum et quicquid ad ipsum beneficium pertinet, cum omnibus earundem rerum appendicibus cunctisque sibi pertinentibus rebus et mancipiis. Cujus justis et rationabilibus animaeque nostrae proficuis postulationibus libentissime fa-
l.12-ventes, hoc altitudinis nostrae praeceptum fieri eidemque sancto loco dari jussimus, per quod prefatas res cum ecclesiis, domibus, aedificiis, curtiferis, viridiariis, ortis, vineis, terris, silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, piscatoriis, farinariis, mancipiis utriusque sexus desuper commanentibus
l.13 vel ad easdem res juste et legaliter pertinentibus ad ipsum locum restaurandum et in jus ac stipendia monachorum inibi Deo famulaturorum jure ecclesiastico aeternatim tenendas deputamus et confirmamus, ita ut ejusdem monasterii abbas ejusque futuri successores ipsas res et mancipia cum omni in-
l.14-tegritate regulari et canonica auctoritate teneant, et nulli praefatae matris ecclesiae antistitum ejusdemque monasterii abbatum liceat ex eisdem rebus quicquam subtrahere aut minuere aut in alios preter quos constituimus usus retorquere, et quicquid divina pietas per quoslibet se metuentes ibi in futuro augere volu-
l.15-erit sit eisdem monachis in supplementum, ut pro nobis, conjuge et prole totiusque regni nostri statu continuis precibus Dei misericordiam implorent. Ut autem haec nostrȩ confirmationis auctoritas inviolabilem obtineat firmitatem, manu propria subter eam firmavimus et anuli nostri impressione sigillari jussimus.
l.16 SIGNUM [monogramme] KAROLI GLORIOSISSIMI REGIS.
l.17 [chrisme] HILDEBOLDUS NOTARIUS AD VICEM GOSLINI RECOGNOVI ET S[UBSCRIPSI] [ruche] [sceau].
l.18 Data XII kalendas augusti, indictione II, anno XXX regnante Karolo gloriosissimo rege. Actum apud Pistas villam. In Dei nomine, feliciter. Amen.

Bibliographie

PERARD, Recueil de plusieurs pièces curieuses servant à l’histoire de Bourgogne, Paris, 1664, p. 149.

Recueil des historiens des Gaules et de la France (Bouquet, RHF), Paris, 1737-1904, 24 vol. in folio, t. 8, p. 618, n° 220.

GAUTIER (P.), Etude sur un diplôme de Robert le Pieux pour l'abbaye de Saint-Bénigne de Dijon, in Le Moyen Age, 23 (1909), p.9, p. 278.

TESSIER (Georges), Recueil des actes de Charles II le Chauve, roi de France, 3 vol., Paris, Imprimerie nationale, 1943-1955 (Chartes et diplômes relatifs à l'histoire de France), t. 2, p. 218-223, n° 326.

LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 4, pl. 40 (fac-similé).

CHEVRIER (Georges), CHAUME (Maurice), Chartes et documents de Saint-Bénigne de Dijon, prieurés et dépendances des origines à 1300, t. 1 : VIe-Xe siècle, Dijon, 1986, t. 1, p. 110-113, n° 82.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°787 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°787»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte787/. Date de mise à jour : 29/03/12.