Niort, AD Deux-Sèvres, H 100

<< < / > >>

Numéro778

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1087(fiabilité :texte)

LieuSaint-Maixent(lat :in capitulo Sancti Maxentii)

DiocèsePoitiers

RégionPoitou/Charentes

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

AuteurAdhémar, fils de Martin Esperun

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-MAIXENT

Regeste

Adémar, fils de Martin Eperon, vend à l'abbaye de Saint-Maixent la prévôté de ladite ville de Saint-Maixent et reçoit cent sous, deux setiers, l'un de froment, l'autre de seigle, une solma vin et une tunique pour chacun de ses deux fils.

Texte

l.1 Temporibus Phylippi Francorum regis Ademarus filius Martini Esperun vendidit domno Adȩ abbati Sancti Maxentii
l.2 quȩ sua erant et suȩ parti acciderant de prepositura quȩ est in villa Sancti Maxentii et extra villam, scilicet terciam partem
l.3 de gadiis, et terciam partem de venditionibus domorum seu vinearum, et omne quod suum erat de prepositura reliquit in perpetuum
l.4 sancto Maxentio, accipiens inde centum solidos, et duos sextarios, unum frumenti, alterum segulȩ, et solmam vini, atque duobus filiis suis
l.5 unicuique tunicam unam. Ante ammonuerat Ademarus iste fratres suos Petrum et Symonem ut hanc suam partem prepositurȩ emerent. Qui
l.6 eum graviter fame tabescentem, et pueros suos frigore et inedia affectos considerantes, ferme nullam compassionem eis habuerunt,
l.7 neque auxilium aliquod fecerunt; et ita convicti fratres et ammoniti legaliter a fratre et a monachis ut emerent, non emerunt.
l.8 Hanc venditionem fecit Ademarus in capitulo Sancti Maxentii affirmantibus filiis suis Gofredo videlicet et Rainaldo cum matre eorum
l.9 anno ab incarnatione Domini MLXXXVIIIo.
l.10 S. Ugonis Aranei. S. Girberti servientis. S. Johannis venderii. S. Odonis. S. Tetbaldi comitis. S. Giraldi coqui.
l.11 S. domni Adȩ abbatis. S. Unberti monachi. S. Christiani monachi. S. Giraldi prioris qui hanc cartam scripsit.

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°778 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°778»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte778/. Date de mise à jour : 29/03/12.