Châlons-en-Champagne, AD Marne, 17 H 8 n° 6

<< < / > >>

Numéro73

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date1110(fiabilité :texte)

Lieunon identifié

DiocèseChâlons

RégionChampagne/Ardenne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau pendant

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche500   mm

Largeur en bas390   mm

AuteurHugues Ier, comte  de  CHAMPAGNE

BénéficiaireAbbaye  de  NOTRE-DAME  de  CHEMINON

Regeste

Hugues Ier, comte de Champagne, concède au frère Alard le lieu de Cheminon avec ses dépendances, notifie les donations qui ont été faites, et la dédicace de l'église par Richard, légat pontifical et évêque d'Albe.

Fac-similé

Texte

l.1 IN NOMINE SANCTȨ ET INDIVIDUȨ TRINITATIS, PATRIS ET FILII ET SPIRITUS SANCTI,
l.2 ego Hugo, comes Campaniȩ, Teobaldi comitis filius, concedo Deo in manu fratris Alardi quendam locum
l.3 qui vocatur Chiminon, cum aqua, lignis, banno et justiciis, seu ceteris usibus in perpetuum. Hisembardus
l.4 quoque, Dodo Herberti filius, Richerus Pontigonensis et Lambertus Belemensis concedunt ejusdem loci simi-
l.5-liter partem quandam de feodo quam a predicto comite tenent, sicut tres termini qui nominandi sunt, monstrabunt,
l.6 et ibi ȩcclesiam in honore beati Nicholai fabricari jussimus, fratresque ibidem regulariter victuros cum predicto Alardo con-
l.7-gregare studuimus. Habet vero fines ac terminos nominatos a predicta ȩcclesia usque ad viam Barrensem Sancti Verani, quȩ
l.8 transit aquam Chiminon, et eadem via ducente quantum tenet fagosum nemus, et inde mutato itinere usque ad stirpam
l.9 Fulcradi, et usque ad rivulum a predicta ȩcclesia extremum qui vocatur Braidis, eodemque rivulo ducente usque ad aquam Brosson, et
l.10 ultra ipsum rivulum in latitudine quantum jactus est balistȩ: in longitudine vero juxta ripam predictȩ aquȩ usque ad Fraucuadum.
l.11 A Fraucuado quoque obliquo tramite circumeundo usque ad Cotem ut ultra sedem Hilduini quȩ infra est unum miliarium
l.12 contineat. A Cote autem usque ad Calcis Furnum qui est juxta fluviolum nominatum Currut. A Calcis Furno vero usque ad
l.13 campum qui vocatur Vallis Rainaldi et secus campum qui vocatur Durfoson usque ad predictam viam Barrensem Sancti Verani, super
l.14 aquam Chiminon. Preterea per totum nemus tam in alodio quam in feodo, pascua omnibus animalibus canonicorum et omnium homi-
l.15-num suorum absolute sine aliquo censu et ligna ad eorum proprios usus, ego predictus comes et predicti milites concedimus. Post multum vero
l.16 temporis domnus Ricardus Albanensis episcopus, sedis apostolicȩ legatus, a nobis quesivit aliquem locum ad serviendum Deo idoneum in comitatu
l.17 nostro sanctȩ Romanȩ ȩcclesiȩ et sibi dari. Audiens autem hoc et in animo meo sepe revolvens, a domino Deo principatum potesta-
l.18-temque ligandi et solvendi beato Petro traditam et desiderans ejusdem apostolorum principis meritis et defensione a presentibus futu-
l.19-risve liberari periculis, regnique cȩlestis, eodem clavigero mediante, mihi patere introitum consilioque domni Hugonis Catalaunen-
l.20-sis episcopi accepto, et predicti Alardi ceterorumque fratrum consensu, predictum legatum ad dedicationem ȩcclesiȩ predictȩ invitavimus, ubi
l.21 iterum locum predictum eidem beato Petro et vicario ejus domno papȩ Pascali secundo omnibusque successoribus ejus canonice substituen-
l.22-dis in perpetuum concessimus. Ut autem legitima et stabilis hȩc nostra donatio fieret, ante ȩcclesiȩ et atrii dedicationem, in
l.23 manu predicti legati consilio et assensu baronum nostrorum et multorum religiosorum in jus et propriam possessionem sanctȩ Ro-
l.24-manȩ ȩcclesiȩ tradidimus, ita ut unoquoque anno fratres ibi habitantes persolvant Lateranensi palatio decem Cata-
l.25-launensis monetȩ solidos. Insuper totam aquam Brosson a predicto Fraucuado usque ad longum vadum et totam terram
l.26 Culmontis quem nos nunc Bellum Montem vocamus, cum pratis, silva, banno et justiciis seu cȩteris usibus, libere et abso-
l.27-lute, ego predictus comes ȩcclesiȩ predictȩ perpetualiter concedo. Villam quoque adjacentem consilio et hortatu predicti
l.28 legati ad adjutorium et sustentationem canonicorum ibi fieri precepi: donans eis quicquid justiciarum, banni seu aliȩ
l.29 libertatis in eodem loco habebamus, quatenus omnipotenti domino liberiorem valerent impendere famulatum.
l.30 Facta est autem ista extrema donatio anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo Xmo, indicione IIIIta.
l.31 Hujus primȩ donationis testes sunt: Odo castellanus, Jorannus, Wido frater ejus, Wido de Possessa, Albertus infans,
l.32 Vivianus, Wido de Sterpeio.
l.33 [sceau].

Notes

1

Bibliographie

BARTHELEMY (Edouard de), Recueil de chartes de l'abbaye de Notre-Dame de Cheminon, dans Société Sciences et Arts de Vitry-le-François, t. 11, 1881 et Paris, 1883, p. 43-45.

Responsable

M. Courtois

Comment citer cette notice

Acte n°73 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°73»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte73/. Date de mise à jour : 29/03/12.