Limoges, AD Haute-Vienne, 6 H 8

<< < / > >>

Numéro642

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date29/12/851(fiabilité :édition)

LieuSaint-Denis(lat :in monasterio Sancti D[ionis]ii)

DiocèseLimoges

RégionLimousin

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche530   mm

Hauteur à droite550   mm

Largeur en haut490   mm

Largeur en bas535   mm

AuteurCharles II le Chauve, roi des FRANCS

BénéficiaireAbbaye  de  SOLIGNAC

Regeste

Charles le Chauve, roi des Francs, accorde la protection royale et la liberté d'élection abbatiale à Silvius, abbé de Solignac.

Texte

l.1 [chrisme] IN NOMINE SANCTAE ET INDIVIDUAE TRINITATIS, KAROLUS, GRATIA DEI REX. SI ENIM SERVORUM DEI UTILITATIBUS PROVIDEMUS ET IN QUIBUSCUMQUE NECESSE HABUERINT [SECUNDUM ECCLESIASTICAM] AUCTORITATEM
l.2 auxilii manum porrigimus, regiae celsitudinis opera frequentamus ac per hoc facilius nos aeternae beatitudinis gloriam adepturos omnino confidimus. Itaque notum sit omnibus sanctae Dei ecclesiae fidelibus et nostris,
l.3 presentibus atque futuris, quia, divina inspiratione regni a Deo nobis commissi curam cum fidelibus nostris exercentes, inter cetera incidimus in causam monasterii sub honore Petri apostolorum principis
l.4 quod dicitur Sollempniacus fundati et ex multis retroactis temporibus [ordine] monastico exculti. Unde et ratum fore judicantes, statuimus illud, auctoritatem domni et genitoris nostri augusti Hludowici et predecessorum ejus
l.5 regum Francorum imitantes, ejusdem ordinis cultu perpetua religione haberi. Quapropter ad admonitionem venerandi pontificis Stodili, cujus dioceseos idem locus esse cognoscitur, adque ad petitionem
l.6 servorum Dei in eodem loco laudabiliter ei servientium, idem ipsum monasterium religioso viro Silvio secundum institutionem gloriosissimi patris Benedicti gubernandum atque ordinandum abbatis officio commisimus
l.7 et commendavimus. Unde etiam auctoritatis nostre preceptum fieri illique [dari] jussimus, per quod idem sepedictum monasterium cum omnibus sibi juste legaliterque rebus pertinentibus sub nostre tuitionis mundeburdo et defensionis
l.8 munimine suscepisse ac retinere cunctis notum esse volumus, videl[icet ut nostris et fut]uris temporibus, veluti presignatum est, secundum regulam sancti Benedicti, abbatis proprii rationabili dispositione monastico ordine habeatur et excolatur
l.9 nullique liceat aliquando alterius regiminis agendum illud aliquo [modo committere, sed perennis tempori]bus premissa [religione regularis or]dinis sub gubernatione abbatis disponatur atque ordinetur. Quandocumque vero superna
l.10 vocatione ejusdem sacri loci abbas migraverit, monachi ex eodem loco secundum canonicam et regularem inprevaricabilem auctoritatem, Domino dispensante, licentiam habeant juxta nostrum assensum et successorum nostrorum ex [sese] eligendi abbatem,
l.11 nullusque conetur cujuslibet compendii aut necessitatis gratia hanc nostram constitutionem movere aut in [aliud pre]terquam firmamus jus invertere aut retorquere, sed Christo propitio, ejusdem plerumque dicti loci monachi et abbatem
l.12 habentes et monasticum ordinem excolentes sine cujuspiam inpedimento divinam misericordiam pro nobis et omnis populi christiani salute continuis precibus per omnia tempora implorent. Et ut haec sublimitatis nostre auctoritas meliorem semper in Dei nomine
l.13 obtineat vigorem, manu nostra eam subter firmavimus et de anulo nostro si[gillari jussi]mus.
l.14 SIGNUM [monogramme] KAROLI GLORIOSISSIMI REGIS.
l.15 [chrisme] BARTHOLOMEUS NOTARIUS AD VICEM HLUDOVUICI RECOGNOVI ET S[UBSCRIPSI] [ruche_notes_tironiennes] [Rex fieri jussit] [sceau].
l.16 Data IIII kalendas januarias, indicione XV, anno [XII regnante] K[arolo] glorioso rege. Actum in monasterio Sancti D[ionis]ii. In Dei nomine, feliciter. Amen.

Bibliographie

TESSIER (Georges), Recueil des actes de Charles II le Chauve, roi de France, 3 vol., Paris, Imprimerie nationale, 1943-1955 (Chartes et diplômes relatifs à l'histoire de France), t. 1, p. 372-377, n° 142.

LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 3, pl. 34 (fac-similé).

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°642 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°642»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte642/. Date de mise à jour : 29/03/12.