Niort, AD Deux-Sèvres, H 93 n° 1

<< < / > >>

Numéro773

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date31/01/1030(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèsePoitiers

RégionPoitou/Charentes

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

AuteurRenaud

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-MAIXENT

Regeste

Sur la demande de Rainaud, jadis chevalier de Lusignan, Guillaume le Grand, duc d'Aquitaine, Geoffroy, vicomte de Thouars, et sa femme Aynor donnent à l'abbaye de Saint-Maixent plusieurs serfs et serves habitant la ville de Frontenay.

Texte

l.1 SACROSANCTAE DEI ECCLESIAE SCEPTRUM REGENTE Rotberto rege ET WILLELMO DUCE PLACUIT IPSO WILLELMO ET JOSFREDO VICECOMITE
l.2 Toarcensis castri et uxori suȩ nomine Aynors, rogante Raynaldo quondam milite Liziniacensi dari quosdam servos vel ancillas: filios Aymari Karonati
l.3 et uxori suȩ, nomine Alda, primus nomine UGO, secundus Costantinus, tercius Aldebertus, quartus Duramnus, cum duabus filias una nomine Petronilla, alia Joscha.
l.4 Sed ego Raynaldus pro remedio anime meȩ, et ut michi Dominus incolomem custodiat, et dies meos in pace disponat, et beata Maria semper virgine, adque beato
l.5 Petro apostolorum principe intercedente, me Dominus a dampnatione mortis eripiat et ad gaudia aeterna me perducat, dono istos servos vel ancillas supranominatos,
l.6 filios Saymari tam viris quam mulieribus qui nati vel nascendi sunt, ad locum in onore sancti SALVATORIS adjutorique MAXENTII et beati Leodegarii martiris
l.7 consecratum, et abbati Amblardo et omnibus monachis in eodem loco Deo servientibus, et accipio ab ipsis abbate et monachis ejus centum solidos in tali tenore
l.8 ut fratres ipsius loci vel abitatores Deo servientes in supradicto loco abeant eos et eas cum hereditatibus eorum secundum ritum humanum a die ista et deinceps, sicut placuit
l.9 comiti et vicecomiti a quibus procedebant, et ipsis jubentibus, et me rogante stabilis et firma permaneat descriptio ista. Si quis vero contradicere eam voluerit
l.10 vel falsari, non habeat Dei potestatem nec hominum, sed dampnatus vel coactus V libras auri componat et postea maledictus permaneat sicut Datan
l.11 et Abiron et cum Juda qui Dominum tradidit in aeternum pereat. S. Rainaldi qui fieri et firmari jussit. S. Raynaldi filii sui. S. Willelmi comitis. S. Willelmi
l.12 filii sui. S. Odoni. S. Agnetis comitisse. S. Josfredi vicecomitis. S. Aynor vicecomitissa. S. Ugoni. S. Ugoni Claro. S. Amblardi abbatis. S.
l.13 Roscelini monachi. S. Warnaldi monachi. S. Ainardi monachi.
l.14 S. GENESII MONACHI QUI ROGITUS SCRIPSIT.

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°773 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°773»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte773/. Date de mise à jour : 29/03/12.