Laon, AD Aisne, H 168 n° 1

<< < / > >>

Numéro745

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date13/08/1098(fiabilité :édition)

LieuLaon(lat :Lauduni)

DiocèseLaon

RégionPicardie

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche332   mm

Hauteur à droite326   mm

Largeur en haut382   mm

Largeur en bas385   mm

AuteurEnguerran II de Coucy, évêque  de  LAON

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-VINCENT  de  LAON

Regeste

Enguerran II de Coucy, évêque de Laon, donne à l'abbaye Saint-Vincent de Laon l'autel d'Aizelles.

Texte

l.1 IN NOMINE SANCTȩ ET INDIVIDUE TRINITATIS. Notum sit universis Laudunensis aeclesiȩ filiis ut presentibus ita futuris quod ego Ingelram-
l.2-nus Dei propitiatu etsi indignus prefatȩ aecclesiȩ presul constitutus cenobio Sancti Vincentii legaliter donavi altare de villa quȩ dicitur
l.3 Asella, publicȩ in choro Sanctȩ Mariȩ canonicis ferme omnibus in festo astantibus : Aebalus scilicet et Gualterus archidiaconi,
l.4 Anselmus decanus, Odo cantor. Presbiteri : Drogo, Heimo, Johannes, Boso, item Johannes. Diaconi: Robertus, Bonardus, Richerus, Remigius. Sub-
l.5-diaconi : Guido, thesaurarius, Teo, Ludovicus, Alo, Gohelmus. Hi affuere ac pene sicut est locus totus conventus canonicorum. Laici quoque
l.6 astiterunt : Gerardus, Guinemarus, Hugo frater ejus, Guillelmus filius Hadewini, item Guillelmus prepositus, Arnulfus, Robertus, Rodulfus et
l.7 alii complures. De hominibus etiam Sancti Vincentii Balduinus et filius ejus Hereveus, Odo, item Odo, Stephanus, Rainerus, Bernhardus. Quȩ dona-
l.8-tio ut stabilis permaneret et in posterum memoria non excederet, sigillo nostro muniri precepimus. Preterea notum esse volumus
l.9 quod quidam miles de Monte Acuto, Hellinus nomine, possidens alodium apud Bruerias, dedit illud ȩcclesiȩ Sancti VINCENTII quod antecesso-
l.10-res Engelberti presbiteri sub censu XII denariorum ab aecclesia acceperunt de quo si aliquod litigium contigerit in curia Sancti Vincentii
l.11 placitum erit abbate persona et justicia existente. [Hujus] alodii, si venditiones contigerint, ȩcclesiȩ erunt.
l.12 Hujus rei testes sunt : Anselmus decanus, Galterus [archidiaconus], Odo cantor, Guinemarus castellanus, Guillelmus filius
l.13 Hadevini, Guillelmus prepositus de Brueriis, Britellus miles, Ivo de Chiveriis, Radulfus de Vorgia, Constans,
l.14 Maingotus prior Sancti Vincentii, Manegaldus, Raimboldus.
l.15 Actum Lauduni, per manum Anselli cancellarii, idus augusti, anno dominicȩ incarnationis millesimo XCoVIIIo, indictione VI, epacta XV.
l.16 [sceau].

Notes

1

Bibliographie

DUFOUR-MALBEZIN (Annie), Actes des évêques de Laon des origines à 1151, Paris, CNRS Editions, 2001 (Documents, études et répertoires, 65), p. 125, n° 52.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°745 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°745»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte745/. Date de mise à jour : 29/03/12.