Troyes, AD Aube, 6 H 656
Numéro770
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrenotice
Date1120(fiabilité :texte)
LieuTroyes(lat :Trecis)
DiocèseTroyes
RégionChampagne/Ardenne
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche415 mm
Hauteur à droite420 mm
Largeur en haut335 mm
Largeur en bas327 mm
AuteurHugues, comte de TROYES, et Renaud
BénéficiaireAbbaye de MONTIERAMEY
Regeste
Texte
l.2 Trecassinȩ civitatis interpellatus a domno Ottone Arremarensis monasterii abbate donavit et in perpetuum obtinere concessit beatis apostolis Petro et
l.3 Paulo monasterii Arremari pro anima patris sui Tetbaldi et matris suȩ Alaidis necnon et pro animabus fratrum suorum, Stephani videlicet atque Odonis,
l.4 et pro sua anima justitiam villȩ Sancti Martini quȩ villa juxta muros Trecassinȩ civitatis sita est et omnia quȩ in ipsa villa sive juste sive injuste
l.5 tam ipse quam omnes predecessores sui comites capere solebant. Actum est hoc publice apud Trecas in aula ipsius comitis nonas martii anno ab
l.6 incarnatione Domini MoCo indictione VIII, pontificatus autem domni Paschalis secundi papȩ, anno IIIo tempore Philippi regis Francorum,
l.7 Philippo episcopo Trecassinȩ civitatis pontificium obtinente. Hujus rei testes sunt: Gaufridus filius Otranni, Bovo filius Baldrici, Albricus de Vitriaco,
l.8 Robertus filius Bovonis de Porta, Gaufridus filius Witerii de Moneta, Ingelmerus prepositus, Deodatus filius Achardi, Fredericus de Rumiliaco,
l.9 Winebertus filius Radulfi. De familia Sancti Petri: Goboldus villicus, Fredericus villicus, Balduinus, Rainardus. Sequenti quoque tempore vir nobilissimus
l.10 Rainaldus Trecassinȩ civitatis vicecomes rogatus a domno Gauterio abbate prefati abbatis Ottonis successore donavit et perpetualiter concessit
l.11 supramemoratis apostolis Petro et Paulo Arremarensis monasterii pro anima patris sui Milonis et matris suȩ Letvidis et pro anima fratris sui Milonis
l.12 et pro sua anima partem suam de justitia villȩ Sancti Martini quȩ ut supradictum est juxta muros Trecassinȩ civitatis posita est et omnia omnino quȩ in eadem villa
l.13 juste vel injuste tam ipse quam antecessores sui vicecomites sumere solebant. Et hoc fecit in presentia domni Hugonis predicti comitis et laude atque
l.14 voluntate ipsius. Actum est hoc Trecis, coram venerabili Philippo ipsius civitatis episcopo, in curia ipsius episcopi et coram domno Hugone comite, domno
l.15 Gualterio abbate presente et Teoderico monacho Sancti Johannis priore, anno ab incarnatione Domini MoCoXXo, concurrente IIIIo, in bissexto, epacta nulla,
l.16 indictione XaIIIIa, pontificatus autem domni Calyxti secundi papȩ anno IIIo, regnante Ludovico rege Francorum. Hujus rei testes sunt: Bovo de Sancto Sepul-
l.17-chro, Otrannus filius Gauffridi, Odardus de Volonissa, Pontius de Capis, Robertus et Johannes de Insulis, Ansellus filius Fromundi, Teodericus panetarius,
l.18 Gualo magister pelliciorum, et Gualo Jusiardus, Ingelmarus filius Lebaldi, Symon tunc prepositus vicecomitis, Evrardus exactor, id est veerius,
l.19 Bonellus de Venna, Willelmus Jansellus, Erfredus, Constantius frater Duini, Otto de Porta, Ayricus eminarius. Ex parte Sancti Petri: Petrus de Mareio
l.20 archidiaconus, magister Fulcho, Gualterius filius Ingelmeri, Ayricus villicus Sancti Johannis, Belinus filius Johannis Galatiani, Ogerius et Stephanus de Parvo Masnilo,
l.21 Rogerius decanus. Si quis autem inimicus ȩcclesiȩ hanc donationem et hanc libertatem aliqua subreptione violare temptaverit nisi condigna satisfactione cor-
l.22-rexerit, a corpore et sanguine Christi sit segregatus et anathemate perculsus, a corpore etiam totius sanctȩ ȩcclesiȩ separetur. Amen. Amen. Fiat. Fiat. Fiat.
l.23 [sceau].
Bibliographie
LALORE (Charles), Cartulaire de l'abbaye de Montiéramey, Paris-Troyes, 1890 (Collection des principaux cartulaires du diocèse de Troyes, 7), p. 20-22, n° 16.
Responsable
M.J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°770 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°770»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte770/. Date de mise à jour : 29/03/12.