Epinal, AD Vosges, G 837

<< < / > >>

Numéro702

Fiabilité de l'actedouteux

Genrecharte

Date700(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseToul

RégionLorraine

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditioncopie figurée

AuteurNumérien, archevêque  de  TREVES

BénéficiaireChapitre  de  SAINT-DIE

Regeste

Numérien, archevêque, rappelle la fondation d'un monastère dans le Val de Galilée par saint Dié et règle la discipline intérieure du monastère.

Texte

l.1 Dominis sanctis et summi culminis apici pontificalisque cathedrȩ specula presidentibus in Christo fratribus Childulfo et Sloaldo, Eborino episcopis comprovincialibus, Numerianus archiepiscopus
l.2 supplex et fidelis vester presumit mittere salutem. Licet et nos antiquitus regulam constitutam salubri observatione custodire conveniat, tamen ut vestra provisione tractante fiat, constituimus ut hoc quod sacris deliberatio-
l.3-nibus non derogat intrepida observatione observetur. Et quia venerabilis vir Deodatus episcopus religiosa postulatione aurium nostrarum intima penetravit viscerali pietatis affectu, ita cor nostrum intrinsecus mollivit ut petita
l.4 duntaxat non cedere sed libentissime non implesse nostris animis inreligiosum fore putare. Sancti igitur desiderii ardore succensus, supradictus Deodatus episcopus cenobii septa in honore sanctȩ Dei genitricis Marie vel sanctorum apostolorum
l.5 Petri et Pauli et sociorum eorum, et sancti Eucharii, Materni et Maximini et omnium sociorum eorum, et sancti Mauricii, Exuperii et Candidi vel sociorum eorum, basilicas intra heremi secretum locum nuncupante Galilea quod prius Juncturas vocabatur
l.6 super fluvios Murte et Raurobacco in proprietate autem sua quam ex fisci largitate promeruit, monasterium construxit ubi monachos vel peregrinos sub regula beati Benedicti vel sancti Columbani abbatis collocavit et nostre vilitatis ex-
l.7-tremitate supplici deprecatione poposcit ut nos fratresque nostri illius ȩcclesiȩ ibidem deberemus privilegium impartire et non hoc nos improbe deliberationis instinctu sacerdotalis posteritas estimet decrevisse. Cum etiam sub hujus norma tam de in-
l.8 -habitatoribus quam a quibuscumque ibidem aliquid deligatum est eatenus fuerit factum inde ergo nos et fratres nostri abbates et presbiteri vel clerici conspiratione una et consensu jamdicti viri postulationi annuentes, hoc ab omnibus nobis decretum est ut
l.9 quicquid predictis monasteriis vel monachis sub evangelica religione viventibus ab ipso venerabili patre Deodato episcopo vel a reliquis christianis viris vel feminis, aut regio munere seu a quibuslibet hominibus ibidem collatum fuerit ministerii vel de sacris
l.10 voluminibus et quod propriis laboribus potuerint addere vel multiplicare aut quecumque ad ornatum noscuntur ibidem pertinere, presentibus vitȩ nostrȩ temporibus successorumque nostrorum, nullus exinde aliquid pontificum, abbatum, presbiterorum vel clericorum seu et archi-
l.11-diaconorum aut regalis sublimitas suis usibus audeat usurpare aut minuere. Et cum sepedictus Deodatus episcopus qui est pater ipsius monasterii de hoc seculo evocatus illum quem unanimiter omnis congregatio illa ex semetipsis optime regula compertum elegerit seniorem et
l.12 abbatem sibi instituat. Et jam si eis oportunum fuerit ecclesiam benedicendam et sacros ordines percipiendos a quocumque pontifice decreverint, licentiam habeant expetendi, nullusque de eodem monasterio seu de parrochiis aut ceteris monasteriis absque ulla
l.13 regula vel privilegiis viventibus, muneris causam audeat sperare vel auferre. Et nisi invitatus ab abbate et totius unanimitatis congregatione liceat ei monasterii ipsius atterere septa. Si ergo ab eis pontifex communiter postulatus pro ipsorum
l.14 utilitate accesserit, quod ipse abbas aut congregatio sua sancta elegerit ita fiat, et celebratis ac peractis divinis misteriis, mox absque ullo requisito dono studeat abire, quatenus monachi qui solitarii nuncupantur de percepta quiete valeant
l.15 juvante Domino per tempora exultare et sub ipsa sancta regula viventes beatorumque vitam patrum sectantes pro statu aecclesiȩ catholice et pro desiderabili salute Childerici gloriosi principis plenius Dominum valeant exorare. Et si aliquid
l.16 ipsi monachi quantulumcumque de religione indebite egerint, secundum supradictam regulam domini Benedicti vel sancti Columbani abbatis et a proprio objurgantur abbate. Et, si, quod absit, talis inter abbatem et monachos dissensio aliqua
l.17 vel murmur consurgere videatur, qualis minime ab eodem abbate ibidem sedari possit, tunc missus episcopus eorum ad alios abbates qui hujusmodi regulam tenent, conveniant in ipso monasterio scandalumque deprimant sententia re-
l.18-gulari quia nihil de canonica auctoritate convellitur quicquid domesticis fidei pro quietate tranquillitatis tribuitur. Quod si quis invenitur ausus quȩ superius sunt comprehensa temerario spiritu violare a divina ultione pro-
l.19-stratus reatui anathematis subiciatur et insuper iram Dei omnipotentis incurrat omniumque sanctorum. Ut ergo privilegium hoc in nulla possit convelli sed presenti tempore
l.20 futuroque Christo domino protegente incorruptum valeat perdurare ac firmissimis subsistat vigoribus, manu nostra vel fratrum nostrorum episcoporum et abbatum vel presbiterorum aut archi-
l.21-diaconorum subcriptionibus roboratur et insuper fratribus nostris venerabilibus viris Blidoaldo presbitero, Ilahino diacono, quo perpetuo maneat inviolatum
l.22 destinavimus ad confirmandum. [croix] Signum Numeriani archiepiscopi qui hoc fieri preceptum. Signum Dragobodi episcopi. Signum Grotcharii. Signum Baldoni episcopi. Signum Dodoni episcopi. Signum Chroa-
l.23-baldi episcopi. Signum Gariberti archidiaconi. Signum Prodagii episcopi. Ego Siebertus rogatus scripsi.

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°702 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°702»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte702/. Date de mise à jour : 29/03/12.