Troyes, AD Aube, 6 H 34

<< < / > >>

Numéro755

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date25/04/854(fiabilité :édition)

LieuAttigny(lat :Adtiniaco palatio regis)

DiocèseTroyes

RégionChampagne/Ardenne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche410   mm

Hauteur à droite415   mm

Largeur en haut650   mm

Largeur en bas610   mm

AuteurCharles II le Chauve, roi des FRANCS

BénéficiaireAbbaye  de  MONTIERAMEY

Regeste

Charles le Chauve, roi des Francs, confirme le privilège épiscopal souscrit par le comte Aleran en faveur du monastère de Montiéramey.

Texte

l.1 [chrisme] [Amen, amen] IN NOMINE SANCTAE ET INDIVIDUȨ TRINITATIS, KAROLUS, GRATIA DEI REX. SI SACROSANCTIS LOCIS DIVINO CULTUI MANCIPATIS IBIDEMQUE DEO FAMULANTIBUS REVERENDIS VIRIS ASENSUM NOSTRAE AMPLITUDINIS, SECUNDUM QUOD IPSI PETIERINT VEL NECESSE HABUERINT, CLEMENTER
l.2 prebemus, regiam consuetudinem exercemus et divini muneris gratiam ob hoc facilius nos adepturos Christo propitio non dubitamus. Itaque notum sit omnibus fidelibus sanctae Dei ecclesiae et nostris, presentibus scilicet atque futuris, quia karissimus nobis atque satis dilectissimus Odo, vir inluster, comes, ad nostram
l.3 accedens serenitatem innotuit qualiter tempore predecessoris sui Aledramni, quondam fidelis comitis nostri, ex comitatu Tricasino per licentiam venerandi pontificis Tricasine civitatis Adalberti et ejusdem predicti Aledramni quidam religiosorum virorum Adremarus, reverendus Dei sacerdos, in eodem pago, in silva
l.4 quae dicitur Dervus, super fluvium Barsam, petierit sibi locum et licentiam dari ad exartandi sive concidendi atque emundandi sive procurandi tanti spacii terram ad edificandam ibi cellam ceteraque ȩdificia, vel laborum fructus circa excolendos, quȩ per girum undique inter terram arabilem et silvam cingitur, perticarum ancin-
l.5-garum in longitudine quingentarum, in latitudine ducentarum viginti. Unde obtulit unacum ejusdem loci reverendis viris auctoritatem privilegii episcopalis servandam, eorum venerabilium manibus subter roboratam atque ejusdem Aledramni scriptu firmatam. Sed pro integra firmitate petiit celsitudinem nostram
l.6 ut idem privilegium nostrae auctoritatis precepto plenius confirmare dignaremur. Cujus ergo exaudibiles preces clementer excipientes hoc auctoritatis nostrȩ preceptum fieri jussimus, per quod precipimus atque firmamus ut, sicut in eodem privilegio plenius laciusque continetur, sic nostris ac futuris temporibus firmiter inviolabiliterque maneat
l.7 inconvulsum, eo videlicet modo ut post excessum ejusdem venerabilis patris Adremaris potestatem habeant superstes ejus qui fuerint ex sese ejusdem loci prestituendi atque eligendi sibi secundum regulam sancti Benedicti absque alicujus comitis interrogatione, salva monasticȩ regulȩ auctoritate, ad
l.8 consensum proprii loci, abbatem. Et annis singulis volumus, sicut in eorum privilegio continetur, ut partibus comitis, quia de suo jure ipsȩ res quondam fuisse noscuntur, in festivitate sancti Petri argenti denarios viginti ejusdem loci abba persolvat, remota omnis inquietudinis contrarietate
l.9 vel obpugnatione. Et ut haec munificentiae nostrȩ auctoritas firmior habeatur et per ventura tempora diligentius a Dei fidelibus conservetur, de anulo nostro subter eam jussimus sigillari.
l.10 SIGNUM KAROLI [monogramme] SERENISSIMI REGIS. [chrisme] [Amen] GISLEBERTUS, NOTARIUS, AD VICEM HLUDOVUICI RECOGNOVIT ET SUBSCRIPSIT [ruche] [Odo comes impetravit] [sceau].
l.11 Data VII kalendas maias, indictione III, in anno XIIII regnante Karolo gloriosissimo rege. Actum Adtiniaco palatio regis. In Dei nomine, feliciter. Amen.

Bibliographie

LALORE (Charles), Cartulaire de l'abbaye de Montiéramey, Paris-Troyes, 1890 (Collection des principaux cartulaires du diocèse de Troyes, 7), p. 2-4, n° 2.

TESSIER (Georges), Recueil des actes de Charles II le Chauve, roi de France, 3 vol., Paris, Imprimerie nationale, 1943-1955 (Chartes et diplômes relatifs à l'histoire de France), t. 1, p. 449-453, n° 171.

LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 4, pl. 4 (fac-similé).

Responsable

M.J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°755 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°755»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte755/. Date de mise à jour : 29/03/12.