Laon, AD Aisne, H 221
Numéro751
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1116(fiabilité :texte)
LieuLaon(lat :Lauduni)
DiocèseLaon
RégionPicardie
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau pendant perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche365 mm
Hauteur à droite360 mm
Largeur en haut360 mm
Largeur en bas345 mm
AuteurBarthélemy de Joux, évêque de LAON
BénéficiaireAbbaye de SAINT-VINCENT de LAON
Regeste
Fac-similé
Texte
l.2 ecclesiȩ filiis quia temporibus antecessoris nostri Elinandi episcopi bonȩ memoriȩ viri, femina quedam, Helvidis nomine, uxor Iberti vicedomini,
l.3 pro sua suorumque animarum salute, alodium quoddam, quod in villa quȩ Curbis dicitur, habebat, Sancti Vincentii martiris contulit ȩcclesie.
l.4 Qua defuncta, Petrus vicedominatus suscepit negotium cujus filius, Addo nomine, neptim supradictȩ Helvidis duxit uxorem Oidelam doni
l.5 memorati hereditariam. Ergo hi duo pater et filius Ado videlicet et Petrus, donum quod diximus sub jure jurando Sancto concesserunt
l.6 Vincentio pecunia tamen accepta in satisfaciendo. Et quoniam ecclesia de Firmitate ex dono prefati Helinandi memoratȩ ecclesiȩ Beati
l.7 Vincentii provenerat, Rodulfus ejusdem castri dominus duas domos sepedictȩ ecclesie in eodem castro ab omni consuedine seculari concessit esse
l.8 liberas et redecimum omnium bonorum suorum in agris, in grangiis, in molendinis, in furnis, in stagnis, pro sua suorumque predecessorum salute
l.9 prescriptȩ ȩcclesiȩ contulit. Nos vero eandem ȩcclesiam ferventiori dilectionis studio conplectentes, prescriptas domos quas habet
l.10 in Firmitate sicuti prefatus Radulfus, ab omni consuetudine seculari liberas esse concessit, ita nos de consilio personarum nostrarum
l.11 et de assensu Odonis tunc ejusdem loci presbiteri eas ab omni decima liberas esse concessimus tam in carrucis quam in nutricamentis.
l.12 Notificamus preterea tam presentibus quam futuris quod inter eandem ecclesiam et memoratum Odonem ingens querela
l.13 extitit super quinque modiis frumenti, quos ȩcclesia extra partem in decima singulis annis accipiebat, predicto Odone
l.14 dicente quod ȩcclesia propter illos quinque modios propriis vecturis decimam trahere debebat aut ex illis trahentes conducere
l.15 absque ulla aliqua redecimatione. Super tractum etiam decimȩ idem Odo asserebat quod sicut terciam partem in de-
l.16-cima habebat, ita tercio anno decimam trahere debebat. Sepedicta vero Beati Vincentii ȩcclesia tractum decimȩ
l.17 omnino liberum et prescriptos quinque frumenti modios se extra partem antiquitus absque ulla calumpnia possedisse
l.18 legitimis testibus in curia nostra comprobans optinuit. Ne igitur aliquis deinceps ex his omnibus quicquam
l.19 diminuere vel immutare audeat, anathematis interpositione et nostrȩ imaginis impressione necnon et
l.20 testimonio eorum qui affuere confirmavimus et corroboravimus. Signum Bartholomei, Laudunensis episcopi, qui hoc
l.21 scriptum fieri jussit. Signum Widonis, archidiaconi. Signum Anselli, archidiaconi et Rodulfi, fratris ejus. Signum Blihardi, cantoris.
l.22 Signum Bernardi de Abbatia. Signum Widonis, fratris Wilelmi. Signum Nicholai, castellani. Signum Odonis de Abbatia. Signum Clarembaldi de Foro.
l.23 Signum Odonis, ministralis. Signum Hervei. Signum Balduini. Signum Herberti. Signum Durandi.
l.24 Actum Lauduni, anno dominice incarnationis MoCoXVIo, indictione IX, epacta IIIIa, concurrente VI.
l.25 [sceau].
Notes
Bibliographie
POUPARDIN (René), Cartulaire de l'abbaye Saint-Vincent de Laon (Arch. Vat, Arm. Misc. X. 145), in Mémoires de la société de l'histoire de Paris et de l'Ile-de-France, 29 (1902), p 173-267, p. 33, n° 17.
DUFOUR-MALBEZIN (Annie), Actes des évêques de Laon des origines à 1151, Paris, CNRS Editions, 2001 (Documents, études et répertoires, 65), p. 149-150, n° 75.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°751 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°751»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte751/. Date de mise à jour : 29/03/12.