Auxerre, AD Yonne, H 61 n° 1

<< < / > >>

Numéro716

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date16/11/835(fiabilité :édition)

LieuAix-la-Chapelle(lat :Aquisgrani palatio regio)

DiocèseSens

RégionBourgogne

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche515   mm

Hauteur à droite520   mm

Largeur en haut723   mm

Largeur en bas747   mm

AuteurEmpereur Louis le Pieux

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-REMI  de  SENS

Regeste

Louis le Pieux, empereur, à la demande d'Aldric, archevêque de Sens, confirme la translation du monastère Saint-Remi de Sens à Vareilles, lieu donné par Hrotlaus, veuve du comte Méginar.

Texte

l.1 IN NOMINE DOMINI DEI ET SALVATORIS NOSTRI JHESU CHRISTI, HLUDOVUICUS, DIVINA REPROPITIANTE CLEMENTIA IMPERATOR AUGUSTUS. SI ENIM QUOD AD SERVORUM DEI QUIETEM PERTINET DEVOTISSIME SOLLICITUDINE ET IMPERIALI PROVIDENTIA PROCURAMUS AD AEMOLUMENTUM
l.2 animae nostrae vel ad aeternam beatitudinem capessendam, hoc procul dubio pertinere non dubitamus. Idcirco notum fieri volumus omnibus sanctae Dei ecclesiae fidelibus nostrisque praesentibus scilicet et futuris quia Aldricus venerabilis Saenonicae urbis archiepiscopus nostrae suggessit mansuetudini de quodam monasterio
l.3 memorati episcopii sui quod juxta muros ejusdem civitatis in honore beati Remegii confessoris Christi positum fuerat eo quod propter impedimenta quaedam quae ex propinquitate atque assiduitate praefatae urbis monachi illic Domino famulantes perpeti videbantur, ipse in alterum locum cujus vocabulum est Valliculas octavo scilicet ab
l.4 eadem urbe miliario eum fecerit transmutari. Quem etiam locum Hrotlaum quondam Meginarii comitis uxorem supradicto Sancti Remegii monasterio ob suam virique sui requiem atque remedium donationis titulo delegavisse testatus est. Sed ne quamlibet contrarietatem aut inquietudinem a praesulibus per tempora labentia in eadem
l.5 sede sibi succedentibus monachi quos a memorato loco transmigrari fecerat quolibet tempore perpeti cogerentur privilegium eis ecclesiastica auctoritate in urbe Vangionum unacum venerabilibus coepiscopis fidelibus nostris diversarum ecclesiarum constitutus se fecisse professus est sicut etiam eo perspecto atque relecto manifestissime claruit. In quo
l.6 firmissime consensu omnium sancxerunt ut nullus pontificum sibi succedentium quippiam de rebus quas in priori loco degentes possederant inminuere aut majora illis servitia quam sub eo pertulerant inferre praesumeret sed liceret illis res ad memoratum monasterium religiosissima devotione fidelium delegatas quieto ordine possidere nihilque eis
l.7 oneris amplius inponere quam in memorato privilegio cum eisdem venerabilibus episcopis confirmato constitutum esse constabat. Verum licet ecclesiastica atque pontificalis constitutio sua immoque divina auctoritate firma esse praevideat tamen non indecens atque incongruum judicavit si nostra etiam imperiali auctoritate sua constitutio
l.8 firma esse perpetuo sancciretur. Proinde hos nostrae auctoritatis imperiales apices erga saepedictum monasterium fieri decrevimus per quos decernentes praecipimus atque sanccimus ut sicut a memorato venerabili Aldrico archiepiscopo consentientibus reverendis dignissimo honore coepiscopis suis constitutum ac privilegio eorundem aliorumque
l.9 conplurium sacerdotum Christi atque abbatum manibus roborato confirmatum est ita deinceps per hanc nostram auctoritatem fixum atque inconvulsum inviolabiliter permaneat nec quispiam episcoporum in memorata urbe per tempora labentia Christo propitio succedentium quicquam de eis minuere immutare aut quippiam
l.10 servitii amplius quam in saepedicto privilegio insertum est augere praesumat sed liceat monachis per tempora inibi Domino militantibus sub conditionibus in jamdicto privilegio taxatis quiete regulariterque vivere. Et pro nobis conjuge proleque nostra ac stabilitate imperii a Deo nobis commissi atque conservandi jugiter Domini misericor-
l.11-diam propensius exorare. Et ut haec nostrae confirmationis auctoritas tam nostris quam et successorum nostrorum temporibus inviolabilem et inconvulsam obtineat firmitatem, de anulo nostro subter eam jussimus assignari.
l.12 SIGNUM [monogramme] HLUDOVUICI SERENISSIMI AUGUSTI. [chrisme] [notes_tironiennes] HIRMINMARIS NOTARIUS AD VICEM HUGONIS RECOGNOVI ET S[UBSCRIPSI] [ruche] [sceau].
l.13 Data XVI kalendas decembris, anno Christo propitio XXII imperii domni Hludovuici piissimi augusti, indictione XIII. Actum Aquisgrani palatio regio. In Dei nomine, feliciter. Amen.

Bibliographie

Recueil des historiens des Gaules et de la France (Bouquet, RHF), Paris, 1737-1904, 24 vol. in folio, t. 6, p. 605.

QUANTIN (M.), Cartulaire général de l'Yonne, 2 vol., Auxerre, 1854-1860, t. 1, p. 47-49, n° 24.

WERMINGHOFF (A.), Vier Urkunden für die Abtei St. Remi zu Sens aus den Jahren 835 bis 853 in Neues Archiv der Gesellschaft für ältere deutsche Geschichtskunde, 27 (1902), p. 217-232.

LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 2/2, pl. 47 (fac-similé).

COURTOIS (Michèle), DUCHENNE (Marie-Christine), PARISSE (Michel), Actes originaux conservés dans le département de l'Yonne, Nancy : Presses universitaires de Nancy, 1989, (Diplomatica : Textes et études ; 1), p. 26-28, n° 3.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°716 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°716»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte716/. Date de mise à jour : 29/03/12.