Limoges, AD Haute-Vienne, 3 G 394

<< < / > >>

Numéro675

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrecharte

Date29/12/1081(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseLimoges

RégionLimousin

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche690   mm

Hauteur à droite700   mm

Largeur en haut470   mm

Largeur en bas490   mm

AuteurGausbert, chanoine  de  LIMOGES

BénéficiaireChapitre cathédral  de  LIMOGES

Regeste

Gausbert, chanoine de l'église de Limoges, acquiert Mont-Saint-Jean et donne ce lieu à ladite église.

Fac-similé

Texte

l.1 [chrisme] Quicumque Deo in sancta aecclesia famulari ac ministrare ordinati sumus, si sapimus
l.2 et ei placere optamus, congregationi cui annumeramur utiles existere clerici
l.3 studebimus. Qui enim bene ministraverint, gradum bonum sibi adquierint. Nec bene
l.4 ministrare possumus nisi ex virtute quam administrat Deus, ut ipse laudetur ab omnibus
l.5 et in omnibus, Utilium quoque clericorum sua quȩlibet congregatio semper memor esse
l.6 debebit nec pro eorum salute Domino supplicare vel orare cessabit. Ipsis etiam pro acceptis
l.7 beneficiis semper communicabit in omnibus bonis quos fideles et amicos se habere aut
l.8 habuisse gratulabitur. Ego igitur Gauzbertus, canonicus sedis Lemovicensis et aecclesiȩ
l.9 sancti Stephani protomartiris clericus, cui Deo auctore sub episcopo Widone deservio archi-
l.10-diaconus, hȩc honesta perpendens et animȩ meȩ salutaria prospiciens, coepi mecum cogitare
l.11 ac querere quid potius in templo Dei offerre Deo gratum valeremus. Nam res aecclesiasticas, quae
l.12 anguste nobis esse videbantur, augere optabam si votis meis Deus annueret. Hac de causa
l.13 vicinas peragrans regiones, inveni tandem quoddam prȩdium vel agrum latum et spatiosum in solo
l.14 Pictavorum. Complacuit itaque oculis meis nec in eo animo meo quicquam displicuit.
l.15 Hic ager, insigniori sui loco qui Mons Johannis dicitur, totus adscribitur et in totum se nomen
l.16 ipsum diffundi gratulatur. Quem scilicet agrum vel prȩdium litigiosi et sediciosi hȩredes in solitu-
l.17-dinem redegerant, nec habitari hominibus ipsum nec exerceri cultoribus sinebant. Cumque
l.18 singulatim qui essent et qui dicerentur ad quos pertinebat agnovissem, adhibitis mihi adjuto-
l.19-ribus et prolocutoribus, festinus et supplex unumquemque adivi et prout potui muneribus
l.20 et officiis singulos flexi. Hoc enim modo, prȩdictum predium vel agrum sedi Lemovicensi et
l.21 sancto Stephano ejusque congregationi. collato magno precio consumptoque multo labore, favente
l.22 Deo, adquisivi. Quid plura Domino dimidiȩ possessionis, nomine Fruino, quem de castello Ai-
l.23-raldi cognominant et Unberti Pollicelli nepotem vocant, quadringenti viginti solidi
l.24 nummorum Pictavinorum dati sunt a me pro sua portione terrae, scilicet illa dimidia. Hoc mu-
l.25-nere accepto sibi et suis prolocutoribus, donavit ipsam terram sancto Stephano et nobis et quicquid
l.26 ibi juris sibimet vindicabat. Huic donationi Aimericus, frater ejus, favit neposque ipsius
l.27 nomine Stephanus, cum fratre suo Aimerico. Et eidem donationi adstipulati sunt Stephanus Rufus
l.28 cum filio suo Stephano et Aimericus de Turiaco ac Bernardus Panetus, Affuit etiam Gentianus judeus
l.29 nec defuit scriba Radulfus. Nihilominus Girbertus Teodefredus et Rotbertus Bodoerius fratres,
l.30 pro quarta parte illius prȩdii ad suum dominium pertinenti et omni jure quod in toto predio se
l.31 habere arbitrabantur, quingentos solidos ejusdem monetȩ masculinȩ cum scipho argenteo
l.32 itidem sibimetipsis munus a me sumpserunt. Suo vero prolocutori Rotberto Plateto triginta
l.33 solidos dari fecerunt. Sed tale pactum cum Gauzberto archidiacono et clericis fecerunt, ut de terra illa
l.34 solummodo dimidium censum, dum vixerint, beneficio eorum mereantur habere, de illa dico terra
l.35 suȩ parti assignata, quam sibi justo judicio in curia obtinere potuerint. Prȩterea in ea-
l.36-dem terra illa exactiones et proscriptiones seu direptiones non exercebunt nisi clerici cum
l.37 suis hominibus. De quibus habebunt idem Girbertus et frater ejus suam predictam partem. Nec illi ha-
l.38-bitacula ibi habere debebunt, nec habitatores judicabunt, nec de ipsis justiciam facient.
l.39 Hȩc enim pertinent ad clericos et ad homines eorum. Si quis horum duorum fratrum mortuus
l.40 fuerit vel in vita sua canonicus fieri voluerit, portiunculam suam, quam desupra dictis
l.41 rebus percipiebat, eidem sancto Stephano et clericis liberam et quietam dimittet. Cetera vero quȩ alii
l.42 donarunt vel donabunt, condonant et ipsi, et omnibus eorum donationibus annuunt. Nam
l.43 quidquid suo ibidem dominio vindicare videbantur in jus et dominium canonicorum, retento
l.44 solo illo supradicto, in vita sua usu fructu transfuderunt. Hȩc omnia per fidem suam firmarunt
l.45 non esse a se violanda, sed fide bona et absque dolo sibi observanda omnino et ita tenen-
l.46-da. Pro his omnibus fidedictores dederunt Hilduinum. Rofiacensem principem, cum sua uxore
l.47 Senegunda et filiis. Quorum nomina hȩc sunt: Hilduinus et Willemus et Geraldus et Calo
l.48 fratres necnon et alii. Huic namque scripturȩ testimonium perhibent[...] Ascio, Bo-
l.49-nefacius, Ugo Traversus cum Rorgone fratre, Arbertus Bocarellus. Rotbertus Platet, Unbertus Gerardus.
l.50 Geraldus Calvellus. Ast inter Hilduinum cum Senegunda uxore ac filios, Pictavinorum nummorum
l.51 centum sexaginta quinque solidos ego ipse Vauzbertus dono divisi, ut fautores nobis et
l.52 adjutores existerent super incepto negotio. Sed Calo, minimus fratrum canonicus noster eodem pac-
l.53-to fieri debet. Idcirco annuerunt peticioni nostrȩ super hac donacione, ut Mons Johannis cum sua,
l.54 aecclesia et terris quas ibi adquisieramus et adquiremus, et ad ipsum cuncta pertinentia juri et
l.55 dominio nostro deinceps cȩderent. Et hoc per fidem bonam se absque dolo ita tenere promi-
l.56-serunt atque ut ab aliis servetur opem defensionis afferre. Postremo Fulcodius Vodiensis
l.57 ad quem pars quarta predii pertinebat, Lemovicanorum denariorum centum quinquaginta
l.58 solidos me tribuente pro sua parte accepit. Equum quoque sellamque cum freno dedi eidem.
l.59 Girbertus Teoffredus et Rotbertus frater ejus in vadimonio dederunt G., archidiachono Sancti Stephani Lemo-
l.60-vicȩ sedis, quicquid habebant de alodio ad Montem Johannis, id est octavam partem pro centum viginti solidis
l.61 a festivitate sancti Michaelis usque ad Vannos. Facta est autem hȩc convencio inter G. archidiaconum et G.
l.62 et fratrem ejus R. in illis diebus quando finem fecerunt et placitum Audoinus de Rophiaco et seniores de Syvraico, quan-
l.63-do destructum est castellum de Fontaniis pro quo pugnabant adinvicem, et interea quandiu denarios debe-
l.64-rent vel non deberent, spoponderunt per fides suas in manu Audoini quod neque illi neque ulli homines :
l.65 pro jussu illorum in terra, hoc est in alodio de Monte Johannis aliquid foris fecissent.
l.66 At Rotberto Bodoerio fratri ejus septuaginta solidi, ac matri eorum Petronillȩ viginti dati sunt.
l.67 Alius quoque frater, nomine Ramnulfus, vestes dari sibi gravisus est. Odo enim puer, frater ipsorum,
l.68 quia id omnibus complacuit, pro sua omnium quarta portione canonicus sedis efficietur. Hi omnes
l.69 quartȩ partis cum Fulcodio simul hȩredes erant, quam, qualiter prefati sumus, cum suo
l.70 quippe omni jure donarunt ac vendiderunt. Gauzfredus, de Pino cognomentum trahens, quia
l.71 prolocutor interfuit, decem solidos habuit. Sed et Aimericus monachus et Rudellus miles
l.72 inter se ambos septem solidos et quattuor nummos in munere suscepisse noscuntur. Hildeberto
l.73 Calvo nihilominus quinque solidi munus composuerunt. Hi denique sunt testes, quod prȩter-
l.74-mittere non debemus, Bernardus vicecomes, Aimoinus de Salaniaco, Bernardus de Quadruvio,
l.75 Ademarus de Surgeriis, Stephanus de Porta, Radulfus Jordanus, Geraldus Rudellus, Gauzfredus
l.76 de Monte Landrandi, Fulcaldus de Pino, Petrus de Ponte, Gerardus de Duno et Geraldus,
l.77 famuli Sancti Marcialis. Nam ceteros quos jam superius conscriptos carta continet, hic
l.78 repeti videtur incongruum. Si quis huic scripturȩ contradixerit vel convellere ipsam
l.79 temptaverit, duabus auri libris multatus sub judice fiat infamis vel carceri tradatur.
l.80 Wregorius papa cartam commendat, rex Philippus sublimat, dux Guillelmus defensat,
l.81 Hildebertus comes confirmat, Ademarus vicecomes comprobat, Hugo presul Diensis dedicat.
l.82 Guido episcopus consecrat et corroborat. Gauzbertus archidiaconus dilatat et determinat,
l.83 Petrus Modicus consignat et presentat. Qui videlicet Petrus hȩc gesta scripsit et digessit
l.84 et in unum corpus coegit, IIIIto kalendas januarias, feria IIIIta, indictione quarta.
l.85 Omnes qui hac carta conscripti estis nominibus vestris, honorem suum servate cartamque ipsa
l.86 ferentem defendite ac salvate nec vobis injuriam impune fieri sinatis. Valete.
l.87 Ego item Gauzbertus archidiaconus, dum cum ceteris hoc exercerem negotium, ne mihi adver-
l.88-saretur Hildebertus comes vel deturbare meos conatus temptaret, consulto episcopo et clero,
l.89 petivi eum dedique ipsi et uxori ejus trecentos solidos, promisique aureum anulum preciosum
l.90 me simul esse daturum, ut nobis in adquirenda terra Montis Johannis faverent et suum jus,
l.91 si quod erat vel esse illis poterat, concederent, et ut nobis patrocinarentur adversus omnes adversarios in hoc
l.92 negotio. Et Odo, frater ejusdem Hildeberti, simili conditione a me quinquaginta solidos sumpsit.
l.93 Post aliquantum vero temporis, audiens Froinus de Sivrac Gauzbertum archidiaconum placitum fecisse cum
l.94 Girberto atque Rotberto, fratre ejusdem, de sua parte alodii de Monte Johannis, calumpniatus est idem placitum et destruere
l.95 conatus est, hanc pretendens rationem. Dicebat enim partem Girberti et fratris ejus Rotberti de alodio de Monte
l.96 Johannis esse casamentum suum. Quoniam pater eorum Theothfredus quadam sua guerra, quȩ propter ipsum alodium erat, erat
l.97 ancxiatus, licet esset terra de Monte Johannis alodium suum; tamen ipsum alodium consilio uxoris suae, matris videlicet
l.98 Girberti atque Rotberti fratrum, accepit pro feodo ab ipso Froino de Sivrac, hac conditione ut ipse Froinus adjuvaret eos,
l.99 de supradicta guerra. Quod et ita factum est. Simili modo postea filii Theothfredi, Girbertus scilicet atque Rotbertus fratres, idem alodium
l.100 pro feodo acceperunt a supradicto Froino. Qui Froinus dicebat feodum suum se nesciente nullum hominem juste posse emere.
l.101 Hac racione conpulsus ego Gausbertus, Lemovicȩ sedis archidiaconus, feci placitum cum Froino de Sivrac et dedi
l.102 sibi ducentos solidos. Froinus vero donavit, concessit atque gurpitionem fecit, de omnibus quecumque requirebat
l.103 vel habere se arbitrabatur in alodio de Monte Johannis, Deo et sancto Stephano prothomartiri et Gauberto, archidia-
l.104-cono Lemovicensis ecclesiae, et aliis canonicis ibidem Deo servientibus, ita ut nec ipse nec aliquis tocius suȩ parentelȩ
l.105 aliquid deinceps in tota terra de Monte Johannis querat.
l.106 Sed et quidam miles de Sivraico, nomine Bernardus Aldierii, quodam tempore dum infirmitatis causa in lecto jaceret,
l.107 advocato ad se domino Ahenrico, priore de Salis, cepit cum eo de salute animȩ suae tractare atque pro peccatis suis accepta peniten-
l.108-tia, inter cetera beneficia quȩ propter indulgentiam criminum suorum Deo et sanctis ejus conferebat, sextȩ partis de terra de Monte
l.109 Johannis quam habebat cum Airaldo Roifollo, suam partem illius sextȩ dedit Deo et sancto Stephano prothomartiri atque canonicis Deo famu-
l.110-lantibus in sede Lemovicensi. S. Aenrico, priore de Salis, S. Borinaldo et aliis pluribus.
l.111 Ego Petrus Fruinus in Dei nomine, qui fui filius Fruini Vetuli de Cella, annuente fratre meo Mauricio, do Deo
l.112 et sancto Stephano protomartiri et Gauzberto, archidiacono Lemovicensis aecclesiae, et aliis canonicis ibidem
l.113 Deo servientibus, partem meam de maritatu Aldendi et quicquid habebam vel requirendam juste
l.114 vel injuste in alodo de Monte Johanni, tali conventu ut episcopus et canonici dicant unam missam ge-
l.115-neraliter pro anima mea et patris mei ac matris parentumque meorum.

Bibliographie

LEROUX (Alfred), Chartes du Limousin antérieures au XIIIe siècle, dans Bulletin de la société des Lettres, Sciences et Arts de Corrèze, 22 (1900), p. 203-246, p. 211-217, n° 8.

Responsable

Comment citer cette notice

Acte n°675 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°675»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte675/. Date de mise à jour : 29/03/12.