Epinal, AD Vosges, G suppl. (Saint-Dié)

<< < / > >>

Numéro710

Fiabilité de l'actedouteux

Genrediplôme

Date12/08/1092(fiabilité :édition)

LieuMonteveglio(lat :aput Montem Veterem qui alio nomine Mons Beli dicitur)

DiocèseToul

RégionLorraine

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionpseudo-original

AuteurEmpereur Henri IV

BénéficiaireChapitre  de  SAINT-DIE

Regeste

Henri IV, empereur, prend l'église de Saint-Dié sous sa protection et confirme ses biens.

Texte

l.1 [chrisme] IN NOMINE PATRIS ET FILII ET SPIRITUS SANCTI, HEINRICUS, DIVINA FAVENTE CLEMENTIA TERTIUS ROMA-
l.2-NORUM IMPERATOR AUGUSTUS. Cum romanȩ dignitatis jure imperiali habenas regamus, omnibusque imperio nostro subditis ȩqua majestatis nostrȩ lance moderemur, moderando invio-
l.3-landȩ protectionis invincibili dextra adsimus, erigamus, protegamus, ut, sicut semper rebellibus arma debemus, sic oboedientibus et serenitatis nostrȩ nutu contentis gratiȩ et protectionis nostrȩ fȩdere
l.4 dignemur, consolemur, exaltemus. Et licet re vera magnitudinis nostrȩ inconcusso vigore cȩteris prȩferamur, naturȩ tamen humanitate ejusdem casus et materiȩ compares nos aliis esse
l.5 reminiscimur. Quapropter vigilanti studio elaborare digne necessarium ducimus, ne universalem gladium ferentes, quem ratione generalis commodi suscepimus, superni imperatoris oculos offen-
l.6-damus, ne, dum secularibus negotiis exterioribusque edictis artius insudamus, aecclesias Dei longe lateque diffusas, precipue quas sub vigore romani imperii amplectimur, postponere videamur.
l.7 Studendum est enim, ne acquisita eis pereant, ne concessa aut firmata a predecessoribus nostris aliqui violare presumant et ut acquirenda secure teneant neve defensores, earum, qui et respectu concessionis
l.8 nostrȩ advocati dicuntur, preter id, quod constitutum a principio fuit vel constitui justum est, ab eis exigant, et si forte fecerint digna ultione districti injuste ablata juste restituant. Qua de re licet omnibus
l.9 aecclesiis ditione et tuitione nostra aspiremus, quodam tamen singulari defensionis nostrȩ presidio ob promerendam peccatorum sive parentum nostrorum redemptionem, optentu quoque summi pontificis ac universalis
l.10 papȩ tertii CLEMENTIS aecclesiam Beati DEODATI, in valle Galilea sitam, in vigore majestatis nostrȩ procurandam servandamque suscipimus successoribusque nostris perpetuo juvamine defendendam relinqui
l.11 optamus confirmantes ei per hujus imperialis nostri subscriptionem, quȩcumque predecessorum nostrorum decretis scriptis mundiburdiis data, concessa, firmata audivimus et tanto devotius, quanto certius eadem
l.12 prȩdecessorum nostrorum decreta relatu veridicorum testium in ejusdem ȩcclesiȩ combustione incensa esse didicimus, videlicet eandem vallem Galileam cum oblationibus et custodia altaris, aecclesiis, decimis,
l.13 prediis, silvis, terris, vineis, aquis aquarumque decursibus, acquisitis vel acquirendis, sive quȩ habet in eadem valle Galilea, sive in Elisacio, sive quibuscumque Lotharingiȩ episcopatibus, familiam quoque
l.14 ejusdem aecclesiȩ, quam tertio anno secundi ingressus nostri in Italiam, integre illi restitui jussimus, mediante Burchardo Losaunensi episcopo nostro Italiȩ cancellario, concedentibus etiam duce Thietdrico
l.15 predictȩ ȩcclesiȩ defensore et advocato, et Oduino post ducem prelibati loci similiter advocato, et Tullensis ȩcclesiȩ PIBONE episcopo. Statuimus etiam et hujus nostri precepti patrocinio decernimus
l.16 et obnixe confirmamus, ut canonicos ejusdem congregationis cum facultatibus suis communibus et propriis in majestatis nostrȩ cura susceptos nulla persona sive secularis sive aecclesiastice dignitatis audeat
l.17 molestare, inquietare aut perversȩ consuetudinis occasione turbare. Et si forte contigerit, libere nostrȩ majestatis semper victricem manum appellent liberamque proclamationis et audien-
l.18-tiȩ facultatem optineant. Si quis igitur alicujus diocesis episcopus, si quis dux, marchio, comes, vicecomes, advocatus, villicus, gastaldio, magna parvaque persona contra hoc nostrum
l.19 decretum consiliatus fuerit, consenserit, fecerit vel quocumque modo infringere illud vel violare temptaverit, iram imperialis nostri vigoris incurrat, et centum libras auri probatissimi procul dubio se composi-
l.20-turum sciat, medietatem kamerȩ sacri scrini nostri, reliquam partem predictȩ aecclesiȩ ejusque congregationi. Quod ut certius credatur et diligentius ab omnibus observetur, presentes litteras manus nostrȩ
l.21 signo firmavimus et sigilli nostri impressione corroborari precepimus.
l.22 SIGNUM DOMNI HEINRICI IMPERATORIS [monogramme] AUGUSTI INVICTISSIMI. (MPR).
l.23 DATA II IDUS AUGUSTI, APUT MONTEM VETEREM QUI ALIO NOMINE MONS BELI DICITUR, PER MANUS OGERII IPORIENSIS EPISCOPI
l.24 ITALIE CANCELLARII, ANNO DOMINICE INCARNATIONIS MILLESIMO NONAGESIMO II, INDICCIONE XV, EPACTA VIIII.

Bibliographie

CALMET (Dom Augustin), Histoire de Lorraine.- Nancy : Leseure, 1745-1757.- 7 vol., t. 3, Pr, col. 22.

GLADISS (D. von), Die Urkunden Heinrichs IV., Berlin puis Hanovre, 1941- 1978 (MGH Diplomata regum et imperatorum Germaniae, 6), n° 428.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°710 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°710»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte710/. Date de mise à jour : 29/03/12.