Laon, AD Aisne, H 221
Numéro750
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrecharte
Date1115(fiabilité :texte)
LieuLaon(lat :Lauduni)
DiocèseLaon
RégionPicardie
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau pendant perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche535 mm
Largeur en haut239 mm
Largeur en bas232 mm
AuteurBarthélemy de Joux, évêque de LAON
BénéficiaireAbbaye de SAINT-VINCENT de LAON
Regeste
Texte
l.2 Laudunensis ȩcclesiȩ presul. Notum sit omnibus ȩcclesiȩ filiis quia temporibus anteces-
l.3-soris nostri Elinandi episcopi bone memorie viri, femina quedam Helvidis nomine,
l.4 uxor Iberti vicedomini, pro suȩ suorumque animarum salute alodium quoddam, quod in villa,
l.5 quȩ Curbis dicitur, habebat, Sancti Vincentii martiris contulit ȩcclesiȩ et hoc in
l.6 dono tamen peccunia accepta in satisfaciendo. Qua defuncta, Petrus vice-
l.7-dominatus suscepit negotium, cujus filius Ado nomine neptim supradicte Helvidis
l.8 duxit uxorem Oidelam doni memorati hereditariam. Ergo hi duo, pater
l.9 et filius, Ado videlicet et Petrus, donum quod diximus sub jure jurando
l.10 Sancto concesserunt Vincentio, repetito tamen retributionis bono. Hȩc autem
l.11 quam diximus Oidela carissimi viri sui nece contrita et animo compuncta
l.12 aliud alodium in villa Pastiliaca huic voluit adjungere et hoc Elberto viro
l.13 suo annuente et ipso vicedomino existente, acceptis tamen in gratiarum actione
l.14 XXXV libris, bonum itaque duximus et antiquam donationem et novam
l.15 privilegio isto confirmare et sigilli nostri inpressione et testium adnotatione
l.16 corroborare. Si quis autem qualibetcumque arte violentiam aliquam sive injuriam
l.17 super hoc sancto voluerit inferre Vincentio, sententiam perpetue dampnationis et
l.18 iram Dei in die districti examinis incurrat. AMEN.
l.19 Signum Anselli, decani et archidiaconi.
l.20 Signum Widonis, archidiaconi et thesaurarii. [colonne1] Signum Blihardi, cantoris. Signum Radulfi, magistri. Signum Godefridi, capellani. Signum Ingelranni de Fara. Signum Rogeri de Petreponte. Signum Godefridi de Ribodimonte. Signum Radulfi de Francocurte. [colonne2] Signum Nicholai, castellani. Signum Alexandri. Signum Walteri. Signum Hugonis. Signum Odonis de Abbatia.
l.21 Actum Lauduni, anno incarnationis dominice MoCoXVo, indictione VIII,
l.22 epacta XXIII, concurrente IIII.
l.23 Ego Ansellus Sanctȩ Mariȩ cancellarius confirmavi.
l.24 [sceau].
Notes
Bibliographie
POUPARDIN (René), Cartulaire de l'abbaye Saint-Vincent de Laon (Arch. Vat, Arm. Misc. X. 145), in Mémoires de la société de l'histoire de Paris et de l'Ile-de-France, 29 (1902), p 173-267, p. 36, n° 19.
DUFOUR-MALBEZIN (Annie), Actes des évêques de Laon des origines à 1151, Paris, CNRS Editions, 2001 (Documents, études et répertoires, 65), p. 143-144, n° 68.
Responsable
M.-J. Gasse
Comment citer cette notice
Acte n°750 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°750»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte750/. Date de mise à jour : 29/03/12.