Laon, BM, cart. 15 n° 39

<< < / > >>

Numéro741

Fiabilité de l'actedouteux

Genrecharte

Date01/10/961(fiabilité :édition)

LieuLaon(lat :Lauduno)

DiocèseLaon

RégionPicardie

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau pendant perdu

Etat de la traditionpseudo-original

Hauteur à gauche403   mm

Largeur en haut267   mm

Largeur en bas262   mm

AuteurRorico, évêque  de  LAON

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-VINCENT  de  LAON

Regeste

Rorico, évêque de Laon, établit dans l'abbaye Saint-Vincent de Laon douze religieux de Saint-Benoît-sur-Loire, leur prépose l'abbé Maccalan, confirme les privilèges de l'abbaye et lui concède le pourtour de la colline sur laquelle elle s'élève, avec quelques privilèges, dont celui d'être la nécropole des évêques, des chanoines et de leurs familiers.

Texte

l.1 AUXILIANTE SUPERNȨ PROPITIATIONIS CLEMENTIA, EGO RORICO, ETSI INDIGNUS SANCTȨ LAUDUNENSIS AECCLESIȨ PRESULATU IN-
l.2-deptus, considerans ultime evocationis sortem ut ceteris michi quandoque inminere, peccatorum quoque meorum quam magno depressus grava-
l.3-mine, cepi apud me tacita deliberatione tractare quiddam hujus sedis cui auctore Deo presideo profuturum, meis vero ut opinor consulendis
l.4 criminibus per necessarium. Siquidem in latere montis cui preminet civitas, in prospectu scilicet ejus est ecclesia sita Sancti Vincentii
l.5 egregii martiris, cultu et honore venerabilis, super qua fama ferebatur antiquis temporibus insigne fuisse monasticae conversa-
l.6-tionis, quae quidem moderno tempore omnis destitutionis succumbebat penuriȩ, donec predecessor meus Adelelmus undecumque sumptibus
l.7 XII canonicorum in ea assiduum constituit servitutis conventum ordine vivendi religiosum. Quo ita defuncto crebrescenti-
l.8-bus diversarum cladium malis, pene ad pristinum relapsa est desolationis detrimentum. Quod ego vero equanimiter ferens, maxime quia non tam
l.9 hujus sedis episcoporum sed etiam canonicorum, nobilium necnȩ laicorum habebatur sepultura, accito generali conventu, ipsius consilio deliberavi
l.10 in antiquum, ut fama erat, monasticae conversationis statum reformare et prout temporis dictabat oportunitas, quantulum-
l.11-cumque monachorum ibidem numerum aggregare. Evocatis igitur a monasterio Sancti Benedicti supra Ligerim sito XII monachis venera-
l.12-bilem eis Melchalannum prefeci abbatem eumque cum supradictis monachis in eodem cenobio ad Deo serviendum constitui. Quibus inter
l.13 cetera beneficia a me sibi collata, secundȩ sedis episcopatus dignitatem ab antecessoribus nostris antiquitus eidem ȩcclesiȩ concessam appro-
l.14-bans confirmavi, sepulturam quoque episcoporum, canonicorum, casatorum, custodum matris aecclesiae, capellanorum et servientium ac fami-
l.15-liarum eorum. Concessi etiam porcinctam et districtum montis et vallis. Quae ut sine aliqua calumpnia teneant, sicut dedi,
l.16 ita consilio et assensu predicti conventus determinavi, id est in primo latere a loco ubi terra Sancti Vincentii et Sanctȩ
l.17 Genovefȩ sese dividunt usque ad locum ubi iterum dividitur eadem terra Sancti Vincentii a Clatiaco; in alio latere
l.18 a Clatiaco per Cateolum usque Morenam rivulum; tercio latere ab ipso rivulo usque ad silvam quȩ dicitur Pulvins;
l.19 quarto latere, ab ipsa silva usque ad situm montis [undique ubi monaste]rium constructum est. Haec ominia et
l.20 quȩcumque aut in preterito data sunt aut in futuro don[abuntur, sub cartȩ testame]nto et nostrȩ auctoritatis privile-
l.21-gio concedimus ut nemo succedentium presulum, nemo clericorum, laicorum nullus in nullo irrita facere, obviare
l.22 seu diminuere vel calumpniare, abstrahere presumat. Si quis vero in postmodum, quod fieri non credo, contra hanc donatio-
l.23-nis cartam venire voluerit et eam infringere quodam modo temptaverit, a corpore et sanguine domini nostri Jhesu Christi et a
l.24 liminibus sancte Dei aecclesiae necnon et ab omni cetu fidelium Christianorum sit sequestratus et cum diabolo et angelis ejus infernalibus
l.25 penis perpetualiter sit deputatus, si se recognoscens emendare voluerit. Ut autem hȩc auctoritas firmiore valeat vigore
l.26 tam proprio sigillo quam etiam clericorum nostrorum et nobilium laicorum testimonio subter roborare censuimus. Signum Roriconis, indigni Laudunensium presulis.
l.27 Statuimus ergo eam mittere venerandae synodo quȩ habita est apud Monte Sanctae Marie, in pago Tardanensi, mense maio,
l.28 ubi recitatum est, hoc residente donno Adalberone archiepiscopo cum coepiscopis, atque omni assensu ab eis corroboratum. [colonne1] [croix] Ego Adalbero, sancte Remensis aecclesiȩ archiepiscopus, subscripsi et corroboravi. [croix] Ego Guido, Suessionensis ȩcclesiȩ episcopus, subscripsi. [croix] Ego Tetboldus, Ambianensis episcopus, subscripsi. [croix] Ego Hadulfus, Noviomensis episcopus, subscripsi. [croix] Ego Hildegarius, Belvacensis episcopus, subscripsi. [colonne2] Signum Himberti, archidiaconi. Signum Fulconis, archidiaconi. Signum Immonis, archidiaconi. Signum Geroldi, decani. [colonne3] Signum Rodulfi, prepositi. Signum Gisleberti, signiferi. Signum Odonis, vicedomini. Signum Albrici. Signum Richardi. Signum Vuidonis. Signum Vuitrici. [colonne4] Signum Bevonis, presbiteri. Signum Beroldi, presbiteri. Signum Ingenulfi, diaconi. Signum Rogeri, diaconi.
l.29 Ego Odelardus cancellarius scripsi et subscripsi.
l.30 Actum Lauduno, anno incarnationis domini nostri Jhesu Christi DCCCCLXI, indictione IIII, kalendis octobris, in anno VII Lotharii regis.
l.31 [sceau].

Notes

1

Bibliographie

Gallia Christiana in provincias ecclesiasticas distributa, Paris, 1715-1785 et 1856-1865, 16 vol., t. 10, Instr, col. 187.

Recueil des historiens des Gaules et de la France (Bouquet, RHF), Paris, 1737-1904, 24 vol. in folio, t. 9, p. 730.

WYARD (Dom Robert), Histoire de l'abbaye de Saint-Vincent de Laon, Saint-Quentin, 1858, p. 117-118, note 1.

POUPARDIN (René), Cartulaire de l'abbaye Saint-Vincent de Laon (Arch. Vat, Arm. Misc. X. 145), in Mémoires de la société de l'histoire de Paris et de l'Ile-de-France, 29 (1902), p 173-267, p. 16.

DUFOUR-MALBEZIN (Annie), Actes des évêques de Laon des origines à 1151, Paris, CNRS Editions, 2001 (Documents, études et répertoires, 65), p. 76-79, n° 6.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°741 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°741»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte741/. Date de mise à jour : 29/03/12.