Laon, AD Aisne, H 451
Numéro740
Fiabilité de l'actenon suspecté
Genrediplôme
Date18/10/867(fiabilité :édition)
LieuOrville(lat :Autreivilla palatio regio)
DiocèseTournai
RégionNord/Pas-de-Calais
Supportparchemin
Chirographienon
Sceau sceau plaqué perdu
Etat de la traditionoriginal
Hauteur à gauche570 mm
Hauteur à droite592 mm
Largeur en haut670 mm
Largeur en bas698 mm
AuteurCharles II le Chauve, roi des FRANCS
BénéficiaireAbbaye de SAINT-AMAND-LES-EAUX
Regeste
Texte
l.2 facilius obtinenda non dubitamus. Comperiat igitur omnium fidelium sanctae Dei ecclesiae nostrorumque, praesentium ac futurorum, industria quia, ad deprecationem karissimi nobis filii nostri Karlomanni, monasterii Sancti Amandi egregii confessoris reverendi abbatis, ob Dei
l.3 ejusdemque sancti amorem, pro nostrorum absolutione peccaminum, libuit celsitudini nostrae monachis in eodem cenobio Deo militantibus, ex rebus ipsius abbatiae, medietatem cujusdam villae, in pago Laudunensi sitae, quae dicitur Barisiacus, cum villulis et appendicibus suis, ad potum sibi ministrandum,
l.4 largiri et largiendo perpetim habendam confirmare, id est quicquid in eadem villa Gerulfus jure beneficiario habuit, hoc est mansum dominicatum ubi aspiciunt de vinea bunuaria quattuor, de terra arabili bunuaria viginti et septem, de prato bunuarium unum, de silva bunuaria quinquagin-
l.5-ta et farinarius unus, et mansos ingenuiles decem et septem et mansos serviles quattuor, et de indominicato mansos serviles quattuor et farinarium unum, et in Crustido de silva bunuaria triginta, et in villa quȩ dicitur Petramantula ecclesiam unam quȩ habet de terra bunuaria duodecim
l.6 et mancipia quattuor, et mansum dominicatum ubi aspiciunt de terra arabili bunuaria quadraginta, de prato bunuaria, de silva bunuaria, et mansos ingenuiles viginti duos, et in villa Leor mansum dominicatum ubi aspiciunt de terra bunuaria decem et octo,
l.7 et de silva bunuaria duo, et de prato bunuaria, et mansos ingenuiles octo et dimidium, et in villa Marciliaco de vinea bunuarium unum, et mansos serviles undecim. Donamus etiam eis, ad vestimenta sibi ministranda, in pago Tornecense, super fluvium Scalt, villam
l.8 que dicitur Domnevert cum ecclesia et manso dominicato uno et aliis mansis et terris, silvis, pratis ac mancipiis cunctisque sibi pertinentibus. Unde hoc altitudinis nostrae praeceptum fieri eisdemque monachis dari jussimus, per quod praedictas res cum ecclesiis,
l.9 domibus, aedificiis, vineis, terris, silvis, [pratis, pascuis], aquis aquarumve decursibus, farinariis, perviis, adjacenciis, mancipiis utriusque sexus desuper commanentibus vel [ad] easdem res juste pertinentibus plena integritate praedictis monachis largimur et jure firmis-
l.10-simo habendas confirmamus, eo scilicet pacto ut ex rebus in pago Tornecensi sitis vestimentorum adminiculum sumant et ex rebus in pago Laudunensi sitas vini sufficientia sibi preparent, ita ut praedictas vineas bene excolant et emeliorare faciant et plures alias vine-
l.11-as ibi plantent, et omnes earundem rerum exactiones et conlaborationes in vinum inde summendum convertant, quatenus, ceteris suis rebus aliis usibus ac stipendiis deputatis, ex his vini sufficientiam annuatim percipiant et pro nobis, conjuge ac prole totiusque
l.12 regni nostri statu continuis precibus Dei misericordiam implorent. Ut autem haec nostrae largitionis seu confirmationis auctoritas inviolabilem obtineat firmitatem, manu propria subter eam firmavimus et anuli nostri impressione sigillari jussimus.
l.13 SIGNUM [monogramme] KAROLI GLORIOSISSIMI REGIS.
l.14 [chrisme] FROTGARIUS NOTARIUS AD VICEM GOSLINI RECOGNOVI ET SUBSCRIPSI [ruche_notes_tironiennes] [sceau].
l.15 Data XV kalendas novembris, indictione prima, anno XXVIII regnante Karolo gloriosissimo rege. Actum Autreivilla palatio regio. In Dei nomine feliciter. Amen.
Notes
Bibliographie
Recueil des historiens des Gaules et de la France (Bouquet, RHF), Paris, 1737-1904, 24 vol. in folio, t. 8, p. 603, n° 203.
MATTON, Diplôme de Charles le Chauve (867) relatif au domaine de Barisis-aux-Bois, in Bulletin de la société académique de Laon, 6 (1857), fac-similé, p. 275-276, p. 276.
TESSIER (Georges), Recueil des actes de Charles II le Chauve, roi de France, 3 vol., Paris, Imprimerie nationale, 1943-1955 (Chartes et diplômes relatifs à l'histoire de France), t. 2, p. 167-170, n° 303.
LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 4, pl. 35 (fac-similé).
Responsable
M. Courtois
Comment citer cette notice
Acte n°740 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°740»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte740/. Date de mise à jour : 29/03/12.