Troyes, AD Aube, 20 H 8

<< < / > >>

Numéro768

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1118(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseTours

RégionCentre

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche612   mm

Largeur en haut485   mm

Largeur en bas510   mm

AuteurPhilippe, évêque  de  TROYES

BénéficiaireAbbaye  de  MARMOUTIER

Regeste

Philippe, évêque de Troyes, confirme les possessions de l'abbaye de Marmoutier dans son diocèse.

Texte

l.1 Quoniam quȩ in tempore fiunt cum tempore transeunt et quȩ a mortalibus fiunt transitoria sunt et sicut ipsi mortales, ita brevi
l.2 dilabuntur facta mortalium. Provida sanctorum patrum consideracio hoc attendens instituit, ut ea quȩ ab hominibus
l.3 fiunt, assignarentur notulis litterarum quatinus et munimentis rata fierent et sic traderentur memorie
l.4 posterorum. Fratres igitur Majoris Monasterii, sanctorum patrum morem sequentes et rebus
l.5 ecclesiasticis in futuro providentes, ne situs oblivionis eas in aliquo tempore premeret aut
l.6 morsus invidie diminuendo corrodere pertemptaret, Trecas venerunt et supplicantes affectu
l.7 caritatis a nobis pecierunt, ut ecclesiastica beneficia quae in nostro episcopatu a fidelibus concessa
l.8 fuerant, ecclesiȩ Majoris Monasterii sigillo et litteris faceremus assignari. Ego itaque Philipus
l.9 Dei gratia Trecensis episcopus, intentionem fratrum videns ȩssȩ racionabilem illorum peticioni, quia
l.10 justa erat et honesta, diligenter acquievi et res ecclesiasticas, quas habebant in
l.11 episcopatu meo, feci sigillo et litteris annotari videlicet ecclesiam Sanctȩ Marie
l.12 de Rameruco cum appendiciis suis; hoc est quicquid Helias miles habuerat in oblationibus
l.13 ecclesie Sancti Martini, in ecclesia Sancti Mauricii de Nogento tam in oblationibus et cimiterio
l.14 quam in decimis, medietatem tocius beneficii quod ibi habent monachi monasterii
l.15 Arramerensis vel sunt habituri ut totum inter se dividant particione
l.16 communi, quicquid isti fratres vel illi nunc habent in ecclesia supradicta vel in futuro
l.17 poterunt adipisci, in ecclesia Vadipassonis et in ecclesia Sancte Susannȩ, quicquid
l.18 Odo Grossus tenuerat, apud Magneiicurtem quicquid Macharius in decimis et cimiterio tenebat,
l.19 apud Jarzalicurtem terciam partem decime, apud Grandonis Villare similiter Visneelli, cum in tres partes
l.20 dividatur decima, una parte data sacerdoti, tercia parte de duabus terciis; capellam monasterii Harduini
l.21 Arceiis, ecclesiam Sancte Marie et Sancti Martini, apud castrum Donni Petri, ecclesiam Sancti Petri cum
l.22 appendiciis suis, scilicet capellam Sancte Marie in eodem castro et aliam ecclesiolam extra castrum quae est de Maso-
l.23-alerici, apud sanctum Stephanum medietatem tocius decime et alterius medietatis sextam partem. Preter ista si que alia data sunt
l.24 illis vel sunt danda, concedo eis salvo jure episcopali. Si quis autem, quod absit, huic munimento contradicere presumpserit, anathematis
l.25 gladio feriatur et a sinu sancte matris ecclesiȩ nisi resipuerit, penitus excludatur. Hoc autem privilegium firmatum est anno millesimo
l.26 centesimo octavo Xo, ab incarnatione Domini, Lodovico rege Francorum regnante et Hugone comite toti campaniȩ dominate.
l.27 Hujus rei testes sunt: Drogo archidiaconus, Odo archidiaconus, Manases archidiaconus, Odo cantor, Fulco cancellarius,
l.28 Burdinus sacerdos, Gilbertus sacerdos, Letardus levita, Teobaudus levita, Teodericus, Teierus, Petrus,
l.29 Falco, Gencelinus, subdiaconi. Gaufridus prior Ramerucensis, Ricardus prior Arceiensis, Stephanus sacrista.
l.30 [sceau].

Responsable

M.J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°768 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°768»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte768/. Date de mise à jour : 29/03/12.