Strasbourg, AM, Saint-Thomas B 1 n° 1

<< < / > >>

Numéro601

Fiabilité de l'actenon suspecté

Genreautre

Date1007(fiabilité :édition)

Lieunon identifié

DiocèseStrasbourg

RégionAlsace

Supportparchemin

Chirographienon

Sceau non scellé

Etat de la traditionoriginal

AuteurAdalnohc

BénéficiaireAbbaye  de  SAINT-THOMAS  de  STRASBOURG

Regeste

Liste des donations et soustractions de biens à Saint-Thomas de Strasbourg.

Texte

l.1 In nomine sanctȩ et individuȩ Trinitatis, amen. Narratur ut in antiquis vero temporibus quidam Argentinensis civitatis antistes Adalnohc nomine inibi pro remedio suae animae in honorem sancti Thomae apostoli aeclesiam construxerat
l.2 et de predio hereditali patrum traditione sibi concesso in Guogenheim marcha mansas VI et vicum Adelnoheshoven cum omnibus pertinentibus et Aldorf pariter et in marcha Molleshemero vineas VI
l.3 illuc in perpetuam dotem dederat. Et si quando necesse fuisset, de tribus predictis villulis specialiter Guogenheim, Aldorf, Adelnoheshoven tectum aecclesiae construi instituit, praetermissis tamen aliis servitiis.
l.4 Et ut istud vero prescriptum firmius et verisimilius sit, prefatus episcopus eadem in prȩsenti requiescit aecclesia. Deinde vero sanctus ac venerabilis Rihvuinus ejusdem apostolicae cathedrae episcopus villas
l.5 Hugesvuilare, Caroldesbahc et Sunthoven cum mansis et dimidia et omni familia ad quendam Humfridum de Italia natum Hugonis Germanȩ filium emens pro remedio animae suȩ fratribus sancti
l.6 Thomae penitus ad annonam tradiderat, et in eadem marcha Sunthoven quendam servum nomine Otonem cum omni suo predio, quod post obitum vitae suae reliquerat, fratribus ad annonam tradiderat. Et ut istud
l.7 credibilius constet, saltem eodem predicto servo occiso cuidam predictae congregationis fratri Hildiboldo nomine in eodem tempore preposito consistente, ut dignissimum fuerat, fratrum ad servitia vueregeld presentatus erat. Vicus autem Morsvuilare ad fȩcunditatem
l.8 XIIIIa carradarum vini et omnia ad eandem marcam pertinentia ab predicto episcopo ad liberos populos proprio censu empta et in Illachirecha marcha mansae VI, quae ad Eburharttum comitem emerat, pro remedio suȩ animȩ fratribus ad annonam tradita sunt, et quendam vero curtem
l.9 nominatum Chorcho, quem idem episcopus Rihvuinus ad quendam Hugonem de Tettenvuilare genitum prefati Humfridi avunculum acquisierat, fratribus pro remedio suȩ animȩ tradiderat. Et ut credibilius maneat, familia ejusdem curtis Chorcho videlicet Balzo et ejus frater Disso cum cȩteris comitantibus
l.10 in longo tempore ibi in servitio manserant, usque dum potentes domini inde injuste detraxerant, silvam quoque nominatam Munilslaht, quam isdem episcopus Rihvuinus de predicto Hugone suo censu conduxerat, fratribus ad annonam tradiderat, in vico autem Kippenheim curtem I et dimidiam
l.11 partem aecclesiȩ ejusdem vici et villulam Langisesvuilare de Hugone comite Hohenburc regnante prefatus Rihvuinus episcopus conquisierat et fratribus tradiderat. Sine his vero superius titulata, quae predictus episcopus Rihvuinus proprio censu emerat, restant hȩc sequentia
l.12 quȩ et alio diverso labore acquisita sancto Thomae tradiderat : hoc est Udenheim cum pertinente servitio et superiores Hugesbergen et inferiores Hugesbergen cum pertinente servitio, in Mollesheim marcha mansam I et in Muzzeca marca curtem I cum vineis subjacentibus,
l.13 Gottennesvuilare cum pertinente servitio et in Argeresheim marca quicquid viniferi ruriferique ruris situm est et in Altbrunnun mansas II. Ad haec vero quidam Argentinensis ȩcclesiae episcopus nomine Ruodharttus in Ekkiboldesheim marca curtem I
l.14 et ecclesiam sanctae Aureliae virginis cum decimis et cum aliis servitiis et in Dunginisheim marcha et in Muzzeca marcha mansas IIII pro remedio suȩ animȩ fratribus sancti Thomae tradiderat in annonam, quidam Eburharttus clericus et heremita in predicta marcha
l.15 Illechirecha mansas II et dimidiam pro remedio suae animȩ fratribus sancti Thomae penitus ad annonam tradiderat. De aecclesia autem sanctae Aureliae, quam tunc temporis Vualzo presbiter vetulus rexit, prefatus
l.16 Ruodhardus statuit episcopus, ut fratres sancti Thomȩ singulis perpetualiter annis in vigilia sanctae Aureliae ibi vesperos celebrent et in die natalis ejus a presbitero aecclesiae dimidium tritici accipiant modium et unum friskingum cum vini situlis
l.17 duabus et quarta situlȩ parte claustralis mensurae, et hoc vinum non novum sed vetus esse debet.
l.18 Quemammodum quȩdam de superioribus memoratis de monasterio sancti Thomae injuste detracta sint, notum sit omnibus fidelibus ista legendo insequentibus. Postquam Ruodharttus episcopus delinquendo contra gratiam imperatoris de honoris culmine segregatus paulo post venia
l.19 usus in episcopatum redierat, ad revocationem cujusdam Guntrami militis Hugesvuilare et Caroldesbahc sibi suoque filio in beneficium prestiterat et in hodierno die de episcopo Udone necnon Erkanbaldo episcopo ad eandem similitudinem perstat detractum. Insuper vero curtis nomine Corcho de eodem episcopo Ruodhardo
l.20 injuste detractus est, quia quemammodum ad monasterium sancti Thomȩ traditus erat, a primordio narratur. Cuidam militi Huc nomine de Tettenvuilare genito in familia Mollesheim marcha occisionem facienti postea pro reconciliatione episcopo Rihvuino in proprietatem eundem curtem donaverat.
l.21 Ille autem non post longum tempus pro remedio suȩ animȩ illum fratribus ad annonam tradiderat, Ruodolfo advocato existente, cum testibus Manegoldo, Adalnoho, Erlevuino cȩterisque plurimis in marcha Gottenesvuilare mansȩ XII sine salica terra et in marcha Altbrunnun mansae II et in marcha
l.22 Bereheim dimidia mola de monasterio sancti Thomȩ nunc temporis detracta sunt. Et tamdiu in fratrum servitio fulserant quamdiu Fridericus abbatiam tenuerat, qua relicta erga episcopum Erkanbaldum eadem cum suo censu sibi in beneficium conduxerat et postmodum suo militi
l.23 Voccozoni in beneficium prestiterat, et postquam Fridericus obiit, Adalbertus advocatus predictum Voccozonem sibi ad militem conquirens dederat illi predicta in beneficium, et hodie ita perstat, in marcha Mollesheim mansam I de eodem monasterio detractam Erkanbaldus episcopus Hemmoni
l.24 suo servitori in beneficium prestiterat, quam antea quidam frater Odolfus nomine necnon doctor scolȩ habuerat usque ad obitum vitae.

Bibliographie

SCHÖPFLIN (D.), Alsatia aevi Merovingici Carolingici Saxonici Salici Suevici diplomatica, 2 vol., Mannheim, 1772, t. 1, p. 143, n° 179.

GRANDIDIER, Histoire ecclésiastique, militaire, civile et littéraire de la province d'Alsace, 2 vol., Strasbourg, 1787, t. 1, p. 158, n° 328.

Responsable

M.J. Gasse

Comment citer cette notice

Acte n°601 dans Chartes originales antérieures à 1121 conservées en France , Cédric GIRAUD, Jean-Baptiste RENAULT et Benoît-Michel TOCK, éds., Nancy : Centre de Médiévistique Jean Schneider; éds électronique : Orléans : Institut de Recherche et d'Histoire des Textes, 2010. (Telma). En abrégé, citer : « Charte Artem/CMJS n°601»[En ligne] http://www.cn-telma.fr/originaux/charte601/. Date de mise à jour : 29/03/12.