Mâcon, AD Saône-et-Loire, H 171 n° 1

<< < / > >>

Numéro602

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genrediplôme

Date16/03/819(fiabilité :texte)

LieuAix-la-Chapelle(lat :Aquisgrani palatio)

DiocèseNantes

RégionPays-de-la-Loire

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau sceau plaqué perdu

Etat de la traditionoriginal

Hauteur à gauche356   mm

Largeur en bas663   mm

AuteurEmpereur Louis le Pieux

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-PHILBERT-DE-GRANDLIEU

Regeste

Louis le Pieux, empereur, accorde à l'abbé de Saint-Philibert-de-Grandlieu l'autorisation de construire un acqueduc.

Texte

l.1 IN NOMINE DOMINI DEI ET SALVATORIS NOSTRI JHESU CHRISTI, HLUDOVUICUS DIVINA ORDINANTE PROVIDENTIA IMPERATOR AUGUSTUS. NOTUM SIT OMNIUM FIDELIUM NOSTRORUM PRAESENTIUM SCILICET ET FUTURORUM SAGACITATI, QUALITER VIR VENERABILIS [ARNULFUS A]BBA EX MONASTERIO SANCTI FILIBERTI, QUOD EST SITUM
l.2 in insula quae dicitur Aeri propter incursiones barbarorum qui frequenter ipsum monasterium depopulantur, foras in pago qui dicitur Erbadellicus, in loco cujus vocabulum est Deas, per nostrum consensum atque adjutorium, novum monasterium aedificasse, et ob commoditatem ejusdem
l.3 monasterii et congregatione ibidem degenti, ex fluvio qui dicitur Bedoniam, aquam ibi velle perducere; obsecrans clementiam excellentiae nostrae ut transitum ei per viam regiam, quam stratam sive calciatam dicunt, eidem aquae concederemus, qualiter ad praedictum
l.4 monasterium nostris et futuris temporibus absque alicujus inpedimento venire potuisset: et in eodem loco velle pontem facere, ut transeuntibus nihil inpedimentum esset. Cujus petitioni, quia justa et praedicto [m]onasterio utilis esse videbatur, adsensum praebuimus
l.5 et licentiam aquȩductum per praedictam stratam esse tantum ut pons desuper talis fieret, qui transeuntibus nihil obesset, concessimus. Idcirco praecipimus atque jubemus ut nullus quilibet nostris nec futuris temporibus aliquod obstaculum, aut inpedimentum,
l.6 vel calumniam rectoribus praedicti monasterii de praedicto aquȩducto facere aut ingerere praesumat, sed absque ullius infestatione hoc, quod nos concessimus ratum et stabile omni tempore permaneat. Et ut haec nostra jussio omni tempore stabilis et incon-
l.7-vulsa permaneat, de anulo nostro subter jussimus sigillari.
l.8 [chrisme] [notes_tironiennes] DURANDUS DIACONUS AD VICEM HELISACHAR RECOGNOVI ET [ruche_notes_tironiennes] [sceau].
l.9 Data XVII kalendas aprilis, anno Christo propitio VI imperii domni Hludovuici piissimi augusti, indictione XII. Actum Aquisgrani palatio. In Dei nomine, feliciter. Amen.

Bibliographie

Recueil des historiens des Gaules et de la France (Bouquet, RHF), Paris, 1737-1904, 24 vol. in folio, t. 6, p. 516-517, n° 85.

MUSEE DES ARCHIVES DEPARTEMENTALES. Recueil de fac-simile héliographiques de documents tirés des archives des préfectures, mairies et hospices, Paris, 1875, p. 8-9 (fac-similé, pl. 3, n° 4).

LEX (Léonce), Archives de la Saône-et-Loire. Documents originaux antérieurs à l'an mille, Chalon-sur-Saône, Marceau, 1888, (Archives de Saône-et-Loire) ou Mémoires de la Société d'histoire et d'archéologie de Chalon-sur-Saône, 1888, p. 1-2, n° 1.

LOT (F.), LAUER (Ph.), Diplomata Karolinorum. Recueil de reproductions en fac-similé des actes originaux des souverains carolingiens conservés dans les archives et bibliothèques de France, 10 vol., Paris, 1936-1949, t. 2/2, pl. 36 (fac-similé).

Responsable

M.-J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°602 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°602»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte602/. Date de mise à jour : 29/03/12.