Auxerre, AD Yonne, H 61 n° 3

<< < / > >>

Numéro719

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date07/05/852(fiabilité :édition)

LieuQuierzy(lat :in villa palatioque regio Carisiaco)

DiocèseSens

RégionBourgogne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche525   mm

Hauteur à droite535   mm

Largeur en haut685   mm

Largeur en bas673   mm

AuteurCharles II le Chauve, roi des FRANCS

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-REMI  de  SENS

Regeste

Charles le Chauve, roi des Francs, confirme à la demande de Ganelon, archevêque de Sens, la translation du monastère de Saint-Remi de Sens à Vareilles, lieu donné par Hrotlaus, veuve du comte Méginar, ainsi que des biens et le droit d'élection de l'abbé.

Texte

l.1 [chrisme] IN NOMINE SANCTAE ET INDIVIDUAE TRINITATIS, KAROLUS, GRATIA DEI REX. SI ENIM QUOD AD SERVORUM DEI QUIETEM PERTINET DEVOTISSIMA SOLLICITUDINE ET IMPERALI PROVIDENTIA PROCURAMUS, AD AEMOLUMENTUM ANIMAE NOSTRAE VEL AD AETERNAM BEATITUDINEM CAPESSENDAM HOC PROCUL DUBIO PERTINERE NON DUBITAMUS. IDCIRCO NOTUM FIERI VOLUMUS OMNIBUS SANCTAE DEI AECCLESIE FIDELIBUS NOSTRISQUE PRAESENTIBUS ET FUTURIS, QUIA VUANILO, VENERABILIS SAENONICAE URBIS ARCHIEPISCOPUS, NOSTRAE SUGGESSIT MANSUETUDINI DE QUODAM MONASTERIO
l.2 [me]morat[i epis]copii sui, quod juxta muros ejusdem civitatis in honore beati Remigii confessoris Christi positum fuerat, eo quod propter impedimenta quedam, quae ex propinquitate adque assiduitate praefatȩ urbis monachi illic Deo famulantes perpeti videbantur, ipse in alterum locum, cujus vocabulum est Valliculas, octavo scilicet ab eadem urbe miliario, eum fecerit transmutari. Quem etiam locum Hrotlaum, quondam Megenarii comitis uxorem, supradicto Sancti Remigii monasterio, ob suam virique sui requiem atque remedium,
l.3 donationis titulo delegavisse testatus e[s]t, sed ne quamlibet contrarietatem aut inquietudinem a praesulibus pe[r] tempora labentia in eadem sede sibi succedentibus monachi, quos a mem[orato lo]co transmigrare fecerat quolibet tempore perpeti cogerentur, privilegium [eis e]cclesiastica auctoritate in urbe Sennensi, unacum venerabilibus coepiscopis fidelibus nostris divers[ar]um aecclesiarum constitutus se fecisse professus est, sicut etiam eo [pe]rspecto atque relecto manifestissime claruit, in q[uo]
l.4 f[i]rmissime consensu omnium sancxerat ut nullu pontificum sibi [s]uccedentium quippiam de rebus, quas in prior[i lo]co degentes possederant, imminuere aut majora illis servicia quam sub eo pertulerant inferre praesumeret, sed liceret illis res ad memoratum mo[naste]rium religiosissima devotione fidelium delegatas quieto ordine possidere, nihilque eis honeris amplius imponere quam in memorato privilegio cum eis[de]m venerabilibus episcopis confirmato constitum
l.5 [esse constabat], verum, licet [e]ccl[esiastica atque] pontificalis constitutio sua immoque divina auctoritate [fir]ma esse praevideat, tamen non indecens atque incongruum judica[vi]t si nostra etiam regali auctoritate sua constitutio firma esse perpetuo sa[n]ciretur. Pariterque eis concessimus licenciam omni tempore ex sese [e]l[ige]ndi abbatem, sicut in memorato privilegio plenius continetur. Res vero et villas, videlicet Valliculas,
l.6 u[bi ipsum monas]terium habetur fundatum, cum omnibus appendiciis et adjecenciis vel integritatibu[s], unde memorati cenobii fratres kartarum strumenta ab inlustri femina superius memorata Rothlau prae manibus habere videntur, et villam Cainiacum cum suis appendiciis et villam Lausam cum suis integritatibus, villam Fontaniculam c[um] suis territoriis et Colu[mba]rium cum suis adjecenciis,
l.7 et Jaunciacum cum suis integri[tatibus] atq[ue Nucario]lum et Villam Novam necnon et Metsonum seu Braciacum hac Visiacum sive Statiacum et Villam Maniscam cum omnibus integritatibus supradictarum villarum rerumque, sicu[t a prae]dicto episcopo venerabili eis ordinabiliter concessum est, omni tempore in stipendiis et usibus memorati cenobii fra[trum perpetuo praesenti hac] nostra auctoritate denuo
l.8 pleniter d[el]egamus, quȩ sunt in summa per diversa superius dicta loc[a m]ansa centum nonagin[ta]. Simul etiam sicut in sepaedicto privilegio continetur, lic[eat ....] eis, per exortation[em] et ordinationem sui venerabilis [archiepiscopi Vuanilonis], veneranda corpora que infra diocesim suam in locis ubi non satis re[vere]nter excoluntur, ad jamdictum monasterium deferendi, videlicet ut [maj]oris digni[ta]tis atque religionis
l.9 offitio inibi cotidie celebrentur. Proinde hos nostrae auctoritatis imperiales apices erga saepedictum monasterium f[i]eri decrevimus, per quos decernentes praecipimus atque sanccimus ut, sicut a memorato venerabili Vuanilon[e archiepiscopo, consenti]entibus reverendis dignissimo honore coepiscopis suis, constitutum ac privilegio eorundem aliorumque conplurium sacerdotum Christi atque abbatum manibus rob[or]ato confirmatum est, ita deinceps
l.10 per hanc nostram auctoritatem fixum at[que] inconvulsum inviolabiliter permaneat, nec quispiam episcoporum in memorata urbe per tempora labentia, Christo propitio, succeden[ti]um quicquam de eis minuere, immutare aut quippiam servicii [am]plius quam in saepedicto privilegio insertum est augere praesumat, sed liceat monachis per tempora inibi Domino militantibus sub condicionibus in jamdicto privilegio taxatis
l.11 quiete regulariterque vivere et pro [nobi]s, conjuge proleque nostra ac stabilitate regni a Deo nobis com[missi] atque conservandi jugiter Domini misericordiam propens[ius] exorare. Et ut haec nostrae confirmationis auctoritas tam nostris quam et successorum nostrorum temporibus inviolabilem et inconvulsam obtineat firmitatem, manu nostra propria subter
l.12 firmavimus ac de anulo nostro [si]gillari jussimus.
l.13 SIGNUM KAROLI [monogramme] GLORIOSISSIMI REGIS.
l.14 [chrisme] [notes_tironiennes] GISLEBERTUS NOTARIUS AD VICEM HLUDOVUICI RECOGNOVIT ET S[UBSCRIPSIT] [ruche_notes_tironiennes] [Subscripsit indignus diaconus. Wenilo archiepiscopus impetravit] [sceau].
l.15 [Data nonas maii,] anno X[II, indictione I, regnante] Karolo gloriosissimo rege. Actum in villa palatioque regio Carisiaco. In Dei nomine, feliciter. Amen, [amen].

Bibliographie

Gallia Christiana in provincias ecclesiasticas distributa, Paris, 1715-1785 et 1856-1865, 16 vol., t. 12, Instr, col. 10.

Recueil des historiens des Gaules et de la France (Bouquet, RHF), Paris, 1737-1904, 24 vol. in folio, t. 8, p. 523, n° 112.

QUANTIN (M.), Cartulaire général de l'Yonne, 2 vol., Auxerre, 1854-1860, t. I, p. 64-66, n° 33.

PROU (Maurice), Le transfert de l'abbaye de Saint-Remy de Sens à Vareilles. Etude sur les plus anciens privilèges de Saint-Remi, in Bulletin de la Société archéologique de Sens, 28 (1913), p. 254-321, p. 311, n° 4.

TESSIER (Georges), Recueil des actes de Charles II le Chauve, roi de France, 3 vol., Paris, Imprimerie nationale, 1943-1955 (Chartes et diplômes relatifs à l'histoire de France), t. 1, p. 389-394, n° 148.

LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 3, pl. 38 (fac-similé).

COURTOIS (Michèle), DUCHENNE (Marie-Christine), PARISSE (Michel), Actes originaux conservés dans le département de l'Yonne, Nancy : Presses universitaires de Nancy, 1989, (Diplomatica : Textes et études ; 1), p. 36-38, n° 6.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°719 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°719»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte719/. Date de mise à jour : 29/03/12.